[21] ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane[28], si potes, libera.
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. [cap.6] scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi[29] deflevisse iudiciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.