Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 275

[275] erant autem et verborum et sententiarum illa lumina quae vocant Graeci σχήματα, quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis oratio. “qva de re agitvr” autem illud quod multis locis in iuris consultorum includitur formulis, id[546] ubi esset videbat.