Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 260

[260] inquit Brutus; aut quis est iste C. Rusius? Et ille: Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium[521] Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. [cap.75] tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat[522] nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.