[197] quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat[394]? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter item[395] breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut[396] fieri posse quicquam melius putaret? [cap.53] at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutis[397] multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret[398], sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.