[29] huic aetati suppares Alcibiades Critias[46] Theramenes; quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri[47] sententiis, compressione[48] rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.