Pular para o conteúdo

Institutiones Diuinarum et Humanarum Litterarum

Cassiodoro · Livro II — Institutiones Saecularium Litterarum

Livro II — Institutiones Saecularium Litterarum

Praefatio

[2.00.01] Superior liber, domino praestante completus, institutionem uidelicet diuinarum continet lectionum. Hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus, qui numerus aetati dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam uitam praestitit et praemia credentibus sine fine concessit. Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus, per septimanas sibimet succedentes in se continue reuolutus, usque ad totius orbis finem semper extenditur.

[2.00.02] Sciendum est plane quoniam frequenter, quicquid continuum atque perpetuum scriptura sancta uult intellegi, sub isto numero comprehendit, sicut dicit Dauid, Septies in die laudem dixi tibi, cum tamen alibi profiteatur, Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et Salomon, Sapientia aedificauit sibi domum, excidit columnas septem. In Exodo quoque dixit dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas ut luceant ex aduerso. Quem numerum Apocalypsis in diuersis rebus omnino commemorat. Qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.

[2.00.03] Sic arithmetica disciplina magna laude dotata est, quando et rerum opifex deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate constituit, sicut ait Salomon, Omnia in numero, mensura et pondere fecisti. Creatura siquidem dei sic in numero facta cognoscitur, quando ipse in Euangelio dicit, Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Item creatura dei constituta est in mensura, sicut ipse in Euangelio testatur, Quis autem uestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? Item Esaias propheta dicit, Qui caelum metitur palmo, et terram tenet clausam manu. Rursus creatura dei probatur facta sub pondere, sicut ait in Prouerbiis Salomonis, Et librabat fontes aquarum, et paulo post, Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram. Quapropter operae dei singulares atque magnificae necessaria definitione conclusae sunt, ut, sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemammodum facta sunt aliquatenus disceremus. Unde datur intellegi malas operas diaboli nec pondere nec mensura nec numero contineri, quoniam quicquid agit iniquitas, iustitiae semper aduersum est, sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens, Contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. Esaias quoque dicit, Dereliquerunt dominum Sabaoth et ambulauerunt per uias distortas. Re uera mirabilis et summe sapiens deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret, unde pater Augustinus in libro quarto de Genesi ad litteram minutissime disputauit.

[2.00.04] Modo iam secundi uoluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus. Sunt enim etymologiis densa et definitionum plena tractatibus. In quo libro primum nobis dicendum est de arte grammatica, quae est uidelicet origo et fundamentum liberalium litterarum. Liber autem dictus est a libro, id est, arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante inuentionem cartarum antiqui carmina describebant. Ideoque licentia est nunc et breues libros facere et prolixiores extendere, quoniam, sicut cortex et uirgulta comp lectitur et uastas arbores claudit, ita pro rerum qualitate permissum est modum libris imponere. Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia. Ars uero dicta est, quod nos suis regulis artet atque constringat: alii dicunt a Graecis hoc tractum esse uocabulum, apo tes aretes, id est, a uirtute, quam diserti uiri unuscuiusque rei scientiam uocant. Secundo de arte rethorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in ciuilibus quaestionibus necessaria nimis et honorabilis aestimatur. Tertio de logica, quae dialec tica nuncupatur; haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac breuibus uera sequestrat a falsis. Quarto de mathematica, quae quattuor complectitur disciplinas, id est, arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam. Mathematicam uero latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere possimus quaecumque docent, haec sibi tamen commune uocabulum propter suam excellentiam proprie uindicauit, ut poeta dictus intellegitur apud Graecos Homerus, apud Latinos Vergilius, orator enuntiatus apud Graecos Demosthenes, apud Latinos Cicero declaratur, quamuis multi et poetae et oratores in utraque lingua esse doceantur. Mathematica uero est scientia quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes uel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus.

[2.00.05] Sic totius uoluminis ordo quasi quodam uade promissus est. Nunc quemammodum pollicita sunt, per diuisiones definitionesque suas singula domino iuuante reddamus, quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter asp ectum, et post aurium praeparatus intrat auditus. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam graecis quam latinis quae dicimus exposita claruerunt, ut qui studiose legere uoluerint, quibusdam compendiis introducti lucidius maiorum dicta percipiant.

Capítulo 1 — De Grammatica

[2.01.01] Grammatica a litteris nomen accepit, sicut uocabuli ipsius deriuatus sonus ostendit. Quas primus omnium Cadmus sedecim tantum legitur inuenisse, eas graecis studiosissimis tradens; reliquas ipsi uiuacitate animi suppleuerunt. De quarum positionibus atque uirtutibus graece Helenus, latine Priscianus subtiliter tractauerunt. Grammatica uero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus auctoribusque collecta; officium eius est sine uitio dictionem prosalem metricamque componere; finis uero elimatae locutionis uel scripturae inculpabili placere peritia. Sed quamuis auctores temporum superiorum de arte grammatica ordine diuerso tractauerint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur accommodus; cuius gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est, fiat clarior dupliciter explanatus. Sed et sanctum Augustinum propter simplicitatem fratrum breuiter instruendam aliqua de eodem titulo scripsisse repperimus, quae uobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse uideatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur.

[2.01.02] Donatus igitur in secunda parte ita disceptat: de uoce articulata, de littera, de syllaba, de pedibus, de accentibus, de posituris siue distinctionibus, et iterum de partibus orationis viii, de schematibus, de etymologiis, de ortho graphia. Vox articulata est aer percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est. Littera est pars minima uocis articulatae. Syllaba est comprehensio litterarum, uel unius uocalis enuntiatio, temporum capax. Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio. Accentus est uitio carens uocis artificiosa pronuntiatio. Positura siue distinctio est moderatae pronuntiationis aperta repausatio. Partes autem orationis sunt octo: nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio. Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterue significans: proprie, ut Roma Tiberis', communiter ut urbs flumen'. Pronomen est pars orationis quae pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit. Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu. Aduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet, ut iam faciam uel non faciam. Participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partem uerbi. Recipit enim a nomine genera et casus, a uerbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras. Coniunctio est pars orationis adnectens ordinansque sententiam. Praepositio est pars orationis quae praeposita aliis p artibus orationis significationem eius aut mutat aut complet aut minuit. Interiectio est pars orationis significans mentis affectum uoce incondita. Schemata sunt transformationes sermonum uel sententiarum, ornatus causa polita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero nonaginta et octo. Ita tamen ut quae a Donato inter uitia posit a sunt, in ipso numero collecta claudantur. Quod et mihi quoque durum uidetur, uitia dicere, quae auctorum exemplis et maxime legis diuinae auctoritate firmantur. Haec grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in utraque parte probabiliter reper iuntur aptata. Addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus nonnullos scripsisse certissimum est. Etymologia uero est aut uera aut uerisimilis demonstratio, declarans ex qua origine uerba descendant. Orthographia est rectitudo scribendi nu llo errore uitiata, quae manum componit et linguam.

[2.01.03] Haec breuiter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant. Ceterum qui ea uoluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem de grammatica feci arte conscribi, quatenus diligens lector inuenire possit, quod illi proposito deputatum esse cognoscit. Nunc ad artis rethoricae diuisiones definitionesque ueniamus, quae sicut extensa atque copiosa est, ita a multis et claris scriptoribus tractata dilatatur.