[244] Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis; sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos[485] perpaucos, verum[486] [487] qui omnino nomen habuerint, non ita[488] multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.