Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 293

[293] quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere. Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum[584] Attico Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule hominem vel potius summum et singularem virum—nemo dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur; sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit quam si testimonium diceremus[585].