Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 184

[184] an tu, inquit, id laboras, si huic[374] modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando[375] multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod[376] is dicendo efficiet poterit intellegi.