Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 268

[268] duo praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille nostrarum iniuriarum ultor, auctor salutis, quicquid habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae deerant; sed tantus animi splendor et tanta magnitude ut sibi omnia, quae clarorum virorum essent, non dubitaret asciscere eaque omni dignitate obtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem; vox canora, verba non horrida sane, ut[536] plena[537] esset[538] animi et terroris[539] oratio; quaereres in iudiciis fortasse melius, in re publica quod erat esse iudicares satis.