Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 211

[211] Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio[420] educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.