Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 138

[138] quam multi enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen[290] spisse atque ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.