Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 27

[27] tamen ante Periclem, cuius scripta quae dam feruntur, et Thucydidem, qui non nascentibus Athenis sed iam adultis fuerunt[43], littera nulla est quae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur. Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistratum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut[44] temporibus illis valuisse dicendo.