Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 262

[262] tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios[525], quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem[526], inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta[527]. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent[528] calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim[529] in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.