Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 141

[141] quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. σχήματα enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem[294] eaque[295] non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. [cap.38] sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens[296]]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.