[215] Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari[425] et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione; erant[que][426] ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse[427].