[297] omitto igitur quae de his ipsis, quae de Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. [cap.87] haec cum ille dixisset: Longi sermonis initium pepulisti[591], inquam, Attice, remque commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus differamus.