Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 174

[174] horum aetati prope coniunctus L. Gellius[351] non tam vendibilis orator, quamvis[352] nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum oratoribus implicaretur.