[24] praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima[33], nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.