Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 242

[242] [cap.69] eodem tempore C. L. Caepasii fratres fuerunt, qui multa opera, ignoti homines et repentini, quae— stores celeriter facti sunt, oppidano quodam et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum, qui nullo acumine eam tamen verborum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum multa concursatione magnoque clamore. Quod idem faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secundarum. Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum[484] oboedire tempori multorumque vel honori vel periculo servire.