[206] sed idem Aelius Stoicus esse voluit[413], orator autem nec studuit umquam nec fuit. Scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello †F., ut Q. Caepioni[414], ut Q. Pompeio Rufo, quamquam is etiam ipse scripsit eas, quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.