Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 204

[204] o magnam, inquit, artem! Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maximae[408] altera alteri defuit. [cap.56] atque in his oratoribus illud[409] animadvertendum est, posse esse summos, qui inter se sint dissimiles. Nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio[410], et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo[411] Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.