Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 32

[32] exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister[56], quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem[57] iudicio est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.