Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 309

[309] eram cum Stoico Diodoto[619], qui cum habitavisset apud me mecumque[620] vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi[621] contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant[622], consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.