Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 133

[133] tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed[280] haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur[281] in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris[282] ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.