[283] [cap.82] sed ad Calvum—is enim nobis erat propositus—revertamur; qui orator fuit[566] cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddam dicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquamn scienter eleganterque tractabat, nimium tamen inquirens in se atque ipse sese observans metuensque ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat[567]. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a [568] multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.