Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 316

[316] adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus[634] Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in[635] notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis[636] iuvenili quadam dicendi impunitate et[637] licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis[638] coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat[639] oratio lateribusque vires et corpori[640] mediocris habitus accesserat.