Pular para o conteúdo

Brutus

Marcus Tullius Cicero · Parte 109

[109] M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit[220], vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete[221] agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum[222] aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido[223] et[224] L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. Flaminino[225], quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.