Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 327

[327] [Erat excellens iudicio vulgi et facile primas tenebat adulescens[671]. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat[672] et[673] exercitatio[674] perfecta verborum[675] astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.