Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 288

[288] num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime; sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac[576] lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Ipse enim Thucydides si posterius fuisset, multo maturior fuisset et mitior. [cap.84] “demosthenem igitur imitemur.” O di boni; quid, quaeso[577], nos aliud agimus aut quid aliud optamus? At non adsequimur. Isti enim videlicet Attici nostri quod volunt adsequuntur.