[299] quod autem plures a nobis nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. Quare εἴρωνα [595] me, ne si Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius, existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.