[249] Caesar autem parum; illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam[494] aliquid possem, afuit. Quid igitur de illo iudicas, inquam, [495] quem saepe audivisti? Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es[496] similem tui? Ne ego, inquam, si ita est, velim tibi eum placere quam maxime. Atqui[497] et ita est, inquit, et vehementer placet; nec vero sine causa. Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.