[18] [cap.5] at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum. Non me hercule, inquit, tibi repromittere istuc quidem ausim[26]. Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri puto. Videor enim iam te ausurus esse appellare, quoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.