[181] [cap.49] atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint[366], praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit[367] de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus[368] [eorum[369] quos aliquando dicentis vidimus[370]].