Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 321

[321] nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his[650] post aedilitatem annis[651], et praetor primus et incredibili populari[652] voluntate consul [653] sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.