Sermones (seleção)
O Texto
Sermão 1
TRACTATVS CONTRA MANICHEOS DE EO QVOD SCRIPTVM EST [IN PRINCIPIO FECIT DEVS CAELVM ET TERRAM] ET: [IN PRINCIPIO ERAT VERBVM] qui meminit debiti sui sententiaeque apostolicae qua dictum est: [nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis], seipsum debet ad reddendum ipse compellere. et re uera, quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat, multo uehementius exigit caritas, quae aufert ab exactione pondus timoris et uerecundiae maius imponit. memini me fuisse pollicitum caritati uestrae, aduersus Manicheorum stultas perniciosasque calumnias, quibus ueteri testamento insidiantur, responsionem per nos non defuturam, quantum dominus donare dignatur. aduertite igitur et uidete laqueos serpentinos, atque inde subtracta iugo Christi colla supponite. audent quippe illi huiuscemodi dolos praetendere incautis, ut dicant aduersari sibi scripturas noui et ueteris testamenti, ita ut una fide retineri utrumque non possit. et ipsa principia libri Geneseos et euangelii cata Iohannem sibimet inimica persuadere molientes, quasi ex aduersa fronte committunt. Moyses enim dicit inquiunt [in principio fecit deus caelum et terram], nec nominat filium per quem facta sunt omnia, cum Iohannes dicat: [in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil]. hoccine contrarium est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non intellegunt, caecitate reprehendere quam pietate quaerere maluerunt? quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium filium dei esse respondero, in quo deum fecisse caelum et terram Genesis loquitur? an forte hoc probare non potero, cum de ipso nouo testamento, cui uelint nolint fracta superbiae ceruice subduntur, testes mihi praesto esse cognoscam. ait enim dominus incredulis Iudaeis: [si crederetis Moysi, crederetis et mihi; ille enim de me scripsit]. cur ergo non ipsum dominum intellegam, in quo principio fecit deus pater caelum et terram? nam, [in principio fecit deus caelum et terram], Moyses utique scripsit, quem de domino scripsisse ipsius domini uoce firmatur. an forte non est etiam ipse principium? neque hinc dubitare oportebit, loquente euangelio, ubi Iudaei cum a domino quaesissent quis esset, ipse respondit: [principium, quia et loquor uobis]. ecce in quo principio fecit deus caelum et terram. caelum ergo et terram fecit deus in filio, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, ut etiam euangelio concordante cum Genesi, secundum testamenti utriusque consensum teneamus hereditatem, litigiosasque calumnias exheredatis haereticis relinquamus. nullo modo autem uestram prudentiam mouere debet, quod cum Iohannes euangelista non dixerit omnia in ipso facta sunt, sed: [omnia per ipsum facta sunt], non legamus in Genesi per principium deus fecit caelum et terram, sed: [in principio fecit deus caelum et terram]. dicit enim apostolus: [ut ostenderet nobis mysterium uoluntatis suae secundum bonam uoluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis sunt, quae in terris, in ipso]. quemadmodum itaque hic sic audis quod ait: [in ipso], ut intellegas et per ipsum, sic in eo quod dicit Iohannes: [omnia per ipsum], etiam in ipso intellegere cogeris. et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intellego in ipso esse facta omnia, cum [per ipsum] legam, sic in Genesi cum legam in ipso factum esse caelum et terram, quis me intellegere prohibet et per ipsum? nisi forte e duobus testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes noui testamenti, hoc est, inter Paulum Iohannemque constituunt, quia ille ait: [in ipso]; ille, et [per ipsum]. sed nos, sicut Paulum et Iohannem contrarios sibi esse non credimus, ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri. et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Iohannes consentit ambobus, quia ita dixit: [per ipsum], ut in ipso intellegi non prohibeat, omnia diuina scripta inter se pacata consistunt. sed quemadmodum solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium nobis sidera currere uideantur: sic isti haeretici, quia in sui erroris nubilo pacem non inueniunt, uidetur eis potius diuina scriptura rixari. fortassis dicant, non de uerbo dei dictum esse: [in principio fecit deus caelum et terram]. fac id esse: non in principio quod est unicus filius dei, sed in principio temporis dictum intellegatur quod scriptum est: [in principio fecit deus caelum et terram]: non quia iam erat tempus, antequam esset ultra creatura—non enim uel tempus esse coaeternum quisquam dixerit deo, qui est conditor temporum—sed ut cum caelo et terra esse coeperit tempus. si ergo quisque sic intellegat, cognoscens dumtaxat creaturae creatorisque distantiam, ne coaeternum deo qui fecit dicat esse quod fecit; certe uel in illo uerbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est: [faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram], et: [fecit deus hominem ad imaginem dei]. quamquam etiam si non appareret, et sub unitatis appellatione trinitas intellegentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, euangelii principium uideri debuit prudentibus. non enim uideri nisi imprudentibus potuit. habemus enim talium in scripturis locutionum innumera exempla. ipse dominus loquens ait: [ego autem dico uobis non iurare omnino, neque per caelum, quia sedes dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius]. numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in caelo? item dicit apostolus: [o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae ipsius! quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius illi fuit? aut quis ei prior dedit, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. ipsi gloria in saecula saeculorum]. etiam hic filii mentio nominatim non facta est. unum dicit esse apostolus deum et dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Iohanni euangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? quia scilicet imperitis hominibus duo testamenta persuadere uoluerunt esse contraria, ut uno teste utantur, alterum respuant. hoc enim profitetur error ipsorum. nam si esset alius, cuius item dementissimus furor ipsum nouum testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere, quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Iohannem, ita ille Paulum et Iohannem, tamquam inimicos rixantesque proponeret? sicut autem sincerissima et uerissima fides commendat Pauli Iohannisque concordiam, et in eo quod beatus Paulus ait: [ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia], non solum patrem, sed et filium et spiritum sanctum docet intellegi: sic Moysi et Iohannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit: [in principio fecit deus caelum et terram], si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, [deus], nisi trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit deus caelum et terram, ipsum filium incunctanter amplectitur. multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis diuinarum scripturarum commemorare possimus. sed ne oneremus memoriam sanctitatis uestrae, ista commemorasse suffecerit. cetera uos ipsos quaerere, uel cum scripturae leguntur, aduertere, atque inter uos considerare concorditer et pertractare adhortamur.
Sermão 2
DE ABRAAM VBI TEMPTATVR A DEO notissima pietas patris nostri Abrahae reddita nobis est in memoriam per recentem lectionem. et est quiddam ita mirabile, ut nullum cor arbitrandum sit tam obliuiosum, ut inde aliquando elabi possit. uerumtamen nescio quomodo, quotiescumque legitur, quasi tunc fiat, ita afficit mentes audientium. magna fides, magna pietas, non solum in deum, sed etiam in ipsum unicum filium, cui nihil mali esse credidit pater, quidquid de illo iusserat qui creauit. pater enim filii sui esse poterat Abraham secundum operationem carnis, non autem creator et conditor secundum operationem maiestatis. equidem, sicut dicit apostolus, non [secundum carnem] natus est Isaac Abrahae, sed [ex promissione]. non quia cum carne non erat operatus, sed quia de summa desperatione susceperat. et nisi adesset promittens deus, nihil iam senex de uisceribus aniculae coniugis sperare audebat posteritatis. sed credidit nasciturum, et non plangit moriturum. eius dextera eligitur ad sacrificium ut moreretur; cuius cor electum est ad fidem, ut nasceretur. non trepidauit Abraham credere, quando promittebatur. non trepidauit offerre, quando exigebatur. nec fuit religio credentis contraria deuotioni obtemperantis. hoc dico. non sibi dixit Abraham: deus mihi locutus est. quando promisit filium, credidi quod mihi daturus esset deus posteritatem. et qualem posteritatem? ut diceret mihi, [in Isaac uocabitur tibi semen]. et ne forte sic uocaretur mihi semen in Isaac, ut ante me meus filius moreretur: [in semine tuo], inquit, [benedicentur omnes gentes]. ipse mihi ergo loquens promisit filium, et ipse exigit ut occidam! non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi aduersantibus uerbis dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis: occide mihi filium tuum. sed erat in corde eius semper fides inconcussa et nullo modo deficiens. cogitauit enim Abraham, deum qui dedit ut ille de senibus nasceretur qui non erat, posse etiam de morte reparare. amplius enim est quod iam fecerat deus, cum qui non erat post tantam desperationem uidebat sibi datum filium, et si humanam infirmitatem consulas, impossibile. adiecit itaque animum ad fidem. non credidit aliquid impossibile esse creatori. qui, quemadmodum crediderat suscepit filium, credidit postea iubenti deo. iam in suscepto filio probauerat deum. credidit filium suscepturus, credidit occisurus. ubique fidelis, nusquam crudelis. omnino perduxit filium ad locum uictimae. armauit etiam dexteram cultro. attendis quis feriat, et quem feriat. attende quis iubeat. pius ergo Abraham obtemperando. quid deus iubendo? ne forte infirmis, non dicam sacrilegis animis, ipse displiceat qui iubebat. sed si placet qui obtemperabat, quomodo displicet qui iubebat? quia si Abraham bene fecit obtemperando, multo melius, et longe melius incomparabili modo deus iubendo. fortasse sacramentum quaeratur. non enim frustra hoc deus iuberet, aut carnaliter accipiendum est, quod lectum fortasse nonnullorum minus intellegentium corda commouit. [temptauit], inquit, [deus Abraham]. sic ergo ignarus est deus rerum, sic nescius cordis humani, ut temptando hominem inueniat? absit. sed ut ipse homo se inueniat. primo itaque, fratres, propter illos qui aduersantur legi ueteri, scripturae sanctae; quia nonnulli non intellegentes citius uolunt exagitare quod non intellegunt, quam quaerere ut intellegant; et non sunt humiles inquisitores, sed superbi calumniatores; propter hos ergo qui euangelium uolunt accipere et legem ueterem respuere, putantes in uia dei posse se esse, et recte uno pede ambulare, quoniam non sunt scribae eruditi in regno dei, qui proferunt de thesauro suo noua et uetera, propter hos ergo tales, ne qui forte hic lateant, aut et si hic non sunt, habeant qui adsunt quid talibus respondeant, breuiter soluenda est ista quaestio. dicimus talibus, euangelium accipitis, legem non accipitis; nos autem dicimus, eumdem esse euangelii misericordissimum largitorem, qui extitit etiam legis terribilis lator. lege enim terruit, euangelio conuersos sanauit, quos ut conuerterentur lege terruerat. imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem. lex quam dedit imperator non nouerat nisi punire peccantes. restabat ergo, ut ad soluenda delicta eorum ipse cum indulgentia ueniret, qui legem praemiserat. sed quid dicit peruersum cor, qua dicit accipere se euangelium, legem uero respuere? quare respuit? quia scriptum est, inquit, [temptauit deus Abraham]. ego deum colam qui temptat? Christum cole, quem habes in euangelio. ipse te reuocat ad intellegendam legem. sed quia non transierunt ad Christum, in suo fantasmate remanserunt. non enim colunt Christum, qualis praedicatur ex euangelio, sed qualem sibi ipsi finxerunt. propterea super uelamen stultitiae suae naturalis, addunt alterum uelamen peruersae opinionis. et quando per duplex uelamen poterit uideri quod lucet in euangelio? displicet tibi temptans deus, displiceat tibi temptans Christus. sed cum placuerit tibi temptans Christus, placeat tibi temptans deus. et Christus enim filius dei deus, et cum patre Christus unus deus. ubi igitur legimus temptantem Christum? euangelium loquitur. ait: inquit Philippo, habetis panes. date illis manducare. et sequitur euangelista: [hoc autem dicebat, temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus]. refer nunc animum ad deum temptantem Abraham. hoc enim dicebat et deus, temptans Abraham; ipse enim sciebat quid esset facturus. agnoscitur temptator Christus, agnoscitur temptator deus, corrigatur temptator haereticus. non enim sic temptat haereticus, quomodo temptat deus. deus enim temptat ut aperiat homini, haereticus temptat ut deum sibi claudat. ergo nouerit caritas uestra, temptationem dei non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat, sed ut illo temptante, id est, interrogante, quod est in homine occultum prodatur. non enim sibi homo ita notus est ut creatori, nec sic aeger sibi notus est ut medico. aegrotat homo. ipse patitur, medicus non patitur, et ab illo qui non patitur expectat audire quod patitur. ideo in psalmo clamat homo, [ab occultis meis munda me domine]. quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt. et non procedunt, neque aperiuntur, neque inueniuntur, nisi temptationibus. si deus cessat temptare, magister cessat docere. sed deus temptat ut doceat, diabolus temptat ut decipiat. cui tamen nisi ille qui temptatur dederit locum, inanis et inridenda repellitur. ideo apostolus, [neque detis], ait, [locum diabolo]. dant autem locum homines diabolo ex concupiscentiis suis. non enim uident diabolum homines cum quo pugnant, sed facile habent remedium. seipsos interius uincant, et de illo foris triumphant. quare hoc dicimus? quia nescit se homo, nisi in temptatione discat se. cum autem didicerit se, non se neglegat. si enim se neglegebat latentem, non se neglegat notum. quid ergo dicemus, fratres? et si sciebat se Abraham, nos non noueramus Abraham. aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi, ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus uel quid a domino deprecaremur, uel quid in homine imitaremur. quid ergo nos docet Abraham? ut breuiter dicam: ut deo non praeponamus quod dat deus. interim ad litteram rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc mysterio, quo iussus est Abraham occidere unicum suum. ergo nec illud quod tibi pro magno praestat deus, praeponas illi qui praestitit. et cum tibi uoluerit subtrahere, non tibi uilescat, quia gratis amandus est deus. quod enim dulcius a deo praemium, quam ipse deus? ergo implet Abraham deuotionis obedientiam. audit a deo, [nunc cognoui quoniam tu times deum]. quod ita intellegitur, quod Abraham fecerit deus ut sibi innotesceret. sicut quando loquitur propheta—Christianis loquor uel proficientibus in schola dei; non sunt rudia nec noua quae dico, sed uestrae sanctitati nobiscum usitatissima et manifestissima—quando propheta loquitur, quid dicimus? dixit deus, bene dicimus. dicimus etiam, dixit propheta. et utrumque recte dicimus, et utrumque in auctoritate inuenimus. et apostoli sic intellexerunt prophetas, ut dicerent, dixit deus. et alio loco, dixit Esaias. utrumque uerum est, quia utrumque inuenimus in scripturis. soluat mihi Christianus quaestionem quam modo proposui, et soluet sibi quam paulo ante proposui. quomodo? quia quod dicit homo de dono dei deus dicit, secundum illud, [non enim uos estis qui loquimini], et cetera; et iterum, [ecce ego Paulus loquor uobis]; et iterum, [Christus qui in me loquitur]. ergo istam regulam, fratres, transferte ad illud quod aliquando tortuosum uidebatur, et rectum erit. illum ergo omnes intueamur, ut esurientes animas nostras ipse pascat, qui esuriuit propter nos, qui [pauper factus est, cum diues esset, ut ipsius paupertate] nos ditaremur. opportune ad eum paulo ante cantauimus: [omnia a te expectant, ut des illis escam in tempore opportuno]. si omnia, omnes. si omnes, et nos. non ergo si quid boni in sermone daturi sumus, nos dabimus, sed ille a quo omnes accipimus, quia omnes ab eo expectamus. tempus est det, sed faciamus quod dixit ut det, id est, expectemus ab eo. ipsum corde intueamur. quia sicut oculi corporis et aures ad nos, ita oculi cordis et aures ad illum. patente aure cordis audite magnum sacramentum. omnia quidem sacramenta diuinarum scripturarum utique magna atque diuina sunt. sunt tamen insigniora magisque praecipua, quae maxime intentos nos desiderant, et quae prae ceteris aedificant lapsos, satiant esurientes, qui non ita satientur ut fastidiant, sed sit satietas sine fastidio, pellens inopiam, non adsumens contemptum. quem non moueat iussus immolari unicus filius ei, a quo promissus est? et maxime res ita gesta ut audiuimus intentos animos facit ad quaerendum exponi sacramentum. ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine domini et admonemus quantum possumus, et praecipimus, ut quando auditis exponi sacramentum scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum est credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare. Abraham pater noster homo erat illis temporibus fidelis, credens deo, iustificatus ex fide, sicut scriptura dicit, et uetus et noua. suscepit filium de Sara uxore, iam in senectute utrisque constitutis, ex magna desperatione, sed secundum hominem. quid autem de deo non sperandum, cui difficile nihil est? qui sic facit magna, quomodo parua; sic suscitat mortuos, quomodo creat uiuos. si pictor eadem arte facit murem, qua elefantem—diuersa opera, sed ars una—quanto magis deus qui [dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt]? quid difficile facit qui uerbo facit? qua facilitate creauit angelos ultra caelos, ea facilitate luminaria in caelis, ea facilitate pisces in mari, ea facilitate arbores et animalia in terra, ea facilitate magna qua parua. cui ergo cuncta facillimum fuit facere de nihilo, mirandum est quia dedit senibus filium? tales ergo illos uiros uel illos homines habebat deus, et illo tempore tales fecerat praecones filio uenturo, ut non solum in his quae dicebant, sed etiam in his quae faciebant, uel in his quae illis accidebant, Christus quaeratur, Christus inueniatur. quidquid scriptum est de Abraham, et factum est, et prophetia est, sicut ait apostolus quodam loco: [scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera: quae sunt in allegoria]. haec ergo sunt duo testamenta. iam ergo non imprudenter dicimus, quia Isaac et natus est Abrahae, et aliquid significauit. sicut et immolare filium iussus obtemperat deo, perducit ad locum, peruenit triduo, dimittit duos seruos suos cum iumento, pergit ipse quo deus praeceperat; leuat lignum in altare, leuat filium super lignum. antequam ueniat filius ad locum sacrificii, portat lignum quo leuandus est. deinde cum iam pene feriretur, sonat uox ut parcatur. et non tamen sine sacrificio et sine sanguine fuso receditur. apparet aries in uepre inhaerens cornibus. immolatur, peragitur sacrificium. peracto sacrificio dicitur ad Abraham: [facio semen tuum, sicut stellas caeli et arenam maris. et obtinebit semen tuum ciuitates aduersariorum. et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod exaudisti uocem meam]. uide ergo quando factum est, et quando fit commemoratio facti ipsius. quando dicit ille aries, [foderunt manus meas et pedes meos], et cetera. quando peractum est illud in psalmo sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: [commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium]. si [commemorabuntur] dictum est, praesignatum est aliquando quod fieri iam uidemus. uideamus ergo quomodo impletum sit, et unde impletum, quo praecedente sacrificio impletum, quod dictum est Abrahae: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]. felices gentes, quae illud non audierunt, et nunc legentes crediderunt quod credidit ille qui audiuit. [credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus dei appellatus est]. quod credidit deo, intus in corde, in sola fide est. quod autem immolandum duxit filium, quod intrepidus dexteram armauit, quod iam feriret nisi uoce teneretur, magna fides est utique, et magnum opus. et ipsum opus laudauit deus, cum diceret: [quoniam exaudisti uocem meam]. quare ergo apostolus Paulus ait: [arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis], et alio loco dicit, [et fides quae per dilectionem operatur]? quomodo fides per dilectionem operatur, et quomodo iustificatur homo per fidem sine operibus legis? quomodo? intendite fratres. credit aliquis, percipit fidei sacramenta in lecto, et mortuus est. defuit illi operandi tempus. quid dicimus? quia non est iustificatus? plane dicimus iustificatum, credentem [in eum qui iustificat impium]. ergo iste iustificatus est, et operatus non est. et impletur sententia dicentis apostoli: [arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis]. latro qui cum domino crucifixus est, [corde] credidit [ad iustitiam, ore] confessus est [ad salutem]. nam fides quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen feruens seruatur. nam erant quidam in lege, qui de operibus legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant, et uolebant se iustos uideri, et praeponi gentibus quae opus legis non fecerant. apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad dominum uideret iustificatos ex fide, ut iam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamauit securus et ait quia potest iustificari homo ex fide sine operibus legis; ut illi magis non fuerint iusti, qui quod faciebant, timore faciebant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foras non exit in opere.
Sermão 4
TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE ESAV ET IACOB hesternae lectionis debitores nos esse meminimus. sed sicut nos debemus sermonem, ita et uos debetis audientiam. et lectio quidem illa carnaliter sonat. qui autem spiritum dei accepit spiritaliter sapit. dixit enim apostolus: [sapere secundum carnem, mors est]. et ad hoc promisit dominus paraclitum spiritum ueritatis. ergo sicut promisit et misit, ut unusquisque iam qui eum spiritum recepit, non sit temporalibus uoluptatibus seruus, sed dominus corporis factus et seruus creatoris, dirigat se in uiam praeceptorum dei. nec uestigia eius nutent, nec oculi eius palpitent, sed intentione fidei proficiat, ut ueniat ad id [quod] modo [nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit]. quod creditur antequam uideatur, ut cum uenerit, qui credidit non confundatur. intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum uidet, amans cui nondum haeret. exercitatio autem animae in fide, in spe et caritate, facit eum idoneum capere quod uenturum est. cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negauit dominum ter. praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat. qui aeger casus aegritudinis suae non nouerat, et plus de se aegrotus praesumserat, sed uerus medicus uidebat. dixerat enim se cum domino et pro domino moriturum. nondum autem poterat, quia infirmus erat. at ubi uenit postea spiritus sanctus missus de caelo et confirmauit eos in quos uenit, impletus ille fiducia spiritali, coepit iam uere paratus esse mori pro eo quem ante negauerat. hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro uano fantasmate, pro spe inani, pro re incerta, sed pro ueritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit potentem esse qui exhibeat, omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia non erunt praeterita. recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Iacob; quomodo maiori praeponitur minor, ut ad Iacob pertineatis, Esau non ametis. erit autem Esau, qui uult carnaliter uiuere, uel carnalia in futuro saeculo sperare. siue ergo carnaliter uiuens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de deo sperans qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui, aut certe contemnens istam praesentem et talem sperans in futuro, carnalis est, carnalem fidem habens, carnalem spem, carnalem caritatem. fides autem spiritalis est: credere quod protector sit temporaliter dominus tuus, ut uenias ad illud quod temporale non erit, et sperare te habiturum uitam angelorum, non in corruptionibus carnis, non in uoluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae, sed tantummodo quomodo angeli uiuunt. uiuunt autem angeli in gaudio, non creaturae, sed creatoris. gaudium enim creaturae est quidquid uidetur. gaudium creatoris est quod non uidetur oculis corporis, sed purgata acie mentis. [beati mundo corde]. ad quam uisionem beati sunt? [quoniam ipsi deum uidebunt]. non enim putetis, fratres, quia gaudent angeli ex eo quia uident terram aut caelum uel quaecumque in his sunt. non ex eo gaudent quia uident caelum et terram, sed quia uident eum qui fecit caelum et terram. ille autem qui fecit caelum et terram, nec caelum est nec terra, nec quid terrenum potest cogitari, nec quid caeleste, nec quid corporeum uel spiritale poteris cogitare. non hoc est deus. non tibi facias aliquem hominem grandem et pulchrum. non circumscribitur humana forma deus. non continetur loco, non tenetur spatio. non tibi facias quasi aureum deum. non hoc est deus. nam aurum unde tibi uis facere deum, deus ipse fecit, et hoc infirmum quia in terra. non tibi proponas quia aliquid tale est deus quale uides in caelo, uel lunam uel solem uel sidera uel quidquid fulget et splendet in caelo. non hoc est deus. sed nec iterum ideo tibi non uideatur deus quod sol, quia sol tamquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, ergo deus infinitae lucis est et immensae, ut quasi tendas ipsum solem et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum, et tamen lucem tibi immensam proponas deum. nec hoc est deus. deus quidem [habitat lucem inaccessibilem]. sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis. sed si uidere potes quid est ueritas, quid est sapientia, quid iustitia, quomodo dictum est: [accedite ad eum et illuminamini], quomodo est illud lumen uerum de quo dicit Iohannes: [erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum], quomodo Iohannes ipse baptista non erat lumen uerum.—dicit enim Iohannes euangelista: [non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine]. non solum autem Iohannes baptista uerum lumen non erat, sed nec Paulus uerum lumen erat, nec Petrus uerum lumen erat, nec aliqui apostoli uerum lumen erant. etenim uerum lumen est, [quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum]. illi uero lumina erant, quia illuminabantur. nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina, et unusquisque iurat: per lumina mea. lumina ista quid sunt? si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. ubi sunt lumina? uideant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt. et tamen lumina sunt. quare lumina sunt? quia possunt lumen recipere. etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus. sola membra in te qui uocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. absente lumine tenebrantur, sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. illuminantur quidem et cetera membra tua, sed ut uideri possint, non ut uidere possint. nam lux quae oritur uel quae infertur omnia membra perfundit: oculos ut uideant, cetera ut uideantur. sic omnes sancti illuminati sunt ut uiderent, et ut quod uidebant praedicarent. ideo illis dictum est: [uos estis lumen mundi]. sed lumen, non uerum lumen. quare? quia [erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem. omnem hominem] dixit. si de isto sole diceret, non diceret, [omnem hominem], quia iste sol non a solis hominibus uidetur. uident illum et pecora, et minutissima animalia. et muscae uident istum solem. illud autem lumen quod deus est nemo uidet, nisi de quibus dictum est: [beati mundi corde, quia ipsi deum uidebunt]. conamini cogitare, fratres, lumen ueritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus. conamini cogitare lumen iustitiae: praesens est enim omni cogitanti. quid enim est quod cogitat? qui uult iniuste uiuere, peccat, deserit iustitiam. deminuta est? conuersus est ad iustitiam. quid? aucta est? deserit eam, integram illam relinquit. conuertitur ad eam, integram illam inuenit. quid est ergo lumen iustitiae? de oriente hoc surgit et in occidentem uadit? an est alius locus unde oritur aut quo uenit? nonne ubique praesto est? homo certe qui est in occidente, si uult iuste uiuere, id est, secundum iustitiam, numquid deest illi quam intueatur et uideat secundum ipsam iustitiam? iterum in oriente positus si uelit iuste uiuere, id est, secundum eamdem iustitiam, numquid deest illi? ibi est enim iustitia; praesto est iuste uiuenti. secundum eius regulam uident quemadmodum iuste uiuant et illi. sicut iusti bene uiuendo eam uident, ita et iniusti male uiuendo non eam uident. nam et ille iuste uiuit, cum eam uidet, et ille ipsam uidet ut secundum eam actus suos dirigat, quia nisi secundum iustitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est et ubique est. sic iustitia, sic sapientia, sic ueritas, sic castitas. conamini ergo uidere talem lucem. sed non potestis. palpitat mentis acies, purgetur ut uideat. ut autem purgetur et uideat, credat ut purgari mereatur. quod ergo uidere non potestis differte, ut curemini et uidere possitis. non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis quale nunc uidetis. quia si tale aliquid cogitaueritis et tale aliquid dilexeritis, cum ipso mundo uultis ire extra mundum, tollere uobiscum uultis mundum. non erunt ibi ista. lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intellegimus, et gaudemus. sed si habemus benedictionem [a rore caeli], habemus [habundantiam a fertilitate terrae]: sic est enim benedictus Iacob. ad eum pertineamus et non carnaliter uiuamus. quia unusquisque incipit carnaliter uiuere, ideo maior dictus est Esau. duo testamenta dicuntur in lege, unum uetus, alterum nouum. uetus promissiones habebat temporales, sed significationes spiritales. intendat caritas uestra. si promissa est Iudaeis terra promissionis, significat aliquid spiritaliter terra promissionis. si promissa est Iudaeis ciuitas pacis Ierusalem, significat aliquid spiritaliter nomen ciuitatis Ierusalem. si data est Iudaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritalem circumcisionem. si iussi sunt Iudaei unum diem sabbatum obseruare de septem diebus, significat spiritalem quietem, quae non habet uesperam. namque et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est: [factum est uespera]; in septimo die non dicitur, facta est uespera. septimo die qui uesperam non habet significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. si data sunt sacrificia Iudaeis carnalia, per uictimas animalium omnia significant sacrificia spiritalia. ergo qui sic intellexerunt quasi praesens illis aliquid daretur pro magno et futurum nihil quaesierunt, nec spiritaliter ea quae carnaliter agebantur intellegere ualuerunt, ad maiorem filium pertinent, ad uetus testamentum pertinent. uetus enim testamentum est promissio figurata. nouum testamentum est promissio spiritaliter intellecta. cum enim Ierusalem quae fuit in terra pertineat ad uetus testamentum, imaginem habet ad Ierusalem quae est in caelo, et pertinet ad nouum testamentum. circumcisio carnalis pertinet ad uetus testamentum; circumcisio cordis pertinet ad nouum testamentum. liberatur secundum uetus testamentum populus de Egipto; liberatur secundum nouum testamentum populus a diabolo. persecutores egiptii et Pharao persequuntur exeuntes de Egipto Iudaeos; persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. sed sicut Iudaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii, sic Christianos usque ad baptismum persequuntur peccata. intendite fratres, et uidete, liberantur per mare Iudaei, obruuntur in mare Egiptii; liberantur Christiani in remissionem peccatorum, delentur peccata per baptismum. exeunt post mare rubrum et ambulant per heremum; sic et Christiani post baptismum nondum sunt in terra promissionis, sed sunt in spe. saeculum autem hoc heremus est, et uere Christiano est heremus post baptismum, si intellegat quod accepit. si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritalis effectus, intellegit sibi heremum esse istum mundum, intellegit in peregrinatione se uiuere, patriam desiderare. quam diu autem desiderat, in spe est. [spe enim salui facti sumus. spes autem quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam exspectamus]. ista patientia in heremo facit aliquid sperare. si iam se putat in patria, non peruenit ad patriam. si iam se putat in patria, remanet in uia. ut autem non remaneat in uia, speret patriam, desideret patriam, ne deuiet. nam occurrunt temptationes. et quemadmodum in heremo occurrunt temptationes, ita post baptismum occurrunt. sicut enim non soli erant hostes Iudaeorum Egiptii, qui illos ab Egipto persequebantur—ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur praeterita uita sua et praeterita peccata sua cum principe suo diabolo—sed extiterunt et in heremo qui uellent impedire uiam, et pugnatum est cum illis, et uicti sunt. sic post baptismum cum coeperit ambulare Christianus uiam cordis sui in spe promissorum dei, non deuiet. nam occurrunt temptationes aliud aliquid suggerentes—delicias huius mundi, aliam quamdam uitam—ut unumquemque de uia detorqueat, et a proposito deducat. si autem ista desideria, istas suggestiones euiceris, uincuntur hostes in uia, et perducitur populus ad patriam. audi apostolum quia istae figurae nostrae fuerunt: [nolo enim], inquit, [uos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt]. si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. quid est, sub caligine fuerunt? non eis intellegentibus spiritaliter, quae cum eis corporaliter agebantur. [et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritalem manducauerunt]. datum est illis enim manna in deserto, sicut nobis datur dulcedo scripturarum, ut duremus in ista heremo uitae humanae. et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse psalmus: [gustate et uidete quam suauis est dominus. et omnes], inquit, [eumdem cibum spiritalem manducauerunt]. quid est, [eumdem]? idem significantem. [et omnes eumdem potum spiritalem biberunt]. et attende quomodo unam rem exposuit, et cetera tacuit: [bibebant enim de spiritali sequente petra; petra autem erat Christus. haec autem figurae nostrae fuerunt]. illis sunt exhibitae, sed nostrae figurae fuerunt, quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritaliter significabantur. ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad uetus testamentum pertinuerunt. iam uidete quia senuerat Isaac. cuius personam gessit Isaac, quando uoluit benedicere filium suum maiorem? iam senuerat. ubi senectus, uetustas. per senectutem enim intellego uetustatem, et per uetustatem intellego uetus testamentum. hoc ergo uetus testamentum quia illi non intellegebant qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. caligo oculorum corporis Isaac caliginem significat mentium Iudaeorum. senectus Isaac uetustatem significat ueteris testamenti. quid ergo, fratres? uult tamen benedicere et maiorem filium Esau. minorem amabat mater, et maiorem pater tamquam primogenitum. nam aequalis in ambos iustitia, sed erat caritas maior erga primogenitum. uult ille benedicere maiorem, quia uetus testamentum primo populo promittebat. promissiones non loquitur nisi ad Iudaeos. ipsis uidetur promittere, ipsis uidetur omnia polliceri. uocantur ab Egipto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt testamentum, accipiunt legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram promissionis. non mirum, quia ille benedicere uoluit primum filium. sed sub figura maioris benedicitur minor. mater enim typum gestat ecclesiae. ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post domini aduentum et natiuitatem esse coeperunt sancti, sed omnes quotquot fuerunt sancti ad ipsam ecclesiam pertinent. non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam nasceretur Christus de uirgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus Christiani, cum dicat apostolus quia [filii] sumus [Abraam], imitando fidem Abrahae. ergo nos imitando illum ad ecclesiam admittimur, et ipsum ab ecclesia exclusuri sumus? haec ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac. haec ecclesia erat in sanctis etiam prophetis, qui intellegebant uetus testamentum, quia promissiones illae carnales spiritale nescio quid significabant. si spiritale, spiritales ergo ad minorem filium, quia prior est carnalis, et postea spiritalis. iam hesterno die praemisimus sanctitati uestrae, ideo maiorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritalis nisi ex carnali. sed si perseueret in prudentia carnis, semper erit Esau. si autem fiat spiritalis, erit filius minor. sed ipse minor erit maior: ille enim tempore praecedit, iste uirtute. namque cum coxisset lentem Iacob, desiderauit Esau accipere antequam ueniret ad istam benedictionem. et ille ait illi: [da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi]. uendidit primogenita sua minori. abstulit ille uoluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. ergo qui temporalibus uoluptatibus seruiunt in ecclesia, lentem manducant. quam quidem coxit Iacob, sed non manducauit Iacob. idola enim magis in Egipto uiguerant. lens cibus est Egipti. per lentem omnes errores gentium significantur. quia ergo ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de gentibus uentura significabatur, lentem coxisse dicitur Iacob, et manducasse Esau. etenim dimiserunt idola gentes, quae colebant. Iudaei autem seruiebant idolis. nam conuersi corde in Egiptum ducebantur per heremum. et cum interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desiderauerunt idolum facere, quia non uiderunt Moysen. et non intellexerunt secum praesentem deum, sed in praesentia hominis habentes spem, non uiderunt oculis hominem, et putare coeperunt, quia ibi non esset deus, cum ipse solus per Moysen tanta praestaret. quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde deum in Moyse uiderent. perdiderunt ergo primatum suum, quia conuersi corde in Egiptum manducauerunt lentem. accipite. populus christianus est. sed in ipso populo christiano illi primatum tenent qui pertinent ad Iacob. qui uero carnaliter uiuunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt, adhuc ad uetus testamentum pertinent, nondum ad nouum. adhuc in sorte sunt Esau, nondum in benedictione Iacob. intendat sanctitas uestra. benedicere ergo uolebat maiorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia uetus testamentum ad Iudaeos directum erat. quod uetus testamentum non ab eis intellegebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. ut dixi, fratres, ad maiorem loquitur, ad minorem peruenit benedictio. etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intellegitur, id est, ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori et dicit illi: [ego ipsa audiui patrem tuum dicentem fratri tuo, uade, et affer mihi uenationem, ut manducem et benedicat te anima mea antequam moriar. nunc ergo, fili, audi me]. et dedit illi consilium ut iret afferretque duos haedos de proximo grege, et faceret illos mater quemadmodum delectabatur pater eius, et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente maiore. ille autem timuit et ait: [frater meus pilosus est, ego autem lenis sum, ne contingat me et compalpet pater meus, et intellegat quia ego sum Iacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem]. at illa: [uade], inquit, [fili, audi me; maledictio tua super me sit]. perrexit, attulit duos haedos. facti sunt, apposuit patri suo. et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in uoce, tetigit, inuenit pilos, quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia eius. credidit maiorem esse, et benedixit. in benedictione maiorem intendebat, et benedictio ad minorem perueniebat. quid est ergo quod sub specie maioris benedicitur minor, nisi quia sub figuris ueteris testamenti promissi populo Iudaeorum, peruenit benedictio spiritalis ad populum Christianorum? attendite fratres. audiunt illi terram promissionis, audimus et nos. tamquam ad Iudaeos uidetur loqui scriptura de terra promissionis, et ad nos peruenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus deo: [spes mea es tu, portio mea in terra uiuentium]. sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis ecclesia ipsa prophetis docet nos, quemadmodum spiritaliter intellegamus ipsa promissa carnalia. sed non posset ad nos peruenire benedictio, nisi iam mundati a peccatis per natiuitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. genuit enim mater ambos filios. intendite fratres. genuit unum pilosum, alterum lenem. pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiam a peccatis. duo filii benedicuntur, quia duo genera benedicit ecclesia. quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis, quorum diuersitatem exposuimus. sunt enim homines qui nec post baptismum uolunt dimittere peccata sua, et ea uolunt facere, quae antea faciebant. uerbi gratia: si faciebant fraudes, uolunt iterum fraudare; si mendacium iurabant, uolunt adhuc peierare; si circumueniebant dolis innocentes, uolunt adhuc circumuenire; si homicidia cogitabant, eadem cogitant; si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilo minus faciunt. ecce Esau natus pilosus. quid facit Iacob? dicitur ei a matre: uade, benedicat te pater tuus. et dicit: timeo, non accedam. sunt enim homines in ecclesia qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant. quid ergo dicitur piloso Esau, qui non bene conuersatus est in domo? nam et hoc de illis dicitur. [erat ille agrestis uenator, Iacob autem sine dolo conuersabatur in domo]. ideoque eum amabat mater, cuius conuersationem dulcem sentiebat. ipse est Iacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum angelo: et hoc in magno misterio. benedictus, appellatus est Israel, ideoque quia sine dolo erat. intendite, fratres mei, et uidete quam sine dolo fuerit. Nathanaelem dominus quando uidit, quia nouerat qualis esset, ait: [ecce uere Israhelita, in quo dolus non est]. si ergo ideo iste Israelita quia non est in eo dolus, in ipso Israel utique non erat dolus. quid sibi ergo uult quod dicitur: [uenit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem]? sine dolo eum commendat scriptura conuersantem in domo. dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele: [ecce uere Israelita, in quo dolus non est]. quid sibi ergo uult, cum dicitur: [accessit cum dolo, et abstulit benedictionem]? dolus interim quid significet, attendamus, et uideamus quid debeat facere Iacob. portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamuis aliena. hoc est enim habere pelles haedinas, id est, patienter aliena portat, non haeret suis. sic omnes qui pro unitate ecclesiae tolerant aliena peccata Iacob imitantur. quia et ipse Iacob in Christo est, siquidem Christus in semine Abraham. dictum est enim: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]. dominus ergo noster Iesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portauit aliena peccata. et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? si ergo Iacob transit ad Christum, portat aliena peccata, id est, haedinas pelles. et quid est dolus? uenit enim ille sero, et affert quod iussit pater, et inuenit fratrem suum benedictum pro se, et non benedicitur altera benedictione. quia duo illi homines, duo populi erant. una benedictio unitatem significat ecclesiae. duo autem populi ipsi sunt, qui est et Iacob. sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Iacob. etenim dominus noster Iesus Christus, qui ad Iudaeos et gentes uenerat, repudiatus est a Iudaeis, qui pertinebant ad filium maiorem. elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritaliter coeperant desiderare et intellegere promissa domini, non carnaliter aliam terram, quam desiderabant accipientes, sed spiritaliter illam ciuitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter, quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritaliter moritur. hanc ergo cum coeperint desiderare, coeperunt pertinere ad Iacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex domini in ipsa Iudaea. sed quid dicit dominus de ipso grege? [habeo alias oues, quae non sunt de hoc ouili; uado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor]. quas alias oues habet dominus Iesus Christus, nisi de gentibus? iunctae sunt oues de gentibus iudaeis ouibus. de Iudaeis enim apostoli. inde erant et quingenti fratres, qui uiderunt dominum post resurrectionem. inde erat ipse Nathanael, cui perhibuit testimonium dominus, in quo dolus non esset. inde erant centum uiginti, qui cum essent in domo, uenit spiritus sanctus ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. inde erant tot milia hominum, quae legimus in Actibus apostolorum baptizata in nomine Christi, et hii qui crucifixerunt Christum. ergo inde erant oues, et multae oues. sed non solae. habebat dominus alias de gentibus. ipsi duo populi tamquam de diuerso uenientes etiam duobus parietibus significantur. uenit enim ecclesia Iudaeorum de circumcisione. uenit ecclesia gentium de praeputio. de diuerso uenientes in domino coniuncti sunt. ideo dominus dictus est lapis angularis. dicit enim psalmus: [lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli]. dicit et apostolus: [ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu]. ubi est angulus, duo parietes copulantur; in angulo duo parietes nisi de diuerso non conueniunt; nam si ex una parte ueniunt, angulum non faciunt. duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ouilia, ipsi sunt duo parietes, ipsi sunt duo caeci, qui sedebant in uia, ipsae sunt duae naues, in quas leuati sunt pisces. multis in locis scripturarum intelleguntur duo populi, sed unum sunt in Iacob. quare haedi, dicet aliquis? haedi nostis quia peccatores sunt, nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni. sed qui perseuerauerint haedi, ipsi erunt ad sinistram. nam nisi prius haedi essent, non diceret dominus: [non ueni uocare iustos, sed peccatores]. quando enim dominus conuersabatur cum peccatoribus et manducabat cum publicanis, Iudaei quasi agni, id est, quasi iusti, et per superbiam magis hirci, obiecerunt domino tamquam crimen, immo discipulis eius dixerunt: [quare magister uester cum publicanis et peccatoribus manducat]? respondens dominus, quomodo se defendit? [non est opus], inquit, [sanis medicus, sed male habentibus: non ueni uocare iustos, sed peccatores]. uocat ergo haedos, sed ut non perseuerent haedi. occidit enim illos Iacob et praeparauit inde epulas patri suo, id est, ad intellegentiam spiritalem, quae in illa benedictione habebat intellegi, quamuis figurabatur in filio maiore. ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et traiecti in corpus unum. sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum ecclesiae, cuius ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est: [macta et manduca]. ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus; ille maior, iste minor; ad illum uidebantur respicere benedictiones, ad istum perueniebant. respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Iudaeis; ad istum perueniebant, quia spiritaliter intellegenda erant, et accipienda Christianis. ad istum benedictio non perueniret, nisi portaret peccata, quae ipse iam non faciebat. intellegat itaque sanctitas uestra quomodo sint portanda peccata. sunt enim qui portare sibi uidentur peccata, et tacent peccatoribus. iam ista simulatio detestanda est. porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem; nam si parcis febri, non diligis aegrum. dic ergo quod uerum est fratri tuo, noli tacere. quid enim aliud agimus, quam dicere uobis quod uerum est? noli mendaciter: aperta ueritate dic quod uerum est, sed donec corrigatur, portetur. diuersis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et portatio pellium; rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. simul enim et arguit iustus peccatores, quod est haedos occidere, et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores. sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia. meruit benedici, quia [caritas omnia tolerat]. ipsa caritas erat in matre, et figuram caritatis ipsius gerebat mater. quae figura omnium sanctorum erat, figuram caritatis gerebat, quia sancti non sunt nisi qui habuerint caritatem. quid enim proderit, [si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam ? factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest]. qualis est ergo caritas, quae sola multum prodest, sine qua cetera nihil prosunt! ergo ipsa caritas dat consilium, et obedit filius caritatis. quale consilium dat? ut accipiat ille pelles haedinas et accedat at patrem. maiorem quaerit pater, et minorem benedicit. uetus testamentum Iudaeos intuetur per litteram, et per spiritalem eius intellegentiam Christiani in illo benedicuntur. intendat sanctitas uestra magnum mysterium, magnum sacramentum. dicit Isaac, [uenit frater tuus cum dolo], de homine sine dolo. sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, nouerat quod agebatur, et ipse figurate agebat. omnia ponit in magna altitudine sacramentorum. nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. uenit maior et dicit: [ecce pater, manduca; sicut iussisti mihi, feci]. dicit ille: [quis es tu? respondit, ego sum filius tuus maior Esau. et quis est], inquit, [ille, a quo iam manducaui, et benedixi eum, et benedictus erit]? irasci uidebatur. expectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem. cum expectat ille maledictionem, confirmauit iste benedictionem. o irasci, o indignari! sed nouerat mysterium. et caligo oculorum eius corporeorum significabat caliginem mentis Iudaeorum. oculi autem cordis eius uidebant altitudinem mysteriorum. [et uenit], inquit, [frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. dicebamus uidere quid est [cum dolo]. dolus hic non est dolus. quomodo dolus non est dolus? quomodo petra non est petra. quomodo dicitur mare et non est mare, quia aliud significat: sic dicitur terra et non est terra, quia aliud significat. sic dicitur petra et non est petra, quia aliud significat. sic dicitur mons et non est mons. sic dicitur leo de tribu Iuda dominus Iesus Christus et non est leo dominus Iesus Christus. sic dicitur agnus et non est agnus. sic dicitur pecus et non est pecus. sic dicitur uitulus et aliud est. sic dicitur dolus et non est dolus. quare ergo dicitur dolus, quaeramus. quare dicta sint illa omnia, quaeramus. quare dictus est leo? propter fortitudinem. quare dictus est petra? propter firmitatem. quare dictus est agnus? propter innocentiam. quare dictus est uitulus? propter uictimam. quare dictus mons? propter magnitudinem. quare manna? propter dulcedinem. quare ergo dolus? iam quid sit dolus uideamus, et inuenimus quare dictus sit dolus. nouimus enim quid sit petra; et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra. et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad uituperationem duritiam. nouimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: [petra autem erat Christus]. in leone fortitudinem nouimus, et tamen leo etiam diabolus nominatus est. in dolo quid nouimus, ut accipiamus et dolum in figura, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et cetera? dolus ergo quid est? dolus est, quando aliud agitur et aliud simulatur. quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. qui dixerit petram in proprietate fuisse Christum blasphemat, quomodo uitulum qui dixerit in proprietate Christum blasphemat. uitulus in proprietate pecus est, in figura uictima. in proprietate lapis terra obdurata est, in figura firmitas. dolus in proprietate fraus, in figura ipsa figura. omnis enim figurata et allegorica lectio uel locutio aliud uidetur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritaliter. hanc ergo figuram doli nomine appellauit. quid est ergo, [uenit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam]? quia ergo figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est: [uenit cum dolo]. nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur iusta maledictio. non ergo erat uerus ille dolus, maxime quia non est mentitus dicendo [ego sum filius tuus maior Esau]. iam enim pactus erat ille cum fratre suo, et uendiderat primogenita sua. hoc se dixit habere patri quod emerat a fratre; quod ille perdiderat in istum transierat. non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac. primogeniti honor ibi erat. in illo non erat, qui eum uendiderat. ubi erat, si non in minore erat? ideo sciens hoc in misterio Isaac, confirmauit benedictionem et dicit filio: [quid tibi facturus sum]? et ille: [benedic et me pater: non enim una tibi est benedictio]. Isaac autem sciebat unam. quare unam? aderit spiritus ut edicam et intellegatis. uideamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Iacob, et qualem benedictionem accepit Esau. ipse Isaac ad Iacob: [tu es filius meus Esau? respondit : ego]. et dixit: [appone mihi, et manducabo de uenatione tua, fili, et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admoue mihi osculum]. illum non est osculatus. a pace coepit huius benedictio. quare osculo confirmauit pacem? quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. [et accessit, et osculatus est eum. et odoratus est odorem uestis eius]. stolam enim habebat fratris sui. id est, dignitatem primogenitorum quam ille perdiderat, iste habebat. in illo iam bene olebat, quod ille male perdiderat. [odoratus est odorem uestis eius, et benedixit eum, et dixit: ecce odor filii mei, tamquam odor agri pleni quem benedixit dominus]. odorem uestimenti accepit, et dixit odorem agri. intellege Christum in misterio interiore, et intellege uestem Christi ecclesiam. intellegat sanctitas uestra. multis enim modis significatur una res. id est, ecclesiam quam significant illi duo haedi, ipsam significat uestis ista, quia una res multis modis significatur, quae nihil horum est per euidentiam, omnia per figuram. agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus. dominus autem noster Iesus Christus et leo potuit esse, et agnus. sed quia nec leo nec agnus per euidentiam, et leo et agnus per figuram. sic haedi non possunt esse uestis, et uestis non potest esse haedi. ecclesia uero, quia nec haedi nec uestis per euidentiam et haedi et uestis est per figuram. et quidquid aliud dici potest. [odoratus est uestimenta eius, et dixit: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus]. ager iste, ecclesia est. probemus, quia ager est ecclesia. audi apostolum dicentem fidelibus: [dei agricultura, dei aedificatio estis]. non solum ager est ecclesia, sed et agricola deus. audi ipsum dominum: [ego sum uitis, uos sarmenta, et pater meus agricola est]. in hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. [ego], inquit [plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus]. quomodo seruauit humilitatem, ut ad Iacob pertineret, ut ad ipsum agrum id est ecclesiam, ne amitteret stolam, cuius odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intellegens et typho plenus! olet ergo ager de ueste filii. sed non ager ille ex se aliquid est. ideo adiecit: [quem benedixit dominus. et dabit tibi dominus de rore caeli de sursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et uini. et seruient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. qui maledixerit te, maledictus erit, et qui benedixerit te, benedictus erit]. haec benedictio Iacob. si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio. benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione, nec tamen ab hac penitus aliena. audiamus ergo quomodo benedicitur Esau, et uideamus quid intersit inter spiritales ecclesiae filios, et carnales; inter eos qui tolerant aliena peccata, et eos qui portant sua; inter eos qui semper spiritaliter uiuunt, et eos qui semper carnalibus gaudiis delectantur. respondens autem Isaac, dixit ad Esau: [quis ergo uenatus est mihi uenationem, et intulit mihi? benedictus sit. factum est autem, ut audiuit Esau uerba Isaac patris sui, exclamauit uoce magna et dixit: benedic et me pater. et dixit illi: uenit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam]. [et dixit Esau: iuste uocatum est nomen eius Iacob]. supplantatio enim uocatur Iacob. et ne ipsa supplantatio inanis est, quia in figura accipitur quomodo dolus. non enim iam erat tanta malitia in fratre, ut uellet supplantare fratrem suum. tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus. supplantatio autem carnalium, uita spiritalium est. omnes enim carnales, cum in ecclesia inuident spiritalibus, supplantantur, et fiunt peiores. audi apostolum hoc ipsum dicentem, maxime quia ibi commemorauit odorem, quem hic expressit Isaac, dicens: [ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus]. ait ergo apostolus: [Christi bonus odor sumus in omni loco], et dicit: [aliis quidem odor uitae, in uitam; aliis odor mortis, in mortem. et ad haec quis idoneus]? id est, ut intellegat, quomodo odor mortis sumus in mortem hominum, nulla nostra culpa. ambulant etenim uias suas spiritales, nihil aliud norunt quam bene uiuere. et qui innocenter uiuentibus inuident, faciunt peccata grauia, unde illos puniat deus. et fit eis ille odor in mortem, qui odor est aliis ad uitam. nam ipse dominus prius factus est odor bonus ad uitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. quia enim multi illi crediderant, inuiderunt Iudaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, sanctum sanctorum. quod si non facerent, ad mortem eis non ualeret bonus odor Christi. ergo supplantatus est Esau in benedictione patris. respondit autem Isaac, et dixit ad illum: [dominum illum tuum feci]. non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est: [et omnes fratres eius seruient illi; tibi autem quid faciam, fili? et dixit Esau ad patrem suum: benedic tamen et me. cum strangulatus esset Isaac]: id est, cum coactus esset. magna res, magnum sacramentum: utinam capiamus! coactus benedicit, et tamen benedicit. et quod benedicit uerum est, sed tamen coactus benedicit. quid sit hoc, attendite. uideamus ipsam benedictionem, et intellegamus quid sit coactus benedicere. respondit autem Isaac—pater sane Esau non est osculatus—et ait illi: [ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et a rore caeli desuper]. dixit hoc et illi: [ab ubertate terrae, et a rore caeli]: hoc ergo commune est Iacob et Esau. quid est proprium Iacob? [seruient tibi gentes]. quid est proprium Iacob? [omnes fratres tui tibi seruient, et qui te benedixerit benedictus erit, et qui te maledixerit maledictus erit]. habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Iacob: [et in gladio uiues, et fratri tuo seruies]. sed ne tolleret liberum arbitrium,—iam hinc et hesterno diximus—adiecit: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo]. quid est: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo? liberum tibi est, si uolueris, conuerti; non quasi duo eritis, sed unus Iacob. omnes enim qui conuertuntur ab Esau, ad Iacob pertinent. similitudo unum facit, dissimilitudo facit diuersitatem. quid ergo? [a rore caeli, et a fertilitate terrae], ambo habent. [seruiant tibi gentes et fratres tui et filii patris tui], solus Iacob habet. [in gladio] autem [tuo uiues], solus Esau. quiddam commune habent, quaedam singuli. sunt mali in ecclesia pertinentes ad Esau, quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseuerantes, de illius tamen utero nati. habent ergo a rore caeli et a fertilitate terrae: a rore caeli omnes scripturas, omnem sermonem diuinum; a fertilitate uero terrae, omnia uisibilia sacramenta: uisibile enim sacramentum ad terram pertinet. haec omnia communia habent in ecclesia et boni et mali. nam et ipsi habent et participant sacramentis, et—quod norunt fideles—a tritico et uino. et habent de rore caeli, quia super omnes descendit sermo dei de caelo. uenit sermo dei, et irrigat. sed qui irriget, et quod irriget, attende. nam et illos irrigat et illos, id est malos et bonos. sed illi mali bonam pluuiam in radicem spinarum conuertunt; illi autem boni ad fructum bonum pluuiam trahunt. nam simul pluit dominus super segetem et super spinas: sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem; et tamen una est pluuia. sic uerbum dei omnes compluit. uideat quisque qualem radicem habeat; uideat quisque quo trahat pluuiam bonam. si eam trahit ut generet spinas, numquid ideo pluuia dei accusanda est? antequam ueniat ad radicem, dulcis est pluuia illa. dulce est uerbum dei, donec ueniat ad cor malum, et conuertat ad fraudem suam pluuiam dei, conuertat ad ypocrisi, conuertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad peruersitates et deprauationes suas. incipit quidem generare spinas, sed de pluuia bona: habet enim a rore caeli. et quoniam non excluduntur omnes mali a sacramentis dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi qui iam uoluerunt esse participes misteriorum fidelium. cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spiritales, quia ipsi pertinent ad ecclesiam, quae impleuit totum orbem terrarum. attendite fratres, et discernite quantum potestis, uel quantum uobis dominus dat. omnis spiritalis uidet quia ecclesia per totum orbem terrarum est una, uera, catholica. et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam ueniat ille ultimus uentilator, qui falli non potest, ut purget aream suam et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum. quia ipse habet excludere paleam et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. itaque quia nouit, tolerat peccatores in fine separandos. per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritalibus, et seruiunt eis. spiritales autem non seruiunt, quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. attendite fratres mei. dicam, si possum, et non timeam. non tacebo. urgeor enim ut dicam. et si mihi forte aliqui succensuerint, sed dent ueniam. timeo enim, ut dixi. timori dent ueniam. Christus neminem timuit. nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. quid uelim dicere dignamini audire, et intentissime aduertere. acceperunt ambo a rore caeli et ab ubertate terrae Iacob et Esau. ambo illud habent quod iam diximus, quod nouimus, quod nostis. sed ut seruiant ei gentes, non accepit nisi Iacob, quia carnales in ecclesia per totum orbem terrarum non seruiunt nisi spiritalibus. quare? quia de illis proficiunt spiritales. nam ideo carnales homines serui dicuntur. et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritalibus mala conuersatio carnalium, quia et ex eadem conuersatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur. intendat sanctitas uestra quod dicimus. illi autem Esau non sunt datae gentes, quia omnes carnales qui sunt in ecclesia, aut diuisi sunt aut faciles sunt ad diuisionem. ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. carnales erant, sed quia quaesierunt honorem suum, uel patientiam perdiderunt, inuenerunt aditum, et diuisi sunt. amauerunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt caritatem. scriptum est enim: [caritas omnia tolerat, omnia sustinet. non aemulatur, non inflatur, non agit perperam]. itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diuiserunt se. et quotquot haereses uel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt sibi imagines fantasmatum suorum, et errauerunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo. aut inuenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diuiserunt se. qui se ergo diuiserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille de quo dictum est: [in gladio tuo uiues]? non quia gladius non accipitur in bono. nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. sed hic non sine causa non datus est Iacob, sed datus est Esau, nisi aliquid mysterii significatur in malo. quomodo et ipsa seruitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est: [seruies fratri tuo], nam et hoc in magno mysterio dictum est. ergo, fratres, qui se diuidunt, ipsi habent gladium diuisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo uiuunt. sed quia uerum dixerat dominus: [qui gladio percutit, gladio morietur], uidete illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quo frustra praecisi sunt. nostis autem quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere sanctitatem uestram, quia qui gladio percutit, gladio perit. dictum est illi: [in gladio tuo uiues]. sic et illi qui non recesserunt ab ecclesia, et tales sunt quales si foris essent. qui enim amant honores suos in ecclesia, omnino tales sunt qui amant in ecclesia commoda sua saecularia. et ipsi palea sunt. sed uentus deest, ideo non uolant de area. hoc est quod dico breuiter, tentatio deest, nam uolarent de area. denique quando contra illos aliquid egerit ecclesia, quomodo facile se praecidunt! quomodo facile extra colligunt, et tamen nolunt dimittere principatus suos! quomodo pro ipso principatu mori uolunt! quomodo tenere uolunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi! quomodo uolunt facere oues suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo uiles habent, quia non emerunt! quid opus est hinc diutius disputare? attendite illos per uniuersam ecclesiam, uidete tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inuenta occasione de area uolauerunt et uolunt secum trahere grana. sed grana uera et plena tolerant paleam et manent in area usque in finem, quo usque ueniat ultimus uentilator: sicut ille cum pellibus haedinis tolerauit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam. quare autem [suggillatus] benedixit Isaac? iam enim necessitate, iam coactus pater eius dixit illi: [ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore caeli]. et ne ideo te putes bonum : [in gladio tuo uiues, et fratri tuo seruies]. sed ne de te desperes, quia potes te corrigere: [erit autem, cum deposueris et solueris iugum de collo tuo]. ecce ab ubertate terrae et a rore caeli accipiet. sed Isaac suggillatus proicit illi benedictionem, non dat. nonne fit modo in ecclesia malis hominibus qui uolunt perturbare ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant sacramenta communia? et aliquando scitur quia mali sunt, et conuinci forte non possunt. ut emendentur et degradentur, ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt conuinci. si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones ecclesiae. cogitur gubernator ecclesiae tamquam dicere: ecce ab ubertate terrae erit tibi et a rore caeli; utere sacramentis; tibi manducas iudicium, tibi bibis iudicium: [qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit]. nosti quia admitteris ex necessitate pacis ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et diuisiones. ideo in gladio tuo uiues. nam in eo quod accipis a rore caeli et ab ubertate terrae, non ibi uiues. non enim hoc te delectat, aut suauis est tibi dominus. si enim hoc te delectaret, et suauis tibi esset dominus, imitareris humilitatem domini, non superbiam diaboli. quamuis ergo accipiat mysterium humilitatis domini a rore caeli et ab ubertate terrae, non tamen deponit superbiam diaboli cui nihil faciam qui semper seditionibus et dissensionibus gaudet. quamuis tibi sit ista communio a rore caeli et ab ubertate terrae, tamen in gladio tuo uiuis, et de seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. muta ergo te, et tolle iugum a collo tuo. haec uobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca, pro tempore tamen et pro uiribus nostris et pro uestris multa dicta sunt. et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inueniuntur. date ueniam et angustiae temporis et uiribus nostris et capacitati uestrae. uultis plus capere, crescite; uultis crescere, bene uiuite. qui enim non uult bene uiuere, non uult crescere. has uobis epulas exhibuerit sanctus dominus deus noster per natalicia martyris sui Vincenti. nomen uictoriae est. amate autem, ut uincatis. non enim deest persecutio. diabolus persecutor est, numquam deficit occasio coronae. tantum miles Christi intellegat pugnam, et sciat quem uincat. numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? quanta suggerit mala, quanta per cupiditatem, quanta per timorem! quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilogos, ad mathematicos, quando dolet caput. qui dimittunt deum et eunt ad ligamenta diabolica uicti sunt a diabolo. contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo deserit persequi corpus quia cor obtinuit; ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata et dixerit: moriar potius quam talibus remediis utar; si uult deus, flagellat et liberat me; si nouit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac uita, siue contrister, siue laeter, sequar uoluntatem domini; ecce enim post paruum tempus qua fronte exiturus sum ad dominum; non enim hoc mihi praestant remedia diaboli quod praestat deus, uitam aeternam, quare damno animam meam, emo paucos dies corpori meo? qui haec dicit et non it nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique uincit. unam rem dixi exempli gratia. uidetis certe iam quanta diabolus suggerit. sed ubi est? uides illum certe languere, uides anhelantem in lecto, uides uix mouentem membra, uix mouentem linguam: lassus iste diabolum uincit. multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias. multi in lecto uincentes diabolum coronantur. hac uidentur non se mouere posse, et intus in corde tantas uires habent, tantam pugnam exercent! sed ubi est occulta pugna, ibi est occulta uictoria. quare ista diximus, fratres? ut quando celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres, nec putetis ideo uobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales persecutiones. nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo, siue per suggestionem, siue per molestias aliquas corporis. tu tantum scito te habere imperatorem, qui iam praecessit in caelum. dedit tibi uiam qua sequaris, tene te ad illum. noli, cum uiceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de uiribus tuis luctatus fueris. sed praesume de eo qui dedit uires ut uinceres, quia ipse uicit saeculum. et semper coronaris et martyr hinc exies, si omnes tentationes diaboli superaueris.
Sermão 5
DE LVCTATIONE IACOB CVM ANGELO haec maxime regula disciplinae necessaria est uiro christiano, ut uerbum dei audiat cum est in isto saeculo, ut attendat eum qui uenit saeculum saluare primo per misericordiam et postea discretione per iudicium. et ideo dominus noster Iesus Christus imitandum se nobis praebuit, ut quoniam Christiani sumus aut ipsum imitemur aut alios qui eum imitati sunt. sunt enim quidam eorum qui Christiani uocantur et non sunt, quos partim digessit ecclesia tamquam stercora, ut sunt omnes haereses et omnia schismata, quae etiam comparantur sarmentis infructuosis de uite praecisis et paleis quas ante uentilationem de area uentus rapit. sunt autem alii qui intus mali sunt et ipsa communione catholica continentur, quos necesse est toleret Christianus bonus usque in finem, quia uentilatio messis huius et areae non erit nisi dies iudicii. haec semper cantauimus uobis, et in nomine Christi arbitramur quia haerent in pectoribus uestris. istae lectiones quae uobis leguntur, numquid modo primum uobis leguntur, et non eadem cotidie repetuntur? sicut autem lectiones dei cotidie opus est ut repetantur, ne saeculi mala et spinae nascantur in cordibus uestris et offocent semen quod ibi seminatum est, sic oportet et sermonem dei uobis semper repeti, ne obliti dicatis uos non audisse quod dicimus nos dixisse. accedunt multi, et modo tempus est ut in nomine dei festinent accipere gratiam baptismi, credentes dimitti sibi omnia peccata quae antea commiserunt, prorsus omnia, exire inde nihil debentes domino; quemadmodum seruus ille qui rationem reddebat domino suo, inuenit illum debere decem milia talentorum, sic tamen recessit nihil debens, non quia nihil ipse debebat sed quia ille misericors erat, dimisit omnia et debitorem absoluit. et tamen, fratres, quomodo nos terruit uehementer idem ipse seruus! quia noluit dimittere conseruo suo uel differre solutionem centum denariorum, replicauit illi dominus decem millia talentorum quae illi dimiserat. hi ergo qui exituri sunt de baptismo nihil debentes et absoluti omnibus peccatis caueant ne si quis in illos peccauerit et noluerint ipsi dimittere, non solum deinceps non illis dimittatur sed etiam omnia quae dimissa fuerant replicentur. nemo ergo dicat: quis illud facit aut quis illud fecit? dicendo sibi illud homines moriuntur. dilige inimicum tuum, dicit deus. et tu, quis illud facit? quia ipse non fecit, putat quia nemo potuit facere. res in corde est. unde uides quis illud facit? putas enim quia non dimisit ille qui clamat? forte enim aliquando clamat aliquis et iubet caedi hominem, et putas quia non dimisit. quare? tu quando caedis filium tuum, tenes odium in corde tuo? ergo res in corde est. solus deus uidet si dimissum est. aliquando enim non caedit aliquis, uidetur parcere manu, et saeuit in corde et optat male homini intus et uult eum necari. tenet contra illum malam uoluntatem, quamuis nihil illi corporaliter reddere uideatur. e contra sunt qui corporaliter uidentur quasi reddere, sed illa quasi corporalis correptio dilectio est. ad bonam uitam illum uult peruenire, et tanto magis uult eum corripi quantum illum amat. sic et deus. numquid non nos diligit? non ad hoc nos hortatur ut diligamus inimicos nostros, ut quomodo possumus similes illi simus? nam sic dixit: [estote autem uos perfecti, sicut pater uester qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos]. quanta ergo dilectio est in domino, quando pro peccatoribus et impiis Christum crucifigendum misit et pretio sanguinis eius non redemit, qui ei inimici eramus amando ea quae facit pro eo qui fecit! cum ergo ista faceremus, [misit deus], sicut apostolus dicit, [filium suum], et eum pro nobis impiis ab aliis impiis occidendum tradidit. et si nondum fidelibus tantum munus datum est, quid ergo seruatur fidelibus? ecce quomodo deus diligit homines. attendamus, fratres, numquid non illos flagellat? numquid non illos corripit? si non illos corripit, unde fames, unde aegritudines, unde pestilentiae et morbi? omnes enim istae correptiones dei sunt. si ergo ille diligit et tamen corripit, sic et tu, si habes aliquem in potestate, quamuis serues affectum dilectionis, noli tamen negare flagellum correptionis. quia si negaueris, non tenebis dilectionem; quia ille moritur in peccatis, qui forte correptus ea relinqueret; et magis tibi imputatur uerum odium. nemo ergo dicat, quis illud potest? contendite haec implere in cordibus uestris. tenete ut diligatis. luctamini et uincetis. Christus ibi enim uincit. contra quid luctamini? contra peccatum luctamini, contra uerba hominum male dicentium: ergo non te uindicas? ergo remanebis indefensus et non illi ostendis? o si mecum haberet! luctamini, et uincite. si enim uellet Christus iubere terrae, quando a Iudaeis tanta passus est, ut aperta sorberet persecutores eius, non posset? si ergo qui habuit potestatem, sic eos pertulit quo usque leuaretur in crucem, et pendens in cruce ait: [pater ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt], tu serue redemte sanguine crucifixi domini tui non imitaberis saluatorem tuum? quid enim illi opus erat tanta pati, cui licebat et non pati? nam sic dixit: [potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, ut iterum sumam illam]. et sic fecit. quid enim factum est, fratres? pendebat in cruce, quomodo competentibus legimus. at ubi uidit completas in se omnes scripturas, ut etiam acetum illi darent, [perfectum est], ait, [et inclinauit caput, et dimisit spiritum], quasi ad hoc staret ut impleretur. cum uellet ergo, animam suam posuit. et ideo ille deus erat, illi homines qui iuxta illum erant crucifixi. ille citius moritur, illi tardius. et cum missum esset ut corpora deponerentur de cruce propter sabbatum ut sepelirentur, inuenerunt illos latrones uiuentes et eis crura fregerunt, dominum autem iam defunctum. et tamen unus ipsorum lancea percussit latus eius et profluxit sanguis et aqua. ecce pretium tuum. quid enim profluxit de latere, nisi sacramentum quod accipiunt fideles? [spiritus, sanguis, aqua]. spiritus quem emisit, et sanguis et aqua quae de latere profluxerunt. de ipso sanguine et aqua significatur nata ecclesia. et quando exiit sanguis et aqua de latere? cum iam dormiret Christus in cruce, quia et Adam in paradiso somnum accepit, et sic illi de latere Eua producta est. ecce ergo pretium tuum. imitare humilitatem et uestigia domini tui, et noli dicere: quis illud facit? est circa te forte et qui non facit. sed in illa turba si tu feceris, sic tibi computabitur quomodo si inuenias in area unum granum et paleas infinitas. difficile inuenis duo grana simul iuncta, sed inter grana palea commixta est. sic inter eos qui seruire uolunt deo, strepitus et multitudo est malorum hominum circumdans illos undique, quia quocumque se uerterint, non inueniunt nisi malos suasores. esto ergo ut granum, et noli curare de palea. ueniet tempus ut separetur. ideo cantauimus: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta]. ecclesia illud dicit gemens inter peccatores. putatis, fratres, quia ad hoc se uult discerni ecclesia, ut ab haeresibus tamquam sarmentis praecisis separetur? iam ab ipsis separata est. numquid ita dicit ecclesia: [iudica me deus et discerne causam meam], ut a parte Donati, aut ab Arrianis, uel a Manichaeis segregetur? non se rogat discerni nisi ab his qui ei mixti sunt, quos oportet toleret usque in finem. sed hoc dicit: [iudica me deus et discerne causam meam], id est, ne cum ipsis iudicer et perdar in die iudicii. nam nunc dictum est: dimitte zizania crescere, et tolerantur modo mali a bonis, in die iudicii separandi. et ideo Iacob ille, qui modo lectus est, populum significat christianum. ipse est enim minor filius, quia populus iudaeus Esau est. de Iacob quidem nata est gens iudaea, sed in figura magis Esau Iudaei intelleguntur, quia populus maior reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. cum etiam in utero luctarentur, et taedium mater pateretur quia impellebantur uiscera eius, ait: quid mihi sic? melius mihi erat sterilitas quam ut hoc paterer. dictum est ei a domino, quod duo populi in utero eius confligerent et duae gentes, et quia maior seruiet minori. quod dictum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorem, putabat autem se benedicere maiorem. personam legis ferebat Isaac. uidetur lex data Iudaeis, et ipsum regnum datum Christianis. attendite quia lex uidetur regnum promittere. Iudaeis dicit: [propterea auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti iustitiam]. auferetur ab Esau, et dabitur Iacob. hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est plenus peccatis; haerebant in illo peccata. ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles haedorum in brachiis, et sic illum benedixit pater, palpans brachia ipsius et inueniens hirsutum. sed illi capilli et peccata portabantur a Iacob, non haerebant in Iacob. sic ergo et ecclesia dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem, sicut et dominus Iesus Christus aliena portauit. et benedicit minorem pater. et quomodo benedixit? mysterium sanctum, quales uiri erant. uolunt enim oculos acutos scripturae. benedixit filium suum minorem, et uidetur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. uenit ille qui ierat ad uenationem apportans quod pater iusserat, et dicit: [pater, manduca, sicut uoluisti]. dicit Isaac: [quis es] et ille: [ego sum Esau filius tuus maior]. et dicit: [ergo tu es Esau? quis est autem iam qui attulit mihi escam, et manducaui, et benedixi illum, et benedictus est?] o irasci deceptori! o irasci fallaci! immo dic: quare me decepit? quare me fefellit? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. nonne clamat haec res in mysterio facta, ut maior seruiet minori? accipit ergo talem et ipse benedictionem. sed subiunxit: [eris seruus fratris tui]. cum ille diceret: [numquid finitae sunt benedictiones? benedic et me], ait: cum illum talem feci, [tibi quid habeo dare]. et dixit: [benedic et me pater]. et extorsit, et accepit benedictionem prope similem a rore caeli et a fertilitate terrae omni abundantia. et subiecit statim: [et seruies fratri tuo. et erit tibi sic, cum solueris iugum eius a ceruice tua]. quid est illud quod dictum est: [et erit sic cum solueris iugum eius a ceruice tua], nisi quia ostendit illos, quos Esau praefigurabat, sic esse peccatores ut in potestate haberent et in libero arbitrio, mutare se et fratri coniungi? attendite mysterium. ecce Iudaeus seruus est Christiani. et hoc manifestum est, et impleuit orbem terrarum, sicut uidetis, Iacob. et ut noueritis quia de futuro dicebantur ista, considerate ipsam historiam et uidete quia non sunt impleta in ipsis duobus, [maior seruiet minori]. ditatus enim legitur Esau multum et regnare coepit in tota abundantia, ille autem Iacob, ut pasceret oues alienas. et cum coepisset redire et timere fratrem suum—modo legebatur—mittit munera nescio quanta pecorum, mittit et seruum qui dicat: ecce munera fratris tui. noluit eum uidere prius quam muneribus placaret, et postea illum acceptis muneribus uidit. et cum ad eum Iacob uenisset, adorauit eum a longe. quomodo ergo, [maior seruiet minori], quando minor uidetur adorare maiorem? sed ideo ista in historia non sunt impleta, ut intellegantur de futuro dicta Iacob. minor filius accepit primatum, et maior filius, populus Iudaeorum, perdidit primatum. ecce Iacob impleuit terram, tenuit et gentes et regna. iussit imperator Romanus, iam Christianus, ut ad ipsam Ierusalem non accederent Iudaei. et sparsi per orbem terrarum, facti sunt quasi custodes librorum nostrorum. quomodo serui, quando eunt in auditorium domini ipsorum, portant post illos codices et foris sedent, sic factus est filius maior filio minori. nam aliquando mouent aliqua in scripturis, et de Iudaeorum codicibus certi aliquid cognoscitur. ideo ergo sparsi sunt ut nobis libros seruent. maior ergo minori seruit. uidete enim cum quanta dignitate sit populus Christianus, et in quanta defectione sit populus Iudaeorum. quando forte ausi sunt uel modicum mouere se contra Christianos, quae illis contigerint audistis in recenti tempore. ergo modo uerum est quia [maior seruiet minori]. quomodo ergo illa benedictio: [erit tibi a rore caeli et a fertilitate terrae]? quomodo minorem, sic et maiorem benedixit. sed maiori dictum est: [et eris seruus fratris tui. et erit hoc, cum solueris iugum eius a ceruice tua]. quanti sunt qui soluerunt iugum a ceruice sua et facti sunt fratres nostri? quanti Iudaei crediderunt attendite. et modo, si quem Iudaeum inueneris, et euangelizaueris illi dominum Iesum Christum, et crediderit, nonne soluet iugum a ceruice sua? et quanti hoc fecerunt primis temporibus fidei? milia. omnino qui tunc crediderunt, sicut legimus, et ex seruis facti sunt fratres et coheredes. non ergo ecclesia quae dicit: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta], ab Esau se uult discerni, a quo iam discreta est, sed a Christianis malis. iste enim Iacob, in quo figuratur populus christianus, audistis quemadmodum luctatus sit cum domino. dominus enim illi apparuit, id est angelus gestans personam dei, et luctatus est cum illo et uolebat illum tenere et conprehendere. luctabatur ille, praeualuit et tenuit. cum teneret, non dimisit nisi benedictus. dominus det, fratres, explicare tantum mysterium. luctatur, praeualet, et uult benedici ab eo cui praeualuit. quid est ergo quod luctatur et uult tenere? ait dominus in euangelio. [regnum caelorum uim patitur, et qui uim faciunt, diripiunt illud]. hoc est quod dicebamus iam dudum: luctare, ut teneas Christum, ut diligas inimicum. tenes enim Christum hic, si inimicum dilexeris. et quid dicit ipse dominus, id est, angelus in persona domini, cum praeualeret et teneret eum? tetigit latitudinem femoris eius, et exaruit, et ideo claudicabat Iacob. dicitur: [dimitte me, iam enim mane est]. et ille: [non te dimitto, nisi benedixeris me]. et benedixit illum. quomodo? mutando illi nomen: [non uocaberis Iacob, sed Israhel: quoniam praeualuisti cum deo, praeualebis et cum hominibus]. ista benedictio est. uidete unum hominem: ex parte tangitur et arescit, et ex parte benedicitur. ipse unus homo ex parte aruit et claudicat, et ex parte benedicitur ut uigeat. quid est autem—quantum dominus suggerit dicimus, sine praeiudicio melioris intellectus—quid est: [ecce mane iam uenit, dimitte me]? hoc est quod dominus dicit post passionem mulieri, quae uolebat illi tenere pedes: [noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem]. quid est hoc? nam et cum legeretur ipsa lectio, tractaui inde aliquando, quomodo diceretur: [noli me tangere, nondum ascendi ad patrem]. quare? nemo illum tetigit corporaliter, nisi ascendit ad patrem? adhuc hic erat, palpauit cicatrices discipulus qui non credebat. quomodo ergo nolebat se tangi, nisi quia hoc figurate dictum est? illa mulier ecclesia erat. et hoc est: [noli me tangere], noli me carnaliter tangere, sed qualis sum aequalis patri. quamdiu autem non me intellegitis aequalem patri, [noli me tangere], quia non me, sed carnem meam tangis. dicit enim in euectione profectus sui Paulus: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus]. et: [uetera transierunt, ecce facta sunt noua; omnia autem ex deo]. quid est: [et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus]? quia quando eum carnaliter noueramus, non putabamus nisi quia homo erat tantum. at uero posteaquam gratia eius inluxit nobis, intelleximus uerbum aequale patri. tenebat ergo et luctabatur, quasi cum carnali habitu Iacob amplecti uolens. ille autem dicebat: [dimitte me], carnaliter, [quia ecce iam mane est], ut spiritaliter inlumineris: id est, noli me putare hominem. [dimitte, quia iam mane est]. mane in luce ueritatis intelleximus et sapientiae, per quam facta sunt omnia. ipsa perfrueris, cum nox ista transierit, hoc est iniquitas huius saeculi. tunc enim fit mane, cum uenerit dominus, ut ita a nobis uideatur quemadmodum ab angelis uidetur. quia [nunc uidemus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.] teneamus ergo hoc, fratres, quod dictum est: [dimitte me. ecce iam mane est]. sed ille quid dixit? [non te dimittam, nisi me benedixeris]. quia per carnem nos prius benedicit dominus. norunt fideles quid accipiunt, quia per carnem benedicuntur. et sciunt quia non essent benedicti, nisi caro illa crucifixa daretur pro saeculi uita. quomodo autem benedicitur? quia praeualuit deo, quia tenuit fortiter et perseuerauit et de manibus non amisit quod amisit Adam. teneamus ergo fideles quod accipimus, ut benedici mereamur. pars arida Iacob Christianos malos significat, ut in ipso Iacob et benedictio sit et claudicatio. benedictus est ex parte bene uiuentium, claudicat ex parte male uiuentium. sed adhuc in uno homine est utrumque. erit autem diremtio et discretio postea. quod optat in psalmo ecclesia dicens: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta]. ita sane, quia dicit euangelium: [si scandalizauerit te pes tuus, abscide eum et proice abs te. expedit enim tibi unum pedem habentem intrare in regnum dei, quam cum duobus pedibus ire in ignem aeternum]. isti ergo mali praescidi habent in fine. modo clauda est ecclesia. unum pedem fortiter ponit, alterum inualidum habet. paganos attendite, fratres. inueniunt aliquando Christianos bonos, seruientes deo, et ammirantur et adducuntur et credunt. aliquando attendunt male uiuentes et dicunt, ecce Christiani. sed isti male uiuentes ad latitudinem pertinent femoris Iacob tacti, qui aruerunt. tactus autem domini manus est domini corripiens et uiuificans. ideo ex parte benedicitur, et ex parte arescit. et istos male uiuentes in ecclesia dominus ostendit, quia inde est quod scriptum est in euangelio, quia cum creuisset herba apparuerunt zizania, quia cum coeperint homines proficere tunc incipiunt malos sentire. haec nota sunt uobis, ex dono dei efficitur ut cognoscantur. sed modo toleranda sunt zizania usque ad finem messis, ne forte eradicando zizania, eradicetur simul et triticum. ueniet autem tempus ut exaudiatur ecclesia dicens: [iudica me deus et discerne causam meam de gente non sancta, cum dominus uenerit in claritate sua cum angelis suis sanctis, et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos, sicut pastor segregat oues ab haedis, et ponentur iusti ad dexteram, haedi autem ad sinistram. et illis dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum, illis autem: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius].
Sermão 6
DE EO QVOD APPARVIT DOMINVS MOYSI IN RVBO ARDENTI cum sanctae lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione quae nobis recitata est animum intendimus, et ea quae dominus suggerit breuiter cum uestra sanctitate participare curamus, ne carnaliter accipientes diuina mysteria, non solum non proficiatis sed etiam deficiatis. occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione diuina, quod deus apparuit Moysi. apparere autem deus per substantiam suam, sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. sic enim scriptum est in euangelio: [beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt]. oculis autem corporalibus sanctorum, si quando deus uoluit apparere, non per se ipsum sed per creaturam uisibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit, uel per uocem sonantem, id est, auribus, uel per ignem oculis, uel per angelum in aliqua uisibili specie apparentem, sed personam dei gestantem. sic intellegamus, fratres, apparuisse Moysi deum. non enim maiestas illa quae fecit caelum et terram, quae regit uniuersum mundum, cui semper inhaerent angeli contemplando eius pulchritudinem mentibus puris, oculis autem hominis mortalibus potuit apparere, nisi assumta uisibili et sensibili creatura quae ad istos oculos uisibiles corporis pertinet, quando quidem et ipsa sapientia dei, per quam facta sunt omnia, humanis oculis non appareret nisi mortalem carnem assumeret. quomodo ergo uerbum dei, id est, filius dei ut appareret oculis carnem assumsit, sic semper deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura uisibili apparere dignatus est. nam apertissime habes in Actibus apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo. numquid ista scriptura uera, et illa falsa est? aut ista falsa est et illa uera? sed quid? si Christiani sumus, si bene credimus, ambae sunt uerae. si ergo ambae sunt uerae, quomodo hic deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille spiritus, qui in Actibus apostolorum agens loquutus dixit apparuisse angelum, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit deus? illa declaratio, expositio est obscuritatis huius. ne intellegeres deum per seipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit deus per creaturam angelicam. sed quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus: [dixit deus], et: [uocauit deus Moysen], et accessit ad locum, et: [dixit dominus ad Moysen]? quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. ipse enim angelus templum dei erat. si enim in homine dignatur habitare et loqui, ut quando propheta loquitur, dicatur: dixit deus, quanto magis per angelum? et cum dicitur: dixit deus per Esaiam, quid erat Esaias? nonne homo portans carnem, natus de patre et matre sicuti omnes nos? et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? haec dicit deus. quomodo ergo deus, si Esaias, nisi quia deus per Esaiam? sic et hic loquente angelo dicitur deus loqui. quare, nisi quia per angelum deus? aduertite itaque, soluta quaestione, etiam illud, in cuius rei signum uidetur factum, quod in rubo apparuit, et rubus non comburebatur, non incendebatur, et apparebat tamquam ignis, et non incendebat rubum. putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? spinae peccatores significant. ergo rubus significabat populum Iudaeorum plenum spinis, plenum peccatis. et cum magna ibi dei maiestas appareret in populo, non sunt consumta peccata, quomodo hoc igne non exustae sunt spinae. si enim consumsisset ignis spinas, significaret quia et uerbum domini quod dictum est Iudaeis consumsisset peccata illorum, et lex illa finiret iniquitates ipsorum. sic est ignis in rubo, quomodo lex in Iudaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Iudaeorum; sic ignis hic non cremauit spinas, quomodo lex ibi non consumsit peccata. loquitur autem deus ad Moysen—iam illa nostis, et non diutius uos tenere debemus, propter angustias temporis -: [ego sum qui sum; misit me qui est]. cum enim quaereret nomen dei, hoc dictum est: [ego sum qui sum. et dices filiis Israhel, qui est misit me ad uos]. quid est hoc? o deus, o domine noster, quid uocaris? est uocor, dixit. quid est, est uocor? quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. ea enim quae mutantur non sunt, quia non permanent. quod enim est, manet. quod autem mutatur, fuit aliquid et aliquid erit; non tamen est, quia mutabile est. ergo incommutabilitas dei isto uocabulo se dignata est intimare: [ego sum qui sum]. quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: [et dixit dominus ad Moysen, ego sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob: hoc mihi nomen est in sempiternum]? quomodo illac hoc uocor quia sum, et ecce hac aliud nomen: [ego sum deus Abraham, deus Isaac, et deus Iacob]. quia quomodo est deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam, et dignatus est ipse filius dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod uerbum dei est, uenire et subuenire homini. induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset, [ego sum deus Abraham, deus Isaac, et deus Iacob]. deinde signa iam attendite, quae signa dedit deus Moysi. cum diceret: [si mihi dixerit populus, non te misit deus, quibus signis ostendam quia misisti me]? dictum est: [proice uirgam, quam habes in manu tua. proiecit uirgam, et factus est serpens, et exhorruit Moyses. ait iterum dominus: adprehende caudam eius. et facta est uirga sicut erat]. dedit et aliud signum: [mitte manum in sinum. et misit manum. produc eam. produxit, et facta est] alba sicut nix, id est, [leprosa]. color enim albus in cute humana uitiosus est. [mitte illam iterum in sinum]. misit, et recepit colorem suum. dedit ei tertium signum: [tolle aquam de flumine, et funde in aequalem locum]. tulit, fudit, et conuersa est in sanguinem. [in his signis audiet te populus. si in primo non audierit, in secundo aut in tertio audiet]. nos ea quae significant, quantum dominus adiuuat, tendamus edicere. uirga regnum significat, serpens mortalitatem. a serpente enim homini mors propinata est. ipsam mortem dignatus est dominus assumere. uirga ergo ueniens in terram serpentis speciem habuit, quia regnum dei, quod est Christus Iesus, uenit ad terram. mortalitate indutus est, quam et fixit in cruce. nouit autem sanctitas uestra, quia quando populus ille in heremo ceruicatus et superbus murmurauit aduersus deum, coepit morderi a serpentibus et ipsis morsibus cadere. misericordia dedit deus remedium, quod remedium praesentem quidam sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. ait Moysi: [suspende serpentem aeneum in media heremo in ligno, et dic populo. quicumque fuerit percussus serpentem istum intueatur. et percussi homines intuebantur serpentem et sanabantur]. et attestatur dominus in euangelio tali signo. nam cum Nicodimo loqueretur, ait: [sicut Moyses exaltauit serpentem in heremo, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam]. hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum. ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a domino, quam necesse est habere ecclesiam corpus eius, cuius est caput homo in caelo. ita ecclesia mortalitatem habet, quod inflictum est per suasionem serpentis. debemus enim mortem peccato primi hominis, sed postea ad uitam perueniemus aeternam, per Iesum Christum dominum nostrum. sed quando uenit ad uitam et redit ad regnum? in fine saeculi. nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum reuocaret. quid illa manus? certum est quia et illa manus populum ipsum significat, sinus homines. quid est sinus Moysi? secretum dei. cum esset homo in secreto dei, incolumis erat et bono colore. exiit a secreto dei, progressus est Adam de paradiso, offenso deo, et factus est uitiosus. facta est ergo illa manus alba; sed rediit ad sinum, per gratiam domini nostri Iesu Christi, et recepit colorem. quid autem illa aqua? aqua illa significat sapientiam. saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae, et dictum est: [fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam]. sed aqua illa sapientia, quod in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit uerbum carnem factum et habitantem in nobis? utique ostendit. omnia ergo futuri populi signa sunt, et mysteria de domino nostro Iesu Christo. et si qua alia sunt in libris ueteribus sacramenta, siue illa intellegamus siue non intellegamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem. petamus ergo, quaeramus et pulsemus ut aperiatur nobis. illis futura praedicta sunt sacramenta; nos praesentia uidemus in ecclesia.
Sermão 7
DE RVBO IN QVO FLAMMA ERAT ET RVBVS NON COMBVREBATVR SERMO HABITVS PER IEIVNIVM QVINQVAGESIMAE cum diuina lectio legeretur, magnum miraculum quod Moysen famulum dei intentissimum fecerat etiam nos corde expectauimus, intentique etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis et rubus non cremabatur. deinde aduertimus sanctam scripturam prius dixisse, quod angelus domini apparuit Moysi in rubo. deinde Moyses non iam quasi cum angelo, sed tamquam cum domino loquebatur. tertio aduertimus, quod cum Moyses nomen dei quaereret, ut haberet quod diceret filiis Israel interrogantibus quod nomen esset dei qui illum ad eos misisset, respondit: [ego sum qui sum]. neque hoc transeunter sed repetitione commendans adiecit dicens: [hoc dices filiis Israel: qui est misit ad uos]. postremo iam enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit et ait: [haec eis dices: dominus deus patrum uestrorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob misit me ad uos. hoc mihi nomen est in aeternum]. de his, quod dominus donat audite. magna quidem sunt et tamquam uolumina mysteriorum dei, quae si congruenter et sufficienter conemur euoluere, nec uires nec tempus sufficiet. quod ergo breuiter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius significatione secreti. in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. rubus enim spinarum est quoddam genus, nec in laudem aliquod poni potuit quod peccatori terra produxit. nam primitus peccanti homini dictum est: [terra spinas et tribulos pariet tibi]. neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est, flamma non conprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparuit uel dominus—unde etiam cum uenit spiritus sanctus, uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis—conprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. rubus qui non cremabatur significat populum qui deo reluctabatur. spinosum igitur populum Iudaeorum significat rubus, quo Moyses mittebatur. et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi dei reluctabatur. nam si ille populus spinosus non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur. quod autem idem ipse qui loquebatur Moysi, et angelus domini et dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. duae autem sunt sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet uera sit, ambae secundum fidem sunt. quod dixi, quaenam earum uera sit, hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. nam quando nos inquirentes scripturas sentimus aliquid quod scriptor forte non sensit, non tamen hoc sentire debemus, quod abhorreat a regula fidei, a regula ueritatis, a regula pietatis. ergo ambas sententias propono. sit fortassis et tertia quae me latet. ex his autem duabus propositis, eligite quam uolueritis. aliqui dicunt ideo et angelum domini dictum et dominum, quia Christus erat, de quo aperte dicit propheta, quod sit [magni consilii angelus]. angelus enim officii nomen est, non naturae. nam angelus graece dicitur, qui latine nuntius appellatur. nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. quis neget Christum nuntiasse nobis regnum caelorum? deinde angelus, id est, nuntius mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiet. et quis neget Christum missum? qui totiens dicit: [non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit], ipse proprie missus. nam et Siloa illa piscina [interpretatur missus]. ideo cui oculos luto inunxit inde lauare faciem iussit. nullius enim oculus aperitur, nisi eius qui a Christo mundatur. ergo idem angelus, idem dominus. sed hic occurrit aliud praecauendum. non enim desunt haeretici qui dicunt, patris et filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius eiusdemque substantiae. catholica autem fides credit patrem et filium et spiritum sanctum unum deum, unius substantiae trinitatem, inseparabiliter aequaliter non permixtione confusam, non distinctione separatam. illi ergo qui persuadere moliuntur filium non esse eiusdem substantiae cuius est pater, argumentantur ex hoc, quod filius uisus est patribus. pater, inquiunt, uisus non est; inuisibilis autem et uisibilis diuersa natura est. et ideo, inquiunt, de patre dictum est: [quem nemo hominum uidit, nec uidere potest], ut ille qui uisus est non solum Moysi sed etiam Abrahae, non solum Abrahae sed etiam ipsi Adamo et ceteris patribus, non deus pater, sed filius potius credatur creatura aut intellegatur. catholica non hoc dicit. sed quid dicit? deus pater, deus filius; incommutabilis pater, incommutabilis filius; aeternus pater, coaeternus filius; inuisibilis pater, inuisibilis filius. nam si patrem dixeris inuisibilem, filium uisibilem, distinxisti, immo uero separasti substantias. quomodo gratiam inuenisti, qui fidem perdidisti? soluitur ergo ista quaestio sic. deus pater et filius et spiritus sanctus natura propria inuisibilis est. apparuit autem quando uoluit, cui uoluit. non ut est, sed ut uoluit cui seruiunt omnia. si enim anima tua, cum sit inuisibilis in corpore tuo, ut appareat profert uocem, et uox in qua apparet anima tua cum loqueris non est substantia animae tuae, aliud est illa, aliud est uox, et tamen apparet et in ea re quae ipsa non est. sic et deus, si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. non sunt haec deus, sed indicant deum. hoc retento, securi credimus potuisse dici filium qui apparuit Moysi et dominum et angelum domini. qui uero existimant uere eum angelum domini fuisse, non Christum sed angelum missum, necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit dominus. quomodo enim ab eis qui Christum fuisse dicunt exigitur quare dictus sit angelus, sic ab eis qui angelum dicunt exigitur quare dictus sit dominus. sed illi qui Christum fuisse dicunt, iam commemoraui quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus; quia propheta aperte dixit dominum Christum magni consilii angelum. illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit dominus. respondent et ipsi: sicut in scripturis propheta loquitur et dicitur quia dominus loquitur, non quia dominus est propheta sed quia dominus est in propheta, sic et cum per angelum dignatur dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter seipsum et dominus propter habitantem deum. certe enim Paulus homo erat et Christus deus, et ait tamen ipse apostolus: [an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus]? dixit et propheta: [audiam quid loquatur in me dominus meus]. qui loquitur in homine, loquitur et in angelo. ideo apparuit Moysi angelus domini, et dicitur ei, [domine], et dicit, [ego sum qui sum]. habitatoris uox est, non templi. nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat, quid faciemus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dicit: [domine]. quid dicimus? quare tres? an ipsa trinitas erat? quare ergo dominus? quia trinitas unus dominus non sunt tres domini, et trinitas unus deus non tres dii; una substantia, tres personae. neque enim pater filius est, aut filius pater est, aut spiritus sanctus uel pater uel filius est. sed pater non est nisi filii; filius non est nisi patris; spiritus et patris et filii. quamuis in illis tribus aliqui dicant, quod unus ibi excellebat, quem dominum appellabat Abraham quando apparuerat cum duobus, tamquam Christus cum angelis suis. sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Loth, et ipse agnoscit in eis diuinitatem, et cum duos uideat, dominum appellat? et ille in tribus dominum, et ille in duobus dominum. ne separemus ergo trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quia melius intellegimus quia patres nostri dominum in angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intellegebant, non portantibus sed insidenti gloriam dabant. quam sententiam confirmat, non solum epistula quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur: [si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus]—loquebatur enim de ueteri testamento, commendauit quod ibi angeli loquebantur sed deus in angelis suis honorabatur, et per angelos interior habitator audiebatur—sed etiam in actibus apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos: [dura ceruice et non circumcisi corde et auribus—dura ceruice], spinae non crematae—[uos semper restitistis spiritui sancto]. ideo rubus non cremabatur, quia spiritus flammae a spinis peccatorum resistebatur. [uos semper restitistis spiritui sancto. quem prophetarum non occiderunt patres uestri]? et unde agitur: [qui accepistis legem in edictis angelorum et non custodistis]. si diceret angeli, et non [angelorum], non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est [magni consilii angelus]. angelus Christus, numquid angeli Christus? dicit et apostolus Paulus quoniam semen Abrahae dispensatum est a ueteri testamento usque ad nouum. et quomodo dispensatum est? [dispositum], inquit, [per angelos in manu mediatoris]. iam ergo angelus, et in angelo dominus dicebat Moysi quaerenti nomen suum, [ego sum qui sum. haec dices filiis Israel: qui est misit me ad uos]. esse, nomen est incommutabilitatis. omnia enim quae mutantur desinunt esse quod erant et incipiunt esse quod non erant. esse est. uerum esse, sincerum esse, germanum esse non habet nisi qui non mutatur. ille habet esse uerum cui dicitur: [mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es]. quid est, [ego sum qui sum], nisi, aeternus sum? quid est, [ego sum qui sum], nisi, qui mutari non possum? nulla creatura, non caelum, non terra, non angelus, non uirtus, non sedes, non dominationes, non potestates. cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod est dignatus habere nomen misericordiae: [ego sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob]. illud in se, hoc ad nos. si enim hoc solum esse uellet quod est in se, quid essemus nos? si intellexit, immo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur: [ego sum qui sum, qui est misit me ad uos], multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc uidit distare ab hominibus. qui enim hoc quod est et uere est digne intellexerit, et qualicumque lumine ueracissimae essentiae, uel strictim sicut coruscatione afflatus fuerit, longe se infra uidet, longe remotissimum, longe dissimillimum, sicut ille ait: [ego dixi in extasi mea]. assumpta enim mente uidit nescio quid, quod plus ad illum erat. et hoc erat quod uerum erat. [dixi], inquit, [in extasi mea]. quid? [proiectus sum a facie oculorum tuorum]. cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod uidebatur, longe se imparem uideret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio uidendi quod est, dicebat deo cum quo loquebatur: [ostende mihi temetipsum]. quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem quoniam uidit timentem, tamquam diceret: quoniam dixi: [ego sum qui sum], et: [qui est misit me], intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere. erige spem: [ego sum deus Abraham, deus Isaac et Iacob]. sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, ut nolim hominibus deesse. si quo modo possimus deum quaerere et inuestigare eum qui est, et quidem [non longe] positum [ab unoquoque nostrum: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus], laudemus ergo ineffabiliter eius essentiam, et amemus misericordiam.
Sermão 8
SERMO DE DECEM PLAGIS AEGYPTIORVM ET DECEM PRAECEPTIS LEGIS HABITVS CARTHAGINE AD MENSAM SANCTI CYPRIANI domino deo nostro, cuius cultores sumus, in laude dictum est quodam scripturarum loco: [omnia in mensura et numero et pondere disposuisti]. deinde apostolica doctrina edocemur inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea quae latent per manifesta inuestigare. unde interrogata quodammodo ubique creatura, dominum deum se artificem habere, ipsa speciei suae quadam quasi uoce respondet. deinde apostolus ea quae conscripta sunt in libris, quod dicitur testamentum uetus, in figura contigisse commemorat, [scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obuenit]. proinde, carissimi, si ea quae uidentur in rerum natura quasi fortuito prouenire, perscrutata diligenter atque discussa et prudenter uestigata et inuenta laudem intimant creatoris, diuinamque prouidentiam per cuncta diffusam et disponentem, ut dictum est, suauiter omnia cum attingit a fine usque in finem fortiter, quanto magis ea, quae non solum facta, uerum etiam diuinis litteris commendata recitantur? unde propositam nobis a fratribus quaestionem, immo inquisitionem et disputationem, quid sibi uelit, quod decem plagis percutiuntur Aegyptii et decem praeceptis instruitur populus dei, suscepimus in nomine domini nostri, adiuuante ipso et donante, adnitente nobiscum pia intentione cordis uestri, quantum possumus, explicare. qui proposuerunt quod proposuerunt sciunt, id est proposuisse se nouerunt, nec me hoc temere ad uos protulisse recordantur. quicumque autem non proposuistis, pariter audite quod possumus, ut propositum fratrum cura sit omnium, et expositum ministerii nostri alimentum sit uniuersorum. arbitramur enim ipsum adiuturum, etsi non propter nos, certe propter uos, ut ea dicamus quae et dici oportet et audire utile est, ut in uia ueritatis eius pariter ambulantes et ad patriam pariter festinantes, hostes et insidiatores itineris nostri, agnoscendo uoluntatem legis dei, euitare mereamur. decem sunt plagae, quibus populus faraonis percussus est. decem sunt praecepta, quibus dei populus instructus est. uideamus, fratres, quoniam corporaliter facta spiritaliter sunt intellegenda. non enim putamus tantum dicta atque conscripta, non facta, sed facta credimus quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbras fuisse futurorum apostolica doctrina cognoscimus. putamus ergo spiritaliter esse inuestiganda quae facta sunt, facta tamen esse negare non possumus. nemo ergo dicat: scriptum est quidem aquam conuersam in sanguinem in plaga Aegyptiorum, sed significat aliquid, non enim reuera fieri potuit. hoc qui dicit, ita quaerit uoluntatem dei, ut iniuriam faciat potentiae dei. quid enim? si dicendo significare potuit, etiam faciendo non potuit? an numquid non est natus Isaac, aut Ismahel? nati erant, homines erant, et ex Abraham nati erant, et unus ex ancilla alter de libera. quamuis ergo homines fuissent, quamuis nati essent, figurarunt tamen duo testamenta, uetus et nouum. ita prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. arbitror ergo omnes qui decem legis praecepta contemnunt et non obseruant spiritaliter pati ea quae Aegyptii corporaliter passi sunt. hoc propositum donec in adiutorium domini explicem, intentos uos uolo et orantes pro nobis, ut dicamus utilia uobis. quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus; quod autem loquimur, uobis seruimus. illud ergo prius accipite, ne in numero fallamini, ad plagas istas decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad faraonem, quo commendabatur Moyses educturus ex Aegypto populum dei. nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. neque nunc opus est, neque propositum est, de ipsa uirga in serpentem conuersa aliquid dicere. uerumtamen, quia eius mentionem necessitate fecimus ne quisquam in numero erraret, nec debet in cuiusquam auditoris animo tamquam non intellectae rei scrupulus remanere, breuiter dicimus uirgam significare regnum dei, idemque regnum esse utique populum dei; serpentem autem, tempus mortalitatis huius: mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt. unde proiecta uirga ex manu Moysi serpens effecta est. fecerunt et magi faraonis similiter: uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Moysi, id est, uirga Moysi deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est, et regnum remeauit ad manum. sunt enim uirgae magorum populi impiorum. qui tamen populi impiorum, uicti Christi nomine, cum in eius corpus transferuntur tamquam a serpente Moysi deuorantur, donec redeamus regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis. magnum signum: fiat, fiat. audistis quid debeatis desiderare; audite quid debeatis uitare. primum praeceptum est in lege de colendo uno deo: [non erunt tibi], inquit, [dii alii praeter me]. prima plaga Aegyptiorum, aqua conuersa in sanguinem. compara primum praeceptum primae plagae. deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia [obscuratum est insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis—gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium]. gloria incorrupti dei ex quo sunt omnia, sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium, sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum, nam deus incommutabilis manet: neque enim quia et apostolus dixit: [commutauerunt], ideo mutatus est deus. secundum praeceptum: [non accipies nomen domini dei tui in uanum; qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum non mundabitur]. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est: ipse enim dixit: [ego sum ueritas]. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur ueritatem de dei loquitur—[qui] enim [loquitur mendacium de suo loquitur]—ueritatem loqui est rationabiliter loqui; uanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui. merito, quia secundum praeceptum est dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete secundam plagam. quae est illa secunda plaga? ranarum abundantia. habes congruenter significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos: non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a ueritate, et pergere in uanitatem. quamuis enim imperfecti non capiant, si quid paulo excelsius fuerit disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos in Christo Iesu, [Christum Iesum, et hunc crucifixum], non tamen illa est ueritas, et ista uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non impleuisse sed finxisse diceremus, si uulnera illa in fantasmate fuisse, si sanguinem non uerum sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera dicimus, facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa esse et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude limosa. strepitum uocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia loquuntur haerentes ueritati ueritatem per quam facta sunt omnia: ueritatem, uerbum carnem factum et habitare in nobis: ueritatem, Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem, accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus capere potest, et quam paruulus capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium afferentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: [non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum], sed uoces non inanes quia [in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum]. si autem et ranas uis e contrario intellegere, illum uersum psalmi recole: [uana locutus est unusquisque ad proximum suum]. tertium praeceptum: [memento diem sabbati sanctificare eum]. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quies cordis, tranquillitas mentis, quam facit bona conscientia. ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est, quietem: [super quem], inquit, [requiescit spiritus meus? super humilem et quietum et trementem uerba mea]. inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores, inquietudine sua non ad se admittunt quietem sabbati spiritalis. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: [esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas]. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus fantasmatis et conpungentibus te; non sit ita. deum enim intellecturus es dicentem tibi: [uacate et uidete quia ego sum deus]. tu per inquietudinem uacare non uis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt, sicut omnino uana fantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam. quartum praeceptum est: [honora patrem tuum et matrem tuam]. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga. cynomyia, est canina musca: graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere; nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. quintum praeceptum est: [non moechaberis]; quinta plaga est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus. da hominem moechantem, coniugio non contentum suo. appetitum quemdam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecorum est; ratiocinari, intellegere hominum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferioris carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus. neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et frenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit. tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. laboras aliquantum in continendo, non laborat pecus. sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces excitet. et ipsa enim patientia est, interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contempseris te in te, et imaginem dei in qua fecit te neglexeris uictus cupiditate bestiarum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: [nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus]. et forte eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenare? attende plagam. si pecus esse non times, saltem mori sicut pecus time. sextum praeceptum: [non occides]. sexta plaga, pustulae in corpore, et uesicae bullientes et scatentes, et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales. ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines iracundia, ardent et gratia. sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia. scatet, et sanum non est. feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet, et qui uult occidere feruet; ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. sequitur praeceptum septimum: [non furaberis], et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdis. nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur, acquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitru terram concuti, coruscatione terreri. passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: [laudate dominum de terra]—cum laudes dictae essent de caelo—[dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius]. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui! profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent, etiam si in furto suo inuenirent quod gutturis auiditate sorberent. maior fames est hominis interioris, maior fames est et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant, et multi famelici de uanis diuitiis exultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: [absconditus], inquit, [cordis uestri homo, qui est ante deum diues]. non ante homines diues, sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest, si ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris? octauum praeceptum: [falsum testimonium non dices]. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult: falsus testis, nisi nocere mordendo et consumere mentiendo? denique admonens homines dei apostolus ne se falsis criminationibus appetant: [si mordetis], inquit, [et comeditis inuicem, uidete ne ab inuicem consumamini]. nonum praeceptum: [non concupisces uxorem proximi tui]. nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum datum est etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam tantum quia non contentus est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam attemptare, uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis. et qui hoc facit alteri nihil sic nollet pati. ad alia paratior est omnis homo. hoc autem nescio utrum inuentus est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili: furor enim indomitus est, commaculare uiri uxorem. decimum praeceptum: [non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces]. huic mandato plaga contraria est decima: mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quamdam quaero, nihil mihi interim occurrit—fortassis occurrat melius diligentius inquirentibus—nisi quia omnes res quas habent homines heredibus seruant, et in heredibus nihil est primogenitis carius. reprehenditur hic autem concupiscere rem proximi tui. concupiscit et qui furto aufert. nam quis rem proximi nisi concupiscendo furatur? sed de furto superius iam praeceptum est. ibi intellegas et rapinam. non enim de furto praeciperet, de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti, siue occulte siue palam, habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet. denique qui uolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerunt fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur, quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? quid apud te facit, homo? dimissum est mihi, hereditatem consecutus sum, testamentum lego. nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem; deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri. non uis utique ut habeat suos heredes, in quibus nihil est carius primogenitis. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas, id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbra perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos. mortales enim sunt homines: siue ante parentes siue post parentes morituri moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei: nouus natus, prior natus. inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales, sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupiscis, internam fidem perdis. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate sed fraude. ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem, amando eum mori quaeris, et ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem. haec, fratres, decursa decem praecepta et decem plagae, comparati contemptores praeceptorum contumaciae damnatae Aegyptiorum cautos uos fecerint, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei. res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas uobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre, ubi nec tinea nec robigo metuenda est, cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec educatur populus de Aegypto quodam exodo uestro. quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. nam, si attendamus, etiam expoliamus Aegyptios. neque enim illud praeter mysterium factum est, quomodo homines minus intellegentes accusare hic audent deum quia iussit peti ab Aegyptiis aurum et argentum et uestem. data sunt haec et ablata: fures isti essent, nisi deo iubente fecissent. intendat caritas uestra: fures, inquam, isti essent, nisi deo iubente fecissent. quia uero deo iubente fecerunt, fures non fuerunt. hos iam non accusas: ipsum deum accusare paratus es. ad illos obtemperare pertinuit; ad deum fuit iubendi consilium, qui nouit quis quid pati debeat, quis quid quo merito patiatur. parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium percussisset. hoc tantum scelus laudabiliter faciebat, quia deo iubenti oboediebat. et quod esset in spontanea uoluntate crudelitas, sub dei praecepto facta est pietas. de actibus apostolorum uolo aliquid dicere, demonstratum in duobus apostolis, magnis gregis arietibus, quorum natalicium uno die celebramus, in Petro et Paulo. Petrus cum esset inclusus in carcere, uenit ad eum angelus, solutisque catenis de manibus eius iussit exire. egressus ille secutus est angelum. de carcere liberatus est domini imperio, dei auctoritate. postero die iudex eum quaesiuit ad audiendum. abscessisse cognouit, custodes carceris duci iussit. milites, inquit, interrogatos duci iussit; dedit in illos sententiam legum quam sibi uidebatur iuste fuisse prolaturus in Petrum. quid dicimus? Petrus auctor fuit mortis illorum? nonne esset peruerse pius, si uoluntati dei contradiceret, responderetque angelo iubenti ut exiret: non exeam, ne propter me miseri homines custodes carceris moriantur? responderetur ei: dimitte ista creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse potes iudex quomodo moriatur. Paulus autem, cum inclusus et uinctus cantaret in deum, tremefacta terra et relaxatis uinculis non abscessit, ne mali aliquid custos carceris pateretur. dabatur enim humanae iustitiae cogitandae locus ne alius pro alio puniretur, quando nihil contra diuinitus iubebatur. nemo moritur nisi quem uult deus. mori, consilium iudici dimittitur deo, sed tamen concupiscentia homicidae damnatur. neque enim hic attendendum est quid deus iudicauerit, sed quid mala mens concupiuerit. per traditorem Iudam liberati sumus, sed hoc nobis Iudas non praestitit: occidere uoluit, non liberare. deo laus, Iudae damnatio, nec tamen hoc faceret Iudas nisi permisisset deus qui [proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum]. nemo ergo, fratres, nemo discutiat deum. superbum est, impium est, stultum est. tu concupiscentias tuas frena; nihil facias animo malo; obtemperare paratus esto, non nocere. itaque fecerunt illi, fecit deus. si illi furtum fecissent, etiam sic uoluerat deus pati eos qui paterentur, quando permitteret eos pati qui fecerunt. seruaret tamen furibus poenam, exigeret autem aliquam temporalem uindictam de his qui passi sunt fures. nunc uero illi ultro non fecerunt: deus iusto iudicio fieri uoluit. cum, si appendas causam, forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt. iniuste oppressi diu in Aegypto lateres fecerunt; pro duris operibus seruitutis sine mercede non exierunt. et tamen deus certa aliqua causa fecit hoc. si sumus tamquam populus Israel in Aegypto in hoc mundo, certe audeo uobis dicere—puto enim quia spiritu dei loquor ad uos—tollite aurum, argentum, uestem Aegyptiis. aurum ipsorum, sapientes ipsorum; argentum ipsorum, eloquentes ipsorum; uestes ipsorum, uarietates linguarum ipsorum. nonne haec omnia uidemus in ecclesia? nonne cotidie hoc facit ecclesia? quanti sapientes in saeculo credunt Christo! ablatum est aurum Aegyptiis. sanctus cuius mensa est ista Cyprianus fuit aliquando uel aurum uel argentum Aegyptiorum. uestes autem, quibus quodam modo sensus induuntur, linguae sunt uariae. uidetis eas ex Aegypto ad populum dei migrare: [non sunt] enim [loquellae neque sermones, quorum non audientur uoces eorum]. hic aurum, hic argentum, hic uestes Aegyptiorum. et diuites eximus et mercedem nostram portamus. non enim sine causa in luto Aegypti laborauimus. sic omnia, fratres, siue quae exponi a nobis possunt siue quae nondum possunt, siue quae potestis intellegere siue quae nondum potestis, siue hoc modo quo a nobis dicta sunt siue alio meliore modo, credite omnino quia [omnia tunc in figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum deuenit]. itane ego non fierem intentus ad ea? et tu, quilibet Christiane spiritalis, non essemus intenti, et sine causa factum diceremus quod in tertia plaga magi faraonis defecerunt? nihil hic quaererem? frustra factum uel scriptum putarem? faciunt magi faraonis contra Moysen de uirgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec. ueniunt ad tertiam plagam, id est, ad illas musculas quae appellantur scinifes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas, deficiunt ad muscas. non est prorsus, non est sine causa. pulsate mecum. tertia plaga haec cui contraria est? praecepto dei tertio, ubi de sabbato praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur. ibi enim dictum est: [memento diem sabbati sanctificare eum]. denique et in primis operibus mundi facit deus diem, facit caelum et terram, mare, luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam. facit haec omnia: nusquam sonat aliquid sanctificatum. peraguntur ista sex diebus, et sanctificatur dies septimus uacationis dei. opera non sanctificat, uacationem sanctificat. quid dicturi sumus? quomodo nobis laborantibus plerumque dulcius est otium quam opus, ita putamus et deo? non hoc putare deberemus nec si laborando et non iubendo fecisset. dixit deus: fiat, et factum est. hoc modo faciendo nec ipse homo laboraret. sed in illo die commendata est nobis quaedam requies ab omnibus operibus nostris, ut post bona opera nostra intellegeremus nos requieturos sine termino. nam omnes dies ibi habent uesperum, septimus non habet. operamur enim cum fine, requiescimus sine fine. ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio pertinens ad spiritum sanctum. utcumque me dicentem, fratres, accipite cum uenia, obsecro uos, magis intuentes quid coner, quam quid explicem. noui quae loquar, et quis loquar, diuina hominibus homo. ecce adnitimini mecum, laborate mecum ut quiescatis mecum. quantum dominus donat, quantum aperit, quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus suis in uiis hilariter et in omni prouidentia occurrens illis, sanctificatur dies sabbati, quies dei. ibi primum sonat sanctificatio. quantum mihi uidetur, quantum et uos cognoscitis, quantum credimus, sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus. cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum, tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur: hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores, et maiora maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius dicant et explicent. ego tamen, quod in praesentia sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem? dicit Esaias spiritum dei uenire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percucurri, tamquam descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: [initium] enim [sapientiae timor domini]. ita ergo et septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus. an aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobi: euidenter dicit istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni quadraginta nouem in summa redeunt. sed, tamquam ut redeatur ad caput—spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur—ideo ad XLVIIII additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa quinquagesimo die, post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurgit dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum. ab illa resurrectione, ab illa ab inferis adsumptione numerantur quinquaginta dies; et uenit spiritus sanctus in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. quadraginta enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis; quadragensimo die ascendit in caelum, et peractis ibi decem diebus, tamquam decem praeceptorum signo uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, uidetis manifeste septenarium istum numerum ad sanctum spiritum pertinere. quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi intellegendus est non habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones et diuisiones non faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: [animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei]. deinde scriptum est et in epistula Iudae apostoli: [hi sunt qui segregant semetipsos]—reprehendens loquebatur—[hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes]. quid manifestius? quid euidentius? merito ueniunt, et si eadem credentes quae nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt quamdiu sunt hostes unitatis? hos autem comparat apostolus magis faraonis: [habentes], inquit, [formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes]. habendo formam pietatis similia fecerunt, sed uirtutem eius abnegantes in signo tertio defecerunt. sed adhuc quaerite mecum quare in tertio defecerunt. in secundo enim defecissent, in primo, in quarto, quid interest ubi deficerent defecturi? quare ergo in tertio? sed prius uidete, quod promiseram, utrum illis magis haereticos comparauerit apostolus Paulus: [habentes], inquit, [formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes et hos deuita. ex his sunt qui penetrant domos, et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis, semper discentes, et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes]. testimonium quippe de ecclesia catholica semper audiunt, et ad ecclesiam catholicam uenire nolunt. [semper discentes]. neque enim non semper audiunt: [in semine tuo benedicentur omnes gentes]? non semper audiunt: [postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae]? non semper audiunt: [commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium]? non semper audiunt: [dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae]? semper ista audiunt, sed semper discentes et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes. uidete iam quod promisi, quid apostolus consequenter adiungat: [sicut autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt ueritati: homines mente corrupti, reprobi circa fidem]. quid deinde? [sed ultra non proficient]. merito in tertio signo deficiunt, sed ultra non proficiunt. quare non proficiunt? [dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit]. iam uidete quare in tertio signo defecerint. mementote eos, qui aduersantur unitati, non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere, ut duabus tabulis legis et decem praeceptis duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: [diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae]. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: [non erunt tibi dii alii praeter me]. cui contraria plaga est aquae conuersae in sanguinem, propter quod summum principium creatoris ad simulationem carnis adductum est. secundum praeceptum: [ne accipias nomen domini dei tui in uanum], pertinet, quantum arbitror, ad uerbum dei, quod est filius dei: [unus enim deus, et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia]. Contra uerbum ranae. uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato, pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit: quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus; unde et illi dicti sunt homines mente corrupti. ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici spiritum sanctum non habuerunt. facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique, ut iam euidenter ipsis confitentibus faraonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: [hic non eicit daemonia nisi in Belzebub principe daemoniorum], respondit ille: [si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uos regnum dei]. quod alius euangelista sic narrat: [si ego in digito dei eicio daemonia]. quod ille dixit spiritus dei, alius dixit digitus dei. ergo spiritus dei, digitus dei. ideo lex data scripta digito dei, quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis. celebrato pascha a populo Iudaeorum implentur quinquaginta dies post occisionem ouis, et datur lex scripta digito dei. implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et uenit spiritus sanctus, hoc est, digitus dei. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam faraonis magos euidentissime confiteri. deficientes in tertio signo dixerunt: [digitus dei est hic]. laudemus dominum, datorem intellectus, datorem uerbi. haec si non mysteriis tegerentur, numquam studiose quaererentur. si autem non studiose quaererentur, non tam suauiter inuenirentur.
Sermão 9
TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE DECEM CHORDIS SERMO HABITVS CHVSA dominus et deus noster [misericors et miserator, longanimis et multum misericors et uerax], quam largiter praerogat misericordiam in praesenti saeculo, tam seuere minatur iudicium in futuro saeculo. uerba quae dixi scripta sunt, et diuinis auctoritatibus continentur, quia [misericors et miserator dominus, longanimis et multum misericors et uerax]. multum delectat omnes peccatores et amatores saeculi huius, quia [misericors et miserator dominus, quia longanimis et multum misericors]. sed si amas tam multum misericordem, time ibi et ultimum quod ait: [et uerax]. Si enim nihil aliud diceret nisi: [misericors et miserator dominus, et multum misericors], quasi iam conuerteres te ad securitatem et impunitatem et ad licentiam peccatorum. faceres quod uelles, utereris saeculo, uel quantum tibi permitteretur uel quantum tibi libido iussisset. et si quis te bene monendo obiurgaret atque terreret, ut cohiberes te ab immoderato fluxu eundo post concupiscentias tuas et deserendo deum tuum, inter medias uoces obiurgantis existeres, impudenti quidem fronte ueluti audita diuina auctoritate, et legeres de libro dominico: quid me terres de deo nostro? ille [misericors est et miserator et multum misericors]. ne talia homines dicerent, unum uerbum addidit in fine, quod ait, [et uerax]. et excussit laetitiam male praesumentium, et induxit timorem dolentium. gaudeamus ad misericordiam domini, sed timeamus iudicium domini. parcit, sed non tacet. tacet, sed non semper tacebit. audi dum non tacet in uerbo, ne non tibi uacet audire dum non tacebit in iudicio. modo enim licet tibi causam tuam componere. ante ultimum iudicium dei tui compone causam tuam. non est unde praesumas, cum ille uenerit, nec falsos testes adduces quibus ille fallatur, nec patronum fraudulentis circumuentionibus et linguosis artibus adhibebis, nec ambies aliquo modo ut iudicem possis corrumpere. quid ergo agis apud talem iudicem, quem nec corrumpere nec fallere poteris? et tamen est quod agas. tunc enim ipse erit iudex causae tuae, qui modo testis est uitae tuae. clamauimus, et laudauimus. componamus causam nostram. qui testis est operum uestrorum, ipse testis est uocum istarum. non sint inanes, conuertantur ad gemitum. tempus est concordandi cum aduersario cito. tam longanimis est deus uidendo quotidie iniqua et non puniendo, ut tamen cito sit futurum iudicium. more quippe humanae uitae prolixum est quod deo breue est. sed et ipsi saeculo et humano generi quod longe uidetur, quid consolatur? numquid si totius generis humani ultimus dies longe est, uniuscuiusque ultimus dies hominis longe est? hoc dico: ex Adam multi anni euoluti sunt, multi anni fluxerunt, et deinceps fluent, non quidem tam multi, sed tamen usque in finem saeculi transibunt anni, sicut et illi transierunt. longum uidetur quod restat, quamquam non erit tantum quantum transactum est, et tamen ex transacto praeterito tempore, sperandus est finis reliqui temporis. fuit quidam tunc dies qui diceretur hodiernus. ex illo usque ad hunc hodiernum, nonne quidquid fuit futurum praeteritum factum est? tale habetur, ac si non fuerit. sic erit quidquid restat extremum. sed sit et hoc longum, sit prolixum, quantum putaueris, quantum dixeris, quantum cogitaueris, quantum tibi non format scriptura sed fingit cogitatio, quantum uis diem iudicii prolonga, numquid ultimum diem tuum id est uitae tuae quo exiturus es de hoc corpore producturus es in longum? sit tibi senectus certa, si potest. cui autem potest? nonne ex quo homo incipit posse uiuere, iam potest et mori? possibilitatem mortis initium uitae facit. in hac terra et in genere humano ille solus mori nondum potest, qui nondum coepit et uiuere. incertus ergo dies tamquam quotidianus sperandus est. si autem tamquam quotidianus sperandus est incertus dies, componatur cum aduersario, dum est tecum in uia. uia enim uocatur haec uita, per quam omnes transeunt. et non recedit iste aduersarius. quis est autem iste aduersarius? aduersarius iste non est diabolus, nam numquam te hortaretur scriptura ut cum diabolo concordares. est ergo alius aduersarius quem sibi homo facit aduersarium. nam ille, si aduersarius esset, tecum in uia non esset. ad hoc est tecum in uia, ut concordet tecum. scit enim quia nisi in uia concordaueris, iam tradet te iudici, iudex autem ministro, minister in carcerem. eloquia ista euangelica sunt, recordantur nobiscum uel qui legerunt uel qui audierunt. ergo quis est aduersarius? sermo dei. sermo dei aduersarius tuus est. quare aduersarius est? quia contraria iubet, quae tu non facis. dicit tibi: [unus est deus tuus], unum deum cole. tu uis, dimisso uno deo tamquam legitimo uiro animae, fornicari per multa daemonia, et quod est grauius, non quasi aperte deserens et repudians sicut apostatae faciunt, sed tamquam manens in domo uiri tui admittis adulteros. id est, tamquam Christianus non dimittis ecclesiam, consulis mathematicos aut aruspices aut augures aut maleficos. quasi de uiri domo non recedis adultera anima, et manens in eius coniugio fornicaris. dicitur tibi: [ne accipias in uanum nomen domini dei tui], ne existimes creaturam esse Christum quia pro te suscepit creaturam. et tu contemnis eum qui aequalis est patri et unum cum patre. dicitur tibi ut spiritaliter obserues sabbatum, non quomodo Iudaei obseruant sabbatum carnali otio. uacare enim uolunt ad nugas atque luxurias suas. melius enim faceret Iudaeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosus exsisteret. et melius feminae eorum die sabbati lanam facerent quam toto die in maenianis suis impudice saltarent. tibi autem dicitur ut obserues spiritaliter sabbatum, in spe futurae quietis quam tibi promittit dominus. quisquis enim propter illam quietem futuram agit quidquid potest, quamuis laboriosum uideatur quod agit, tamen si ad fidem promissae quietis id refert, nondum quidem sabbatum habet in re, sed habet in spe. tu autem ad hoc uis requiescere ut labores, cum ad hoc debeas laborare ut requiescas. dicitur tibi: [honora patrem tuum et matrem tuam]. contumeliam irrogas parentibus, qui non uis pati a filiis tuis. dicitur tibi: [non occides]. tu autem occidere uis inimicum tuum; et ideo forte non facis, quia times iudicem hominem, non quia cogitas deum. ignoras quia ille testis est cogitationum? illo uiuo quem uis mori, te homicidam tenet in corde. dicitur tibi: [non moechaberis], id est, non eas ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. tu autem exigis hoc ab uxore et non uis hoc reddere uxori. et cum debeas in uirtute praecedere uxorem, quoniam castitas uirtus est, tu sub uno impetu libidinis cadis. et uis uxorem tuam esse uictricem; tu uictus iaces. et cum tu caput sis uxoris tuae, praecedit te ad deum, cuius caput es. uis domum tuam capite deorsum pendere? [caput est] enim [mulieris uir]. ubi autem melius uiuit mulier quam uir, capite deorsum pendet domus. si caput est uir, melius debet uiuere uir et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam, ut illa imitetur uirum, sequatur caput suum. quomodo caput ecclesiae Christus est, et hoc iubetur ecclesiae ut sequatur caput suum et ut per uestigia ambulet capitis sui, sic uniuscuiusque domus habet caput uirum et tamquam carnem feminam. quo caput ducit, illuc debet corpus sequi. quare ergo uult caput ire quo non uult ut corpus sequatur? quare uult ire uir quo non uult ut uxor sequatur? haec iubendo sermo dei aduersarius est. nolunt enim homines facere quod uult sermo dei. et quid dicam, quia aduersarius est sermo dei quoniam iubet? timeo ne ego ipse aduersarius sim quibusdam quia haec loquor. quid ad me pertinet? fortem me faciat qui terret ut loquar, ut non timeam querelas hominum. nam qui nolunt castitatem seruare uxoribus suis - et abundant tales - nolunt me ista dicere. sed uelint nolint dicturus sum. si enim uos non exhortor ut cum aduersario concordetis, ego cum illo in lite remanebo. qui uobis iubet ut faciatis, ipse nobis iubet ut loquamur. si non faciendo quod iubet ut faciatis, aduersarii eius estis, non dicendo quod iubet ut dicamus, aduersarii eius remanebimus. numquid in ceteris, quae supra dixi, multis immoratus sum? hoc enim praesumimus de caritate uestra, quia unum deum colitis. hoc praesumimus de fide catholica, quae in uobis est, quia filium dei aequalem patri creditis. nec accipitis in uanum nomen domini dei uestri, ut putetis creaturam esse filium dei. quoniam omnis [creatura uanitati subiecta est]. sed creditis eum aequalem esse patri, deum de deo, uerbum apud deum, uerbum deum, per quod facta sunt omnia, lumen de lumine, coaeternum illi qui genuit, unum cum illo qui genuit. sed hoc uerbum creditis assumpsisse creaturam, de uirgine Maria assumpsisse mortalitatem, et passum fuisse pro nobis. ea legimus, credimus ut saluemur. nec in eo immoratus sum, ut quidquid facitis, pro spe futura faciatis. noui enim omnium Christianorum mentes de saeculo futuro cogitare. qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea Christianus est ut id quod in fine deus promittit accipiat, nondum Christianus est. neque in eo immoratus sum ubi dicit sermo dei: [honora patrem tuum et matrem tuam]. multi enim honorant parentes, et raro inuenimus parentes conquerentes de improbitate filiorum, quamuis non desint; sed tamen quam raro fit tam breuiter monendum fuit. nec in eo ubi dictum est: [non occides], immorari uolui. non enim credo esse hic turbam homicidarum. illud uero malum late serpens plus occupauit, et in eo uehementius irritatur aduersarius ille, qui ideo clamat ut sit aliquando amicus. querelae quotidianae sunt, quamquam ipsae feminae iam nec audent conqueri de uiris suis. ita inuadens omnia consuetudo pro lege obseruatur, ut iam et mulieribus forte persuasum sit, licere hoc uiris, non licere mulieribus. solent enim audire adductas mulieres esse ad forum, quae forte cum seruis inuentae sunt. adductum uirum ad forum, quia inuentus est cum ancilla sua, numquam audierunt, cum sit par peccatum. in peccato pari innocentiorem facit uideri uirum non diuina ueritas sed humana peruersitas. et si forte hodie acriorem quisquam passus fuerit uxorem suam et liberius murmurantem, cui iam uidebatur quia licebat uiro, et audiuit in ecclesia quia non licet uiro, si ergo passus fuerit uxorem suam liberius iam, ut diximus, murmurantem et dicentem sibi: non licet quod facis. simul audiuimus. Christiani sumus. quod a me exigis redde mihi. fidem tibi debeo, fidem mihi debes, fidem Christo ambo debemus. et si me fallis, non fallis eum cuius sumus, non fallis eum qui nos emit. haec atque huiusmodi audiens ille quae non solet, dum non uult in se fieri sanus, in me fit insanus. irascitur, maledicit. fortassis etiam dicat: quomodo factum est ut huc ille ueniret, aut uxor mea ipso die in ecclesiam procederet? et hoc credo quod in cogitatione sua dicat, nam libere erumpere in uocem non audet nec ante solam uxorem suam. fortassis enim si eruperit et hoc dixerit, potest illa respondere et dicere: quare maledicis, cui paulo ante acclamabas? certe coniuges sumus. cum lingua tua discordas, mecum concorditer quomodo uiuere poteris? nos, fratres, pericula uestra intuemur, non uoluntates uestras attendimus. nam et medicus si uoluntatem aegri attendat, numquam illum curat. quod non est faciendum non fiat. quod prohibet deus non fiat. qui deo credit, ab ipso audit quod dicimus. certe melius erat quibusdam nolentibus corrigi, ut uel huc non ueniremus si ita dicturi eramus, uel quia iam uenimus, non ea diceremus. nudiustertiano die memini me dixisse sanctitati uestrae, quia si cytharoedi essemus aut huiusmodi aliquid populariter exhibentes pro studiis nugacitatis uestrae, quae iam quaesumus ut relinquatis, tenuissetis nos ut daremus uobis diem, et quisque pro modulo suo conferret nobis mercedem. quare ambularemus delectati uanis canticis nulli rei profuturis, ad tempus dulcibus, in posterum amaris? talibus etenim turpitudinibus cantionum animi humani illecti eneruantur et decidunt a uirtute defluentes in turpitudinem. et propter ipsas turpitudines postea sentiunt dolores, et cum magna amaritudine digerunt quod cum dulcedine temporali biberunt. melius ergo nos amara uobis cantamus ad tempus, quae postea dulcescant in uobis. nec mercedem aliquam exigimus, nisi ut faciatis quae dicimus, immo non faciatis, si nos dicimus. si autem omnibus ille dicit qui neminem timet, et per quem fit in nomine ipsius et in gloria misericordiae ipsius ut et nos neminem timeamus, omnes audiuimus, omnes faciamus, omnes cum nostro aduersario concordemus. putate me cytharoedum esse, quid uobis possem amplius canere? ecce psalterium fero, decem chordas habet. hoc uos paulo ante cantastis, antequam inciperem loqui. chorus meus uos fuistis. nonne uos paulo ante cantastis: [deus canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi]? ipsas decem chordas modo percutio. quare amara est uox psalterii dei? psallamus omnes in psalterio decem chordarum. non hoc uobis canto quod uos non faciatis. decalogus enim legis decem praecepta habet. quae decem praecepta sic sunt distributa, ut tria pertineant ad deum, septem pertineant ad homines. tria ad deum, quae iam dixi: unus est deus noster, et nullam similitudinem debemus facere, et non fornicari post deum qui unus est, quia deus Christus filius dei unum est cum patre. et ideo non debet a nobis accipi in uanum, ut putemus eum factum, id est, creaturam aliquam, per quem facta sunt omnia. quia uero ipse unus deus, pater est et filius et spiritus sanctus, in spiritu sancto hoc est, in dono dei, requies nobis sempiterna promittitur. inde modo pignus accepimus. sic enim dicit apostolus: qui [dedit] nobis [pignus spiritum]. si pignus accepimus, ut incipiamus in domino et in deo nostro esse tranquilli, ut simus in deo nostro mites, simus in deo patientes, erimus etiam in illo unde pignus accepimus, in aeternum quieti. quod erit sabbatum sabbatorum, propter ipsam requiem pertinentem ad donum spiritus sancti. tertium itaque praeceptum de sabbato, quod diximus, quod carnaliter Iudaei celebrant, nos spiritaliter agnoscamus. nam quia spiritus sanctus dicitur, propterea septimum diem sanctificauit deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus. non ibi habes nominatam sanctificationem, nisi illo die ubi dicitur: [requieuit deus ab operibus suis]. non enim fatigatus erat deus, ut diceretur: [requieuit deus ab operibus suis], sed in illo uerbo tibi laboranti requiem promisit. et quia fecit omnia bona ualde, et sic dicitur: [requieuit deus], ut intellegas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. nam omnia superiora quae dicta sunt, id est, dies superiores habent uesperam. septimus iste dies non habet uesperam, ubi deus sanctificauit requiem. dicitur ibi, factum est mane, ut inciperet ipse dies. non dictum est: factum est uespere, ut finiretur dies, sed dictum est: [factum est mane], ut fieret dies sine fine. sic incipit ergo requies nostra quasi mane, sed non finitur, quia in aeternum uiuemus. ad hanc spem quidquid facimus si facimus, sabbatum obseruamus. ipsa tertia chorda huius decalogi, id est, psalterii decachordi: in tribus chordis ad eum pertinent praecepta. si diceretur nobis: [diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua], et de proximo nostro nihil diceretur, non esset decachordum, sed trichordum. quia uero addidit dominus: [et diliges proximum tuum tamquam teipsum], et contexuit dicens: [in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae], tota lex in duobus praeceptis est, in dilectione dei et dilectione proximi. ad duo itaque praecepta, id est, ad dilectionem dei et proximi pertinet decalogus. ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia deus trinitas. ad alterum uero praeceptum, id est, ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo uiuatur inter homines. nam ipse numerus septenarius, tamquam septem chordarum, incipit ab honore parentum. [honora patrem tuum et matrem tuam]. ad parentes enim suos homo aperit oculos, et haec uita ab eorum amicitia sumit exordium. quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? [honora patrem tuum et matrem tuam]. et dicit apostolus: [honora patrem et matrem, quod est mandatum primum]. quomodo primum, quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum? ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. nam ideo duae tabulae legis datae sunt. deus enim famulo suo Moysi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis - quod est psalterium decem chordarum - tria in una tabula ad deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum. in altera ergo tabula primum est: [honora patrem tuum et matrem tuam]. secundum: [non moechaberis]. tertium: [non occides]. quartum: [non furaberis]. quintum: [non falsum testimonium dices]. sextum: [non concupisces uxorem proximi tui]. septimum: [non concupisces rem proximi tui]. haec iungamus illis tribus ad dilectionem dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum uolumus cantare canticum nouum. attendat enim caritas uestra, ut dicam uel quod dominus suggerit. accepit legem populus Iudaeorum. ista in decalogo non obseruauit. et quicumque obtemperabat, timore obtemperabat poenae, non amore iustitiae. portabat psalterium, non cantabat. cantanti enim uoluptas, timenti onus est. ideo uetus homo aut non facit, aut timore facit, non amore sanctitatis, non delectatione castitatis, non temperantia caritatis, sed timore. uetus enim homo est, et uetus homo canticum uetus potest cantare, non nouum. ut autem cantet canticum nouum, sit nouus homo. quomodo autem possit esse nouus homo, audi, non me, sed apostolum dicentem: [exuite uos ueterem hominem, et induite nouum]. et ne quis putaret, cum dixit: [exuite uos ueterem hominem et induite nouum]: aliquid ponendum esse et aliquid accipiendum cum de mutando praeciperet homine, subiecit et ait: [quapropter deponentes mendacium, loquimini ueritatem]. hoc est quod ait: [exuite ueterem hominem et induite nouum]. hoc dixit: mutate mores. saeculum diligebatis, deum diligite. nugatoria iniquitatis, temporales uoluptates diligebatis, proximum diligite. si dilectione facitis, canticum nouum cantatis. si timore facitis, facitis tamen, portatis quidem psalterium, sed nondum cantatis. si autem nec facitis, proicitis ipsum psalterium. melius est uel portare, quam proicere. sed rursus, melius cum uoluptate cantare, quam cum onere portare. nec peruenit ad canticum nouum, nisi iam cum uoluptate cantans. nam qui portat cum timore, adhuc in uetere est. et quid est quod dico, fratres, attendite. non concordauit cum aduersario suo, qui cum timore adhuc facit. timet enim ne ueniat deus, et damnet illum. nam nondum delectat castitas, nondum illum delectat iustitia, sed iudicium dei formidans, a factis temperat. non concupiscentiam ipsam damnat, quae saeuit in eo. nondum illum delectat quod bonum est. nondum ibi habet suauitatem ut cantet canticum nouum, sed de uetustate poenas timet. nondum concordauit cum aduersario. tales enim homines plerumque supplantantur tali cogitatione, ut dicant sibi: si fieri posset, non nobis minaretur deus, non talia per prophetas suos diceret quae homines deterrerent, sed ueniret dare omnibus indulgentiam, ignoscere omnibus, postea ueniret, neminem mitteret in gehennas. iam quia iniquus est, iniquum uult deum. uult te deus facere similem sui, et conaris tu deum facere similem tui. placeat tibi ergo deus qualis est, non qualem illum esse uis. peruersus enim es, et talem uis deum qualis es, non qualis est. si autem placeat tibi qualis est, corrigeris, et diriges in eam regulam cor tuum, a qua nunc alienus distortus es. placeat tibi deus qualis est, ama qualis est. non te ipse amat qualis es, sed odit te qualis es. ideo tui miseretur, quia odit te qualis es, ut faciat te qualis nondum es. faciat te, dixi, qualis nondum es. nam illud tibi non promittit quia faciet te qualis est. nam eris qualis est, sed ad quemdam modum, id est, imitator dei uelut imago, sed non qualis imago est filius. nam etiam imagines in hominibus diuersae sunt. filius hominis habet imaginem patris sui, et hoc est quod pater eius, quia homo est sicut pater eius. in speculo autem imago tua non hoc est quod tu. aliter est enim imago tua in filio, aliter in speculo. in filio est imago tua secundum aequalitatem substantiae, in speculo autem quantum longe est a substantia! et tamen est quaedam imago tua, quamuis non talis qualis in filio tuo secundum substantiam. sic in creatura, non hoc est imago dei, quod est in filio qui hoc est quod pater, id est, deus uerbum dei per quod facta sunt omnia. recipe ergo similitudinem dei, quam per mala facta amisisti. sicut enim in nummo imago imperatoris aliter est et aliter in filio - nam imago et imago est, sed aliter impressa est in nummo; aliter habetur in filio, aliter in solido aureo imago imperatoris - sic et tu nummus dei es, ex hoc melior quia cum intellectu et cum quadam uita nummus dei es ut scias etiam cuius imaginem geras et ad cuius imaginem factus sis, nam nummus nescit se habere imaginem regis. ergo ut dicere coeperam, odit te deus qualis es, sed amat te talem qualem te esse uult, et ideo ille te ut muteris hortatur. concorda cum illo, et incipe primo bene uelle et odisse te qualis es. hoc sit tibi initium concordiae cum sermone dei, ut incipias primo tu odisse te qualis es. cum coeperis et tu odisse te talem qualis es, sicut te talem odit deus, incipis iam ipsum diligere deum qualis est. aegrum attendite. aeger aegrotantem se odit qualis est, inde incipit concordare cum medico. quia et medicus odit eum qualis est. nam ideo uult sanum esse, quia odit febrientem, et est medicus febris persecutor ut sit hominis liberator. sic auaritia, sic libido, sic odium, concupiscentia, luxuria, sic nugacitas spectaculorum, febres sunt animae tuae. debes illas odisse cum medico. ita concordas cum medico, niteris cum medico, et libenter audis quod iubet medicus, libenter facis quod iubet medicus, et proficiente iam sanitate incipiunt etiam delectare praecepta. quam onerosus est cibus aegris quando reficiuntur? et peiorem horam deputant aegri refectionis suae quam accessionis. et tamen cogunt se concordantes cum medico, et quamuis inuiti et obluctantes uincunt se ut aliquid accipiant. quanta auiditate sani maiora percepturi sunt, unde aegri minora uix accipiunt? sed unde hoc factum est? quia oderant febrem suam, et cum medico concordauerant, et simul persequebantur febrem medicus et aegrotus. cum ergo et nos talia dicimus, non odimus nisi febres uestras, immo in nobis ipse sermo dei febres uestras odit, cum quo concordare debetis. nam nos quid sumus, nisi liberandi uobiscum, sanandi uobiscum? modo non me intueamini, sed sermonem dei. nolite irasci medicamento uestro: non inueni enim aliud qua transire. ueni ad quintam chordam homo, qui tango psalterium decem chordarum. numquid praetermissurus eram quintam? immo assidue percussurus. in illa enim uideo iacere totum pene genus humanum, in illa uideo plus laborari. ipsam percutiendo quid dico? nolite moechari post uxores, quia non uultis ut moechentur post uos uxores uestrae. nolite ire uos quo eas sequi non uultis. sine causa uos excusare conamini, quando dicitis: numquid eo ad uxorem alienam? ad ancillam meam eo. uis ut dicat tibi: numquid eo ad uirum alienum? ad seruum meum eo. dicis: non est uxor aliena ad quam uado. numquid uis ut dicatur tibi: non est uir alienus ad quem uado? absit ut dicat hoc illa. melius enim dolet te quam imitatur te. illa enim casta et sancta femina et uere christiana, quae dolet fornicantem uirum, et non dolet propter carnem sed dolet propter caritatem, non ideo non uult ut facias quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. nam si propterea non facit ut tu non facias, si feceris, faciet. si autem deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis, et ideo reddat quia iubet ille, et si fornicatur uir, castitatem illa deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit uir, quia nec dignus est si talis est. loquitur ergo ille interius et dicit, et consolatur filiam suam huiusmodi uerbis: de iniuriis uiri tui torqueris, quid tibi enim fecit? dole, sed ipsum noli imitari ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. nam in eo quod male facit, noli eum putare caput tuum, sed me. nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum est corpus caput suum, eunt ambo per praeceps. ut autem non sequatur malum caput suum, teneat se ad caput ecclesiae Christum. huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum, absens sit uir praesens sit uir, non peccat illa, quia numquam est absens cui debet ut non peccet. haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum aduersario. nec amara sunt quae dico, aut si amara sunt, curent. potio ista si amara est, accipiatur. quia in periculo sunt uiscera, amara est, bibatur. melius est modica amaritudo in faucibus, quam aeternum tormentum in uisceribus. mutate ergo uos. quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. nolite dicere: non potest fieri. foedum est, fratres mei, turpe est ut uir dicat non posse fieri quod facit femina. scelus est ut uir dicat: non possum. quod potest femina, uir non potest? quid enim, illa carnem non portat? prior a serpente decepta est. castae uxores uestrae ostendunt uobis, fieri posse quod non uultis facere et dicitis fieri non posse. sed forte dices, ideo illam facilius facere posse quia multa illi custodia est: legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum. est etiam uerecundiae et pudoris illius magnum munimentum. multae custodiae faciunt feminam castiorem, uirum faciat ipsa uirilitas. nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. illa erubescit uiro, tu non erubescis Christo? tu liberior, quia fortior. quia facile uincis, ideo tibi commissus es. super illam et diligentia uiri, et terror legum, et consuetudo morum, et uerecundia maior. et deus super te, tantum deus. inuenis enim facile pares uiros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. et tanta est peruersitas generis humani, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat inter impudicos. ideo non cesso tangere quintam istam chordam, propter ipsam peruersam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. si quis inter uos faciat homicidium, quod auertat deus, pellere illum uultis de patria, et continuo si fieri potest excludere. si quis faciat furtum, odistis illum nec uidere uultis. si quis dicat falsum testimonium, abominamini, nec uobis homo uidebitur. si quis concupiscat res alienas, raptor et iniustus deputatur. si quis uolutatus fuerit cum ancillis suis, amatur, blande accipitur, conuertuntur uulnera in ioca. si quis autem existat qui dicat se castum, non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse uirum. ad hoc delapsa est humana peruersitas, ut uir habeatur uinctus a libidine, et uir non habeatur uictor libidinis. triumphantes exultant, et non sunt uiri; iacent prostrati, et uiri sunt! si spectabas in amphitheatro, sic spectabas ut ille tibi uideretur fortior, qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam? sed quia dissimulatis a pugna interiore, et delectant uos pugnae exteriores, ideo non uultis pertinere ad canticum nouum, ubi dicitur, [qui docet manus meas in proelio et digitos meos ad bellum]. est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans auaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. has pugnas facis in occulto, et non uinceris in aperto. ad hoc docentur manus uestrae ad proelium, et digiti uestri ad bellum. non est hoc in spectaculis uestris. in illis spectaculis non id est uenator quod cytharista; aliud agit uenator, aliud cytharista. in spectaculo dei unum est. tange easdem decem chordas, et feras occides. utrumque simul facis. tangis primam chordam qua unus colitur deus, cecidit bestia superstitionis. tangis secundam qua non accipis nomen domini dei tui in uanum, cecidit bestia erroris nefandarum heresum quae id putauerunt. tangis tertiam chordam ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis, interficitur crudelior ceteris bestiis amor saeculi huius. propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis. tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem quam promittit deus. uide quomodo utrumque simul facis. et chordas tangis et bestias occidis. id est, et cytharista es et uenator. non uos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos redemptoris? [honora patrem tuum et matrem tuam]: tangis quartam chordam ut honorem parentibus deferas, cecidit bestia impietatis. [non moechaberis]: tangis quintam chordam, cecidit bestia libidinis. [non occides]: tangis sextam chordam, cecidit bestia crudelitatis. [non furtum facies]: tangis septimam chordam, cecidit bestia rapacitatis. [non falsum testimonium dices]: tangis octauam chordam, cecidit bestia falsitatis. [non concupisces uxorem proximi tui]: tangis nonam chordam, cecidit bestia adulterinae cogitationis. aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. ideo duo praecepta sunt: [non moechaberis], et: [non concupisces uxorem proximi tui. non concupisces rem proximi tui]: tangis decimam chordam, cecidit bestia cupiditatis. ita cadentibus omnibus bestiis, securus et innocens in dei dilectione et humana societate uersaris. tangens chordas decem, quot bestias occidis! nam multa capita sunt sub istis capitibus. in singulis chordis, non singulas bestias, sed greges interficis bestiarum. sic ergo canticum nouum cum amore, non cum timore cantabis. noli dicere tibi, quando forte luxurianter aliquid uis agere: uxorem non habeo, facio quod uolo; non enim post uxorem meam pecco. iam nosti pretium tuum, iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, quem bibas. abstine te a fornicationibus. ne forte dicas mihi: ad fornicem uado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum uiolo, quod dictum est: [non moechaberis], quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum uiolo ubi dictum est: [non concupisces uxorem proximi tui]. qui ad publicum uado, in quod praeceptum incurro? non inuenimus chordam quam tangamus? non inuenimus chordam quo neruo ligemus fugitiuum istum? non fugiat, habet unde ligetur. sed amet, et non erit ligamentum, sed ornamentum. in ipsis decem chordis inuenimus. decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicuti audiuimus, ut diligamus deum et proximum, et duo illa ad unum illud. unum est autem: [quod tibi fieri non uis, alii ne feceris]. ibi continentur decem, ibi continentur duo. sed dicis: furtum si faciam, id facio quod pati nolo; si occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis honorem non deferam, quando uolo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo - nam si quis interrogetur, dicit: nolo ut uxor mea tale aliquid faciat - si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam, id facio quod pati nolo; si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea, id facio quod pati nolo. cum uero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? quod grauius est, ipsi deo. intellegat sanctitas uestra. etenim, [quod tibi fieri non uis, alii ne feceris], ad duo praecepta pertinet. quomodo pertinet ad duo praecepta? si homini non feceris quod pati non uis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas. si autem quod non uis pati ab homine, ipsi deo uis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non uis? carior tibi factus est homo quam deus? ergo quomodo facio, inquit, ipsi deo? corrumpis teipsum. et unde iniuriam deo facio, quia corrumpo meipsum? unde tibi facit iniuriam, qui uoluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad uanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec uidens. si quis illam lapidet, nonne in te it contumelia? cum uero imaginem dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, qui uxorem non habes. et non attendis per libidines illicitas fornicationis cuius imaginem uiolasti? postremo deus qui scit quid tibi sit utile, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem illorum, non ad suam - non enim indiget seruis quasi adiutorium, sed tu indiges domino ad auxilium - ipse ergo dominus qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. hoc iussit, hoc praecepit, ne per illicitas uoluptates corruat templum eius quod esse coepisti. numquid ego hoc dico? apostolum audite: [nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis]? hoc dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: [nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis? si quis templum dei corruperit, corrumpet illum deus]? uidetis quomodo minatur? non uis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum dei? certe non facis alicui quod pati non uis? non est ergo qua euadatur. tenetur ille, qui se teneri non putabat. omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. quia deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. facis enim iniuriam gratiae ipsius, dono ipsius. seruum si haberes, uelles ut seruiret tibi seruus tuus. serui tu meliori domino deo tuo. seruum tuum non tu fecisti, et te et seruum tuum ille fecit. uis ut seruiat tibi cum quo factus es, et non uis seruire ei a quo factus es? ergo cum uis ut seruiat tibi seruus tuus homo, et tu non uis seruire domino tuo, facis deo quod tu pati non uis. ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. [cantate] ergo [in psalterio decem chordarum canticum nouum]. ut autem cantetis canticum nouum, estote homines noui. diligite iustitiam: habet pulchritudinem suam. ideo non uultis illam uidere, quia aliud amatis. nam si aliud non amaretis, eam utique uideretis. quare illam uidetis, quando illam exigitis? quare laudas fidem, quando illam exigis de seruo tuo? quam pulchra res fides! sed tunc pulchra est, quando de seruo exigitur; tunc uidetur, quando ab altero expetitur. quando de te exigitur, non uidetur. aurum uides, fidem non uides. sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. aperis ad illam oculos cordis, quando uis ut exhibeat tibi illam seruus tuus. et si tibi exhibuerit, laudas seruum et praedicas eum et dicis: praeclarum seruum habeo, magnum seruum habeo, fidelem seruum habeo. quod laudas in seruo non exhibes domino, et eo sceleratius quia uis ut meliorem habeas tu seruum quam te deus. iubet deus seruo tuo ut bonus sit erga te. quomodo iubet uxori tuae ut et si tu moecharis non moechetur, sic iubet seruo tuo ut et si tu non seruis deo tuo seruiat tibi. sed hoc totum uide ut ad admonitionem tuam ualeat, non ad perniciem tuam. etenim seruus ille quod tibi seruit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene seruit et fideliter seruit et pure te diligit, illud deo debet, non tibi. iustum est ergo, ut et tu attendas quia sub domino es, ad quem et ille attendit ut seruiat tibi. imple ergo quod dictum est: [quod tibi fieri non uis, alii ne feceris]. sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende, et proximum et deum. canta in psalterio decem chordarum, canta canticum nouum, concorda cum sermone dei, cum est tecum in uia. [concorda cum aduersario tuo cito], ne cum discordia uenias ante iudicem. si facis quod audis, concordasti cum eo. si autem non facis, rixaris adhuc cum eo, et nondum composuisti quo usque facias. ut autem concordetis, abstinete uos a detestabilibus corruptelis, a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab haruspicibus, a sortilogis, ab auguribus, a sacris sacrilegis; abstinete uos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. si quae delectationes saeculi subrepunt in anima, exercete uos in misericordia, exercete uos in elemosinis, in ieiuniis, in orationibus. his enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in anima, propter fragilitatem humanam. noli illa contemnere quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. attendite fratres mei. minuta sunt, non sunt magna. non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat. sed plerumque et bestiae minutae multae necant. si proiciatur quisque in loco pulicibus pleno, numquid non moritur ibi? non sunt quidem maiores, sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cauete quia plura sunt. quam minutissima sunt grana harenae! si harenae amplius in naui mittatur, mergit illam ut pereat. quam minutae sunt guttae pluuiae! nonne flumina implent et domos deiciunt? ergo ista nolite contemnere. sed dicturi estis: et quis potest sine istis? ne hoc diceres - quia uere nemo potest - deus misericors uidens nostram fragilitatem, posuit contra remedia. quae sunt remedia? elemosinarum, ieiuniorum, orationum: ipsa sunt tria. ut autem uerum dicas in oratione, perfectae implendae sunt elemosinae. quae sunt perfectae elemosinae? ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet, et quod te laedit aliquis, ignoscas illi. sed ne putetis, fratres, quia facienda sunt quotidie adulteria, et elemosinis quotidianis mundanda sunt. ad alia scelera maiora non sufficiunt quotidianae elemosinae, ut ea mundent. aliud est ubi mutes uitam, aliud est ubi toleres uitam. illa mutanda est, ut si moechus eras, noli esse moechus; si fornicator eras, noli fornicari; si homicida, noli esse homicida; si ibas ad mathematicum et ad ceteras pestes sacrilegas, iam desine. an arbitraris haec, nisi fieri desinant, quotidianis elemosinis posse mundari? illa dico quotidiana peccata, quae aut per linguam facile committuntur ut est uerbum durum, aut cum labitur aliquis in risum immoderatum, aut in huiusmodi nugas quotidianas. in ipsis concessis peccata sunt. cum ipsa uxore si exceditur concumbendi modus procreandis liberis debitus, iam peccatum est. ad hoc enim ducitur uxor: nam id etiam tabulae indicant ubi scribitur: [liberorum procreandorum causa]. quando tu uti uxore amplius quam necessitas procreandorum liberorum cogit uolueris, iam peccatum est. et ipsa talia peccata quotidianae elemosinae mundant. in ipsis alimentis, quae utique concessa sunt, si forte excedis modum et amplius accipis quam necesse est, peccas. quotidiana sunt ista quae dico, sed tamen peccata sunt, et non sunt leuia quia plura. quia uero quotidiana et plurima, timenda est ruina multitudinis, et si non magnitudinis. talia peccata dicimus, fratres, quotidianis elemosinis posse mundari. sed facite elemosinas, et nolite cessare. attendite uitam uestram quotidianam ipsis peccatis scaturientem, minutis ipsis dico. et cum facis elemosinam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ibi fariseus. sed tamen quid ibi dixit? [ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo]. et nondum erat fusus sanguis domini! tantum pretium pro nobis accepimus, et saltim nec tantum erogamus quantum fariseus. et habes alio loco aperte dicentem dominum: [nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et fariseorum, non intrabitis in regnum caelorum]. ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. attendis enim quid alius non faciat, non quid te iubeat deus facere. metiris te de comparatione peioris, non de iussione melioris. non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis. sed quia gaudetur ad quaedam minima opera uestra - quia tanta est sterilitas uestra, ut ad modica gaudeatur - quasi securi uobis blandimini de minimis granis elemosinarum, et aceruos obliuiscimini peccatorum. protulisti forte nescio quid paruum quod alius aut non habuit aut non protulit cum haberet. noli attendere post te quis non faciat, sed quid te iubeat deus facere. postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non uobis sufficiunt quos praecessistis, sed uultis esse diuites, aequales ditioribus uobis? non attenditis quantos pauperiores transcendatis: uincere uultis ditiores. sed in elemosinis habetur modus. hic dicitur: iam usquequo facio? et illic non dicitur: quantis diuitibus ditior sum? non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum, sed paucitas praecedentium diuitum ante oculos ponitur. cur in opere bono non attenditur ille Zacheus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus? sed optare cogimur, ut attendatur saltim ille farisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat. noli parcere thesauris caducis, thesauris uanis. noli sub imagine pietatis augere pecuniam. filiis meis seruo: magna excusatio. filius suis seruat. uideamus. seruat tibi pater tuus, seruas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est praecepta dei. quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? qui te fecit, ipse te pascit ex his quae fecit, ipse pascit et filios tuos. neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo, quam creatori tuo. et mentiuntur quidem homines. mala est auaritia. palliare se uolunt nomine pietatis et dealbare, ut quasi propter filios uideantur seruare homines quod propter auaritiam seruant. nam ut noueritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam: quare non facit elemosinam? quia seruat filiis suis. contingit ut amittat unum. si propter filios seruabat, mittat post illum partem suam. quare illam tenet in sacculo, et illum relinquit ab animo? redde illi quod suum est, redde quod illi seruabas. mortuus est, inquit. sed praecessit ad deum, pars ipsius pauperibus debetur. illi debetur ad quem perrexit. Christo debetur: ad ipsum enim perrexit. et ipse dixit: [qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit, et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non facit]. sed quid dicis? seruo fratribus ipsius. si uiueret ille, non erat cum suis fratribus diuisurus. o fides mortua! mortuus est enim filius tuus. quidquid dicas, mortuo debes quod uiuo seruabas. mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei seruo fratribus ipsius. sic credis quia mortuus est? si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse. si autem est in te fides, uiuit filius tuus. uiuit prorsus. non decessit, sed praecessit. qua fronte uenturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis partem suam in caelum? an non potest mitti in caelum? potest prorsus. audi ipsum dominum dicentem: [thesaurizate uobis thesauros in caelo]. si ergo ille thesaurus melius custoditur in caelo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si missus fuerit, non peribit? tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? certe ea quae hic tenes, et non uis mittere post filium tuum, quibus commendas? actoribus et procuratoribus tuis. actoribus tuis commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad quem praecessit? an idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus? uidetis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines: filiis meis seruo. mendacium est, fratres mei, mendacium est. auari sunt homines. uel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt. fundant, uomant in confessione quod portant. pectus premitur crapula iniquitatis. euomat eam confessio, sed non canino more redeatur ad uomitum. estote Christiani. ualde parum est uocari Christianus. quanta donatis histrionibus? quanta donatis uenatoribus? quanta turpibus personis? donatis eis qui uos occidunt. per ipsas enim exhibitiones uoluptatum interficiunt animas uestras. et insanitis quis plus donet. si insaniretis quis plus seruet, non essetis ferendi. quis plus seruet insanire, auaritiae est. quis plus donet insanire, profusionis est. nec auarum te deus, nec profusum uult. collocare te uult quae habes, non proicere. certatis quis uincat in peius, non datis operam quis sit melior. atque utinam non daretis quis sit peior. et dicitis: Christiani sumus. ad fauorem populi proicitis res uestras, contra iussa tenetis res uestras. ecce non iubet Christus, rogat Christus, eget Christus. [esuriui], dicit Christus, [et non dedistis mihi manducare]. egere uoluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit, et meteres uitam aeternam. nolite pigri esse et male securi. mores emendate, peccata redimite. et cum haec feceritis, deo gratias agite, a quo accepistis bene uiuere. et sic ei gratias agite ut non insultetis his qui nondum bene uiuunt, sed eos ipsos moribus uestris hortemini. haec faciendo, habetis perfectam, quantum in hac uita potest, iustitiam. conuersantes in bonis operibus, in orationibus, in ieiuniis, in elemosinis propter minuta peccata, et abstinendo uos ab illis magnis peccatis, concordatis cum aduersario, et securi dicitis in oratione: [dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris]. habetis enim quod quotidie uobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. sic ambulando securi in uia non timebitis latrocinia diaboli, quia Christus uiam et stratam magnam se ipsum fecit, perducit ad patriam. omnis ibi securitas, omnis quies, ubi et ipsa misericordiae opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. erit ergo illud sabbatum sabbatorum, ut quod hic desideramus, ibi inueniamus. amen.
Sermão 10
TRACTATVS AVRELII AVGVSTINI EPISCOPI DE IVDICIO SALOMONIS INTER DVAS MVLIERES MERETRICES inter duas mulieres certantes de paruulo filio mirabile iudicium Salomonis praedicat scriptura Regnorum. scriptum est enim: [tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu eius. et dixit mulier una: animaduerte domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo. et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium, et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo. et mortuus est filius mulieris huius per noctem, mox dormiuit super eum. et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocauit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo. et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideraui eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. et dixit mulier illa alia, non, sed filius meus est qui uiuit, filius autem tuus qui mortuus est. et ipsa dixit, non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui uiuit. et sic locutae sunt in conspectu regis. et dixit eis rex: tu dicis, hic est filius meus qui uiuit, et filius eius mortuus est; et tu dicis, non, sed filius meus uiuit, et filius eius mortuus est. et ait rex: afferte mihi machaeram. et obtulerunt machaeram in conspectu regis. et dixit rex: diuidite puerum qui uiuit in duas partes, et date dimidium eius huic, et dimidium eius huic. et respondit mulier cuius erat filius qui uiuebat, et dixit ad regem, quoniam commota est uulua eius super filio suo; et dixit: animaduertite, domine, date ei puerum et nolite eum morte afficere. et haec dixit: neque mihi, neque huic sit; diuidite illum. et respondit rex, et dixit ei mulieri quae dixit: date eum illi et morte nolite eum afficere, quia haec est mater eius]. prudentia quidem regis diuino munere concessa in hoc iudicio mirabilis eminet. non enim decuit aut oportuit aliam iudicari esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit cum cognouit ablatum, et iterum parturiuit dum a falsa matre defendit, et iterum peperit dum non permisit occidi. uerumtamen sicut solent diuini ueteres libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium, consideranda est ista scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret. et duae quidem feminae synagoga et ecclesia in prima facie considerationis occurrunt. synagoga enim Christum filium suum ex Iudaeis secundum carnem natum occidisse conuincitur dormiens, id est praesentis uitae sequendo lucem, manifestationemque ueritatis in uerbis domini non intellegens; unde etiam scriptum est: [surge qui dormis et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus]. quod uero et duae et solae in una domo habitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inuentum est, ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius dei et cultu et lege comprehensum, in alterius uero mulieris persona uniuersam praeputiorum gentilitatem idolorum cultui deditam intellegas. meretrices autem ambae fuerunt. dicit enim apostolus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse. omnis enim anima, quae deserta aeternitate ueritatis terrenis sordibus delectatur, fornicatur a domino. et de gentili quidem fornicatione ueniens ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum. sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. attende euangelium, et audi dominum dicentem: [qui fecerit uoluntatem patris mei, hic mater mea et frater et soror est]. ubi ergo dormiuit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi et uiuus auferri? an forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Iudaeos iam mortuum remanserat quia totum de illo carnaliter sentiebant, hoc ergo sacramentum circumcisionis quod apud Iudaeos non uiuebat, qui occiderant Christum qui omnium sacramentorum uita est - quoniam in illo uitaliter intellegitur quod apud Iudaeos uisibiliter celebratur - hoc itaque sacramentum circumcisionis tamquam exanime corpus quidam Iudaei uolebant persuadere gentilibus qui Christo crediderant, sicut in Actibus apostolorum scriptum est, dicentes non eos esse posse saluos nisi fierent circumcisi? persuadebant autem hoc ignorantibus legem, tamquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. nec tamen potuit aliquid ualere illa persuasio, nisi cum ecclesiae gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. quam uidetur quasi dormientem apostolus excitare clamans: [o stulti Galatae, quis uos fascinauit]? et paulo post: [sic stulti estis], inquit, [ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini]. tamquam si diceret: sic stulti estis, ut cum prius habueritis spiritale opus uiuum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. ipse quippe apostolus dicit alibi: [spiritus uita est propter iustitiam]. et alibi: [sapere autem secundum carnem, mors est]. his autem atque huiusmodi uocibus illa mater euigilat, et fit ei mane, cum uerbo dei, hoc est cum Christo, qui oriebatur, hoc est loquebatur in Paulo, legis illuminatur obscuritas. hanc enim illuminauit cum ait: [dicite mihi sub lege uolentes esse, legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina, in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic, quae nunc est Ierusalem: seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Ierusalem, libera est]. non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritalia, uiuus pertinet ad eam quae sursum est Ierusalem. quia et inferi deorsum sunt quo pertinent mortui; superi autem sursum, quo pertinent uiui. hac illuminatione, tamquam mane facto, intellegit ecclesia gratiam spiritalem, repellens a se carnale opus legis, tamquam mortuum alienum; et sibi uindicans uiuam fidem, quoniam [iustus ex fide uiuit], quam in patris et filii et spiritus sancti nomine consecuta est, et ideo tamquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur. nunc clamet illa suum esse euangelium, tamquam sibi debitum et per se generatum. nam hoc dicebant gentibus in ipsa contentione, qui ex Iudaeis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. tamquam debitum enim iustitiae suae dicebant uenisse euangelium. sed non erat eorum quod spiritaliter tenere non nouerant. quod ergo Christiani uocabantur, alieno nomine gloriantes tamquam illa de filio quem non ipsa pepererat, etiam contendere audebant, cum ipsi ex operibus legis excluso intellectu spiritali tamquam de corpore operis sui animam eiecerant, et extinguentes prophetiae spiritum uiuum ad carnalia opera sine uita, hoc est, sine intellectu spiritali remanserant. quae gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tamquam uiuum filium nomen auferre christianum. quos ita refellit apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tamquam debitam uindicant et quasi iure operum suam esse gloriantur. [ei enim qui operatur], inquit, [merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei uero qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides ad iustitiam]. et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Iudaeis recte crediderant et uiuam spiritalem gratiam retinebant. quas reliquias dicit populi Iudaeorum saluas factas, cum multitudo isset in perditionem. [sic ergo et in hoc tempore], inquit, [reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia], ut illi excludantur a gratia, qui tamquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum euangelii praemium uindicant, quasi clamante synagoga: meus est filius. sed mentiebatur. acceperat enim eum et ipsa, sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necauerat. uigilabat autem iam ista mater et intellegebat, non meritis suis, quia meretrix est, sed gratia dei sibi filium esse concessum, opus uidelicet euangelicae fidei quod in sinu cordis nutrire cupiebat. itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio; haec affectum dilectionis seruabat in suo. illud autem inter ambas regale iudicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro ueritate certemus, et expellamus hypocrisim tamquam falsam matrem a spiritali ecclesiae dono tamquam ab alieno uiuo filio, nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum diuisionis. illa enim sententia iudicis, cum iussit paruulum diuidi, non est unitatis praecisio, sed probatio caritatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, pacificum est. rex ergo pacificus non dilacerat membra quae unitate atque concordia uitalem spiritum continent. sed minando inuenit matrem ueram, et iudicando separat falsam. si ergo ad huiusmodi tentationem uentum fuerit, ne unitas christianae gratiae diuidatur, docemur dicere: date illi puerum, tantum uiuat. non enim honorem matris sed salutem filii, quae mater uera est quaerit. ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio. item uideo significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una ecclesia: unum eorum in quibus dominatur simulatio, alterum in quibus uera caritas regnat. ut ista duo omnino tamquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. et ideo istam cauet apostolus, cum dicit: [dilectio sine simulatione]. quamuis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud euangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces donec ad litus perducatur, includit, tamen sua opera singulae faciunt. meretrices autem fuerunt ambae, quia omnes ex cupiditate saeculi conuertuntur ad gratiam dei, nec de prioribus iustitiae meritis uere potest quisquam gloriari. meretrix autem quod fornicatur ipsius est, quod habet filium dei est. omnes enim homines ab uno deo creatore formantur. nec mirandum est quod etiam in peccatis hominum deus bene operatur. nam etiam de scelere Iudae traditoris dominus noster salutem humani generis operatus est. sed hoc interest, quod de cuiusque peccato cum aliquid boni deus fecerit, plerumque id nollet ipse peccator. non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua prouidentia deus de peccato eius operatur iustitiam - non enim hoc animo Iudas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est - sed etiam quod peccati sui euentum, cum in aliquid melius quod ipse nollet peruenire cognouerit, dolet potius quam laetatur. tamquam si uenenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat, et fiat aeger sanus dei beneficio qui facinus inimici eius conuertere uoluit in salutem. quod tamen cum malus ille cognouerit, de sanitate hominis quae per manus eius gesta est, cruciatur. si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine nec auaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de uisceribus eiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat, cupiditas illa quae defluebat in plurimos ad unum dei donum conuersa, iam non cupiditas sed dilectio nominabitur. meretricis ergo filius recte intellegitur gratia peccatricis. ex uetere autem turpitudine nouus homo natus indulgentia peccatorum est. dominus ergo, et in ipso numero discipulorum quamuis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseueraturos in dilectione, quam Iudam simulatorem. non est quidem scriptum quo ordine electus sit, sed tamen notum est ante illum electos bonos, et non frustra ultimus numeratur. et post domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco spiritus sanctus, secundum pollicitationem domini desuper missus, infusus est. a quibus coepit ecclesia, boni erant et sine simulatione diligebant. postea ergo simulatio coepit operari in ecclesia, et ideo dilectio prior peperit. triduo autem maior est fructus dilectionis, ut iam possit agnosci continentia et iustitia et expectatione futurorum. simulatio uero etiam si pepererit, id est, etiam si ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tamquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe caelestium deiecta praemiorum in terrenam requiem grauato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam quam credendo meruerat. tales autem homines malunt iustitiae nomine quam ueritate gaudere, bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem uiuum filium, mentiendo ad se transferre conantur. nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam obiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes. quando autem simulationi tantum licebit, ut falso iustitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spiritale uiuum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat pondere crudelissimi soporis extinxit, ad fallacem iactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus obiciendo supponat. quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praeualebunt, et refrigescet caritas multorum, id est, operis spiritalis tamquam uiui pueri mater obdormiet? tamen quia ita refrigescet caritas ut negligentius ferueat - non enim dictum est, penitus exstinguetur ut omnino non sit - sic dormiuit haec mater ut non occideret filium, sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. sed expergefacta, cum impietatem quam ipsa non fecit ab eis qui faciunt sibi obici uiderit, et spiritali opere gratiae quam custodiuit cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem uero matrem boni operis nominari, pacifici iudicis implorat auxilium. nam Salomon pacificus interpretatur. quem uidemus duas protulisse sententias, primam tamquam ignorantis, ultimam uero cum manifesta cognitione iudicantis. certamen pietatis prima proponit, dat praemium secunda uictori. in prima probatur mater, in ultima laetatur. in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exultatione reportat manipulos suos. quod pertinet ad duo tempora ecclesiae quae dominus Christus iudex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est. in isto probamur, in illo coronamur. sed nulla maior est in Christi ecclesia probatio caritatis, quam cum etiam honor ipse qui apud homines uidetur esse contemnitur, ne membra paruuli diuidantur et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. dicit enim apostolus tamquam matrem se exhibuisse paruulis in quibus bonum opus euangelicum fecerat, non ipse sed gratia dei cum illo. nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata, donum autem fecunditatis ex deo. tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. et bene de meretrice dominus ait: [cui plurimum dimittitur, plurimum diligit]. dicit ergo apostolus Paulus: [factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos]. sed cum ad periculum uentum fuerit quo paruulus diuidatur, cum sibi honorem falsum simulatio uindicat et scindere parata est unitatem, contemnat mater honorem suum, dum filium uideat integrum uiuumque seruet, ne forte cum debitum uisceribus suis honorem pertinacius uindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra diuidere. dicat ergo caritas mater: [date illi puerum. siue occasione, siue ueritate Christus annuntietur]. in Moyse caritas clamat: [domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo]. in pharisaeis autem simulatio loquitur: [si dimiserimus eum, uenient Romani, et tollunt nobis gentem et locum]. non enim ueritatem, sed nomen uolebant habere iustitiae et honorem debitum iustis per fallaciam tenere cupiebant. tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a domino: [quae dicunt facite, sed quae faciunt, facere nolite], ut honorem falsum habentes, ueritate tamen scripturarum paruulos infirmosque nutrirent. simulatio enim suum habet scelus, quo nouum hominem quem per gratiam donantis acceperat pondere suae dormitionis extinxit, sed lac fidei quod habet, non est eius. quia etiam necato paruulo, qui renascentem uitam significat, iam in malis moribus simulatio constituta retinet tamen in memoria, tamquam in uberibus, uerba fidei doctrinamque christianam, quae omnibus ad ecclesiam uenientibus traditur. ex isto lacte poterat etiam falsa mater uerae tamen fidei succum sugenti paruulo infundere. inde secura est uera mater, cum etiam a simulatoribus in ecclesia paruulus eius diuinarum scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita diuisione unitas salua est, et sententia iudicis ultima, qua ultimum Christi iudicium figuratur, probata caritas, quae propter salutem paruuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque uitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.
Sermão 11
TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI DE SANCTO HELIA ET DE PATIENTIA IOB dominus deus noster, nolens aliquem nostrum perire, excolens ecclesiam suam uelut agrum suum, quaerens fructum de arboribus suis antequam tempus securis adueniat, cui necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere nos, ut cum tempus est et cum dei adiutorio in nostra potestate consistit bona opera faciamus. cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno dei: [frange esurienti panem], quia non inuenies esurientem. nemo dicturus est: uesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. nemo dicturus est: suscipe peregrinum, ubi omnes in patria sua uiuent, nam modo sumus inde peregrini. nemo dicet: uisita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. nemo dicet: sepeli mortuum, ubi mors moritur. ista omnia pietatis officia in uita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. in isto autem tempore, ut nouerimus quantum nobis commendat deus opera misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit, ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula. id est, ut cum serui dei pii, dum iugiter deo uacant, aliquotiens indigent, illi qui habent mundi diuitias, elemosinam largiuntur. quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere merebuntur in uita aeterna. hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audiuimus. numquid deus defecerat pascere seruum suum Heliam? nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? nonne illi panem afferebat coruus mane, et ad uesperam carnes? ostendit ergo deus, quia unde uoluerit, et quomodo uoluerit, potest pascere seruos suos. et tamen ut posset eum religiosa uidua pascere, fecit eum egere. egestas animae sanctae in abundantiam uersa est animae religiosae. non poterat Helias de misericordia dei dare sibi quod lagunculae dedit? uidetis nempe, et manifestum est, quod aliquando serui dei ideo non habent, ut probentur qui habent. et tamen illa uidua nihil habebat. quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. processit ergo ut faceret sibi panem, colligere duo ligna et tunc eam uidit Helias. tunc eam homo dei uidebat, quando illa duo ligna quaerebat. mulier illa typum gerebat ecclesiae. et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura unde semper esset uictura. adumbrato ergo mysterio, Helias loquitur ad eam quod audiuit. narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum consummauerit quod remansit. ubi est ergo quod dominus dixerat Heliae: [uade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandaui uiduae, ut pascat te]? uidetis quemadmodum mandat deus, non in aure sed in corde. numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei: ecce dicit dominus, uenturus est ad te esuriens seruus meus, ex eo quod habes ministra illi; inopiam noli timere; ergo supplebo quod dederis? hoc ei dictum esse non legimus. nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus et praenuntiauerit Heliam esurientem esse uenturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. sed mandat deus miris modis, qui cogitatione loquitur. dicimus mandasse deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae, uiduae mulieri. sic etiam in prophetis legimus, quod dominus mandauerit uermi ut roderet radicem cucurbitae. quid est, [mandauit], nisi, cor praeparauit? inspiratione itaque domini, uidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum. talis uenerat, talis cum Helia loquebatur. qui erat in Helia ut praeciperet, ipse erat in uidua ut obediret. [uade], inquit, [mihi prius fac] de egestate tua, non deficient diuitiae tuae. patrimonium enim uiduae, modicum erat farinae et modicum olei. hoc modicum non defecit. quis habet talem uillam? libenter uidua seruum dei esurientem pascebat, quia patrimonium eius in clauo pendebat. quid felicius hac paupertate? si hic talia accipit, qualia in fine sperabit? ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminauimus speremus. hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus, secundum illud quod scriptum est: [euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; uenientes autem uenient cum exultatione, portantes manipulos suos]. illud enim pro signo factum est, non pro dono. nam uidua illa quod pauit hominem dei, hic recepit. non est magnum quod seminauit, quia non magnam segetem messuit. temporale est quod accepit, non deficientem farinam nec diminutum oleum quo usque daret deus pluuiam super terram, ac si tunc magis coepit egere, quando dignatus est deus pluere. tunc enim laboratura erat, expectatura agri fructus, collectura. quando autem non pluebat, uictus eius de facili ueniebat. signum hoc quod deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae uitae, ubi merces nostra deficere nescit. farina nostra deus erit. quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum. talem mercedem speremus, quando bona facimus, ne forte aliquis uestrum tentetur tali cogitatione, et dicat: pascam aliquem seruum dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, aut in cupa mea semper uinum inueniam. noli hoc hic quaerere. semina securus, messis tua serius ueniet, tardius ueniet, sed cum uenerit, finem non habebit.
Sermão 12
TRACTATVS CONTRA MANICHEOS DE ID QVOD SCRIPTVM EST IN IOB [ET ECCE VENERVNT ANGELI IN CONSPECTVM DEI ET DIABOLVS IN MEDIO EORVM] ET CETERA ET ID QVOD IN EVANGELIO [BEATI QVI PVRO SVNT CORDE QVONIAM IPSI DEVM VIDEBVNT] in diuinis et sanctis ueteribus libris fraudulentissima fallacia Manicheos insidiari, iam uestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse confidimus. offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis uestri, ut non solum eos quantum ad uos pertinet euitetis, sed etiam ut alios infirmos et diuinarum lectionum rudes, ut quisque uestrum potest, euitare atque contemnere doceatis. apud Iob scriptum est inquiunt [ecce uenerunt angeli in conspectum dei, et diabolus in medio eorum. et deus ait diabolo: unde uenis? qui respondens dixit: circuiens totum orbem adueni]. hic inquiunt demonstratur diabolum non solum uidisse deum, sed etiam locutum esse cum eo. in euangelio autem dicit: [beati qui puro sunt corde, quia ipsi deum uidebunt]. et iterum dicit: [ego sum ianua, nemo potest uenire ad patrem, nisi per me]. deinde adiungunt ratiocinationem, dicentes: si igitur hi soli qui sunt puro corde uident deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit uidere deum? aut qualiter per ianuam, hoc est, per Christum ingreditur? iterum apostolus inquiunt testatur et confirmat dicens, quod neque principes, neque potestates, neque uirtutes deum cognouerunt. calumnia quidem illorum his omnino uerbis huc usque proponitur, et re uera quaestio est prudenti discutienda Christiano. sed eam calumniam proponentium animus facit ut similiter imperitos ad sibi credendum a saluberrima scripturarum auctoritate detorqueant. sed primo ab istis uellem quaerere, ubi Adimantus apud apostolum legerit - nam talium calumniarum iste conscriptor est - uellem ergo diceret ubi legerit testantem apostolum et confirmantem, ut dicit, quod neque principes neque potestates neque uirtutes deum cognouerunt, cum dominus etiam hominum in se credentium dicat angelos quotidie uidere faciem patris. nisi forte illud quod Paulus apostolus ait: [sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam autem non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui euacuantur. sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praefiniuit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent]? si istum locum iste conscribere cogitabat, cur addidit potestates et uirtutes, quod non ibi dictum est, et detraxit, [huius saeculi], quod dictum est? sed utinam hoc errore potius quam malitia fecerit. uerumtamen etiam si hoc modo dixisset apostolus, numquid propterea diabolus uocem dei audire non potuit? scriptum est enim quod in conspectum dei uenerit; non scriptum est quod deum ipse conspexerit. principes enim huius saeculi aut superbi homines intelleguntur et uana pompa iactationis elati, aut ipse diabolus et angeli eius. nam principem uel magistratum huius saeculi eum dominus apertissime appellat, quia saeculi huius nomine peccatores intelleguntur, quorum spes nulla est nisi in hoc saeculo. sicut enim dicitur mala domus cum significantur habitatores eius, sic malum hoc saeculum dicimus cum eos significamus qui corde hoc saeculum inhabitant, hoc est, quorum conuersatio non est in caelis. [nostra enim], dicit apostolus, [conuersatio in caelis est]. diabolo autem seruiunt cuncta peccata, qui libero arbitrio princeps uoluit esse peccati: propterea princeps huius saeculi dicitur. quam regulam intellegentiae moneo cordibus infigatis. adiuuabit per hanc dominus ad multa scripturarum discutienda atque soluenda, de quibus illi laqueos inescant erroris sui. cum ergo scriptum non sit quod diabolus uiderit deum, sed tantum quod uenerit cum angelis in conspectum domini uocemque eius audierit, cur isti miseri de uisione dei calumniari scripturis et imperitos peruertere student? quapropter haec eorum propositio breuissima responsione superatur. quantalibet enim loquacitate perquirant quomodo uiderit diabolus deum, respondemus: non uidit diabolus deum. dicent: quomodo ergo cum eo locutus est? hic uero non a nobis sed a caecis hominibus conuincenda est caecitas cordis ipsorum. hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos uidere non possunt. quomodo ergo uenit inquiunt in conspectum eius? quomodo caecus in conspectum uidentis, quem ipse non conspicit. et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictae sint ut hominum carnalium refellatur improbitas, ut si fieri potest hoc modo repulsi ad discendi mansuetudinem pia corda conuertant. numquid enim deus continetur loco, quem praesentem habet omnes angelica et humana conscientia, non solum bonorum sed etiam malorum? uerum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater, malis ut iudex, quoniam scriptum est: [dominus interrogat iustum et impium]. item scriptum est: in cogitationibus impii interrogatio erit]. nec uehementius in auribus corporis deus, quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. nonne etiam mali homines, si quando uerum loquuntur et non eis creditur, iurant et dicunt: testis est deus et uerissime dicunt? ubi quaeso testis est? in lingua, an in corde? in sono uocis, an in silentio conscientiae? unde autem plerumque stomachantur quia sibi non creditur, cum uerum se dicere nouerint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt ubi testis est deus? multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur deus. loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem diuinarum scripturarum. loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam magis locutus est. quid est enim locutio, nisi significatio uoluntatis? loquitur per sortem, sicut de Mathia in locum Iudae ordinando, locutus est. loquitur per animam humanam, sicut per prophetam. loquitur per angelum, sicut patriarcharum et prophetarum et apostolorum quibusdam locutum esse accipimus. loquitur per aliquam uocalem sonantemque creaturam, sicut de caelo uoces factas, cum oculis nullus uideretur, legimus et tenemus. ipsi denique homini, non extrinsecus per aures eius aut oculos, sed intus in animo non uno modo deus loquitur, sed aut in somnis, sicut Laban Syro ne Iacob seruum eius in aliquo laederet, et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est, aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci ectasin uocant, sicut oranti Petro uas plenum similitudinibus crediturarum gentium uisum est summissum esse de caelo, aut in ipsa mente, cum quisque maiestatem uel uoluntatem intellegit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa uisione, quid se uellet agere dominus apud seipsum cogitando cognouit. non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore ueritatis agnoscere. loquitur etiam deus in bonorum malorumque conscientia. nam et approbare quod bene facit et improbare quod peccat nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis uel laudante uel clamante uoce ueritatis. ueritas autem deus est: quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis - quamquam non omnes quibus tot modis loquitur possint eius substantiam naturamque conspicere - quis hominum potest coniciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem ueritas loquatur angelis, siue bonis qui eius ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem caritatem contemplando perfruuntur, siue malis qui deprauati per superbiam suam et ab ipsa ueritate in inferioribus ordinati possunt quibusdam latentibus modis uocem eius audire, quamuis faciem uidere non digni sint? quapropter, dilectissimi fratres, fideles dei et catholicae matris germanissimi filii, nemo uos decipiat uenenatis cibis, etiam si adhuc estis lacte nutriendi. perseueranter nunc ambulate per fidem ueritatis, ut certo et oportuno tempore ad speciem ueritatis eiusdem uenire possitis. sicut enim apostolus dicit: [hic manentes corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem]. ad speciem autem uisionis patris fides christiana perducit. unde dominus dicit: [nemo uenit ad patrem, nisi per me]. sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad deum potuit uenire per Christum. diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest peruenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit. nec ideo tamen diabolus uocem dei loquentis audire non potuit, sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo potuerunt uocem audire de caelo dicentis dei: [et clarificaui et clarificabo], cum dominus dixisset: [pater clarifica filium tuum]. quod autem scriptum est, diabolum uenisse in conspectum dei, non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum dei fugere, cuius oculis cuncta subiecta sunt, et cui cordis cuiuslibet profunditas patet, sed quia in secreto creaturae acta sunt quae scriptura narrauit propterea scriptum est: [et ecce uenerunt angeli in conspectum dei], quamuis a conspectu dei numquam recedant. quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus dei. sed ille proprie conspectus dei dicitur, quod humanus non potest penetrare conspectus, sicut sunt secreta conscientiae. propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu dei locutum, quia non hoc locutus est quod in animo eius conspicit deus, quo conspectum dirigere non potest homo. quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per scripturas sanctas nisi sancto spiritu reuelante non possent, in conspectum dei uentum esse, atque ibi gesta esse narrantur. quod autem diabolus in medio angelorum fuit, si bonos angelos intellegis, sic in medio eorum intellege diabolum sicut reus in medio apparitorum iudici audiendus adsistit. non enim scriptura declarat quales illi angeli fuerint. si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? si autem in conspectum dei quod dictum est sic accipias, ut illi ueniant in conspectum dei, qui non solum conspiciuntur ab eo sed etiam conspiciunt eum, sic intellegendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen deum quem ipsi uidebant ille non uiderit, ut etiam per aliquem sanctorum angelorum deus diabolo sit locutus. nec tamen in libro scriptum est, nisi: [dixit deus]. sicut etiam in negotiis publicis, quamquam pleraque per praeconem iudex loquatur, iudicis tamen nomen, cum gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. sicut autem aliquis homo uisione prophetica indignus, potest tamen in medio prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit dominus, nec tamen uideat quod illi uident, sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum angelorum deum uidentium, per quos audiret uocem dei, quem uidere ipse non posset. et machinamenta quidem Manicheorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non iam putetis, carissimi fratres, uere diabolum sic locutum esse cum deo, ut etiam faciem ueritatis quam pura corda conspiciunt uidere potuerit, aut ad illam contemplationem beatitudinis uenerit, quo nemo nisi per dominum Iesum Christum uenire permittitur. sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de uisione substantiae diuinae calumniari nobis uolunt, et id quod scriptum non est de scripturis nostris mentiuntur, quod deum diabolus uiderit, et tantam hinc inuidiam conflare conantur, ut quisquis exhorruerit et indignum esse iudicauerit ut diabolus uiderit deum, penitus a diuinarum scripturarum auctoritate suspiciosa ignorantia non intellegens quod scriptum est auertatur, cum ipsi dominum nostrum Iesum Christum deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant. quando ergo diabolus temptare ausus est dominum, cum eum uideret, quid uidebat? si corpus eius uidebat, habebat ergo dominus corpus, quod nolunt perditi confiteri. si autem corpus non habebat, ipsa diuina substantia diaboli oculis subiacebat. quam si non uident nisi qui puro sunt corde, sicut ex euangelio nobis ipsi commemorant, o importuna caecitas haereticorum! cur scripturas nostras, quod deum diabolus uiderit, mendaciter arguis, et negando corpus Christi, diuinam eius substantiam diaboli oculis publicare uelle conuinceris? an forte, sicut dicere solent, ita non habebat corpus humanum, ut se tamen quasi habere monstraret? quis ergo uerius et rectius sentit, insani, qui credit deum locutum esse cum diabolo, an qui credit deum non solum cum diabolo locutum, sed etiam diabolo esse mentitum? quosdam enim angelos humanis oculis apparuisse, scriptura commemorat. sed utique potestati eorum corpoream creaturam ita dominus subdidit, ut illis eam pro uoluntate coaptaret. unde et illi, quamuis non nati ex femina, uerum tamen corpus habuerunt, quod ex qualibet specie in quamlibet speciem pro sui ministerii atque officii ratione conuerterent, ex uera tamen in ueram. non enim et ipse dominus cum aquam conuertit in uinum, aut aquam falsam, aut uinum falsum fuisse possumus dicere. omne itaque corpus, cuius est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a ueritate tamen in suo genere non recedit, quoniam quacumque uarietate mutetur, et corpus tamen et uerum corpus esse non desinit. sed cum isti omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant, quaerimus ab eis, dominus noster Iesus Christus unde corpus assumpserit. si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? aut enim mendacium fantasmatis erat, quod execrabile est credere; aut si ipsam diuinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt et hanc etiam diabolus uidit, ubi est quod in ista quaestione calumniosa uoce proclamant: [beati qui puro sunt corde, quia ipsi deum uidebunt]? quod si forte dicunt, diuinam et propriam substantiam domini non talem esse apud patrem, qualem se in terris uoluit nullo assumpto corpore ostendere, quid aliud etiam nisi locis et temporibus esse mutabilem miseri crediderunt? non enim legere uolunt aut intellegere facile possunt quod per prophetam dicitur: [mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient]. et quod diuinae in sapientiae litteris de ipsa sapientia scriptum est: [in seipsa manens innouat omnia]. secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat: quid ergo miramini si et deus mutauit speciem diuinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus intueri, sicut de Christo deo uobis uidetur? quid responsuri sunt nescio. quia et numquam dicere ausi sunt, patrem et filium nisi unius esse substantiae. et si alterius esse substantiae filium dicerent, posset eis responderi: unde igitur scitis, utrum cum patre an cum filio locutum esse diabolum uetus illa scriptura commemorat? deinde quaerimus: solem istum uidet diabolus, an non uidet? si uidet, quomodo ergo sol deus est, quem diabolus uidet? si non uidet, mali tamen eum homines uident, quomodo ergo deus est quem uident qui non puro sunt corde? aut si ut uideri posset etiam ipse mutatus est et non hoc est quod uidetur, quid si ergo uos aliud ostenditis et aliud estis, ut imitari etiam solem non tantum adorare possitis? et tamen si eos interroges, utrum commutabilis an incommutabilis sit diuina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ratione docti sed pudore confusi. restat ergo, ut cogantur fateri, dominum nostrum Iesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. quod si fatentur, quaero unde assumpserit. si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus? continuo mihi: de tenebrarum gente respondent. o mira dementia! cur ergo miseri in corpore saluatoris timetis uterum uirginis et gentem daemonum non timetis? nos quidem uniuersam naturam corporis ab omnipotente conditore deo esse profitemur. et propterea undecumque dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret. sed ex femina maluit. ad humanam quippe creaturam liberandam uenerat, quae per feminam lapsa est. unde utrumque sexum uolens in spem renouationis et reparationis adducere, uirilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. uos autem qui exhorrescitis casta uirginis uiscera, eligite, obsecro, unde dominus corpus assumeret. dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. eligite ergo, ut dixi, unde corpus filius dei deberet assumere. an perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae uobis quocumque oculos conuerteritis occurrunt? sed caro mortalis inquiunt uidetur immundior. recitate eis apostolum: [omnia munda mundis]. et recitate in eos apostolum: [immundis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia]. si autem non dicunt immundior sed infirmior, consentimus plane. et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutauit infirmitas. hic agnosco prophetae illam uocem: [mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient]. non solum enim non eum mutauit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur - usque adeo nec quid sit corpus, intellegunt, qui de spiritalibus disputationibus se fallaciter iactant - sol ergo iste corporeus, tantum quia caeleste corpus est, illuminat terram nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; soluit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. et dominus noster Iesus Christus uerbum patris, per quod facta sunt omnia, uirtus et sapientia dei, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque in finem fortiter et disponens omnia suauiter, timent infelices ne non potuerit sic hominem assumere ut uiuificaret mortalia nec ab eis mortificaretur, sanctificaret carnem nec inde pollueretur, dissolueret mortem nec inde ligaretur, mutaret in se hominem nec in hominem mutaretur? aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem et periculosam infirmitatem fidei compulsi sumus. quod autem attinet ad propositam quaestionem, quamquam illa scriptura, de qua insidiari quam illuminari maluerant, deum a diabolo uisum esse, non probent, uideant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum diuinam substantiam uidere potuerit, quando ante pugnam qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus diuina substantia, ut ab hoste suo uideri posset, assumpserat. ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei firmamenta uelle subuertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis fulcire non possint.
Sermão 13
SERMO HABITVS AD MENSAM SANCTI CYPRIANI VI KAL+ IVN+ DE PSALMO VBI DICIT [ERVDIMINI OMNES QVI IVDICATIS TERRAM] [erudimini omnes qui iudicatis terram]. terram iudicare est corpus domare. audiamus apostolum iudicantem terram: [non sic pugno], inquit, [tamquam aerem caedens, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar]. audi ergo terra iudicantem terram, et iudica terram ne sis terra. si enim terram iudicaueris, caelum eris, et in te factam gloriam domini enarrabis. [caeli] enim [enarrant gloriam dei]. si autem terram non iudicaueris, terra eris. si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est: [terram manducabis]. audiant ergo iudices terrae. corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, uincant concupiscentiam. et ut hoc faciant, erudiantur. haec est autem summa eruditionis: [seruite domino in timore et exultate ei cum tremore], exultare ei, non sibi: ei a quo est quod es, et quod homo es, et quod iustus es, si tamen iam iustus es. si autem putaueris quod ab illo quidem homo es, a te autem iustus es, non seruis domino in timore, nec exultas ei in tremore, sed tibi in praesumptione. et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? [ne quando irascatur dominus et pereatis], inquit, [de uia iusta]. non enim ait: ne quando irascatur dominus, et non intretis in uiam iustam, sed: [pereatis de uia iusta]. iam enim uideris tibi iustus, non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium aduersus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum deum colendo, idolis et daemoniis non seruiendo. de hac uia peribis, si tibi ista praesumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaueris. infideles enim non intrant in uiam iustam, superbi pereunt de uia iusta. quid enim ait? [erudimini qui iudicatis terram]. et ne forte uires et potentiam, qua iudicatis terram, uobis tribuatis, a uobis ipsis eam uobis esse credatis, nolite sic: [seruite domino in timore; exultate], non uobis in praesumptione, sed [ei in timore, ne quando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta, cum exarserit cito ira eius]. quid ergo faciendum est ne pereamus de uia iusta? [beati omnes qui confidunt in eum]. si beati qui confidunt in eum, miseri qui confidunt in se. [maledictus] enim [omnis homo qui spem suam ponit in homine], ergo nec in te, quia et tu homo es. si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris. si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis. quid autem interest? utrumque perniciosum, nihil horum eligendum. inordinate humilis non leuatur, periculose superbus praecipitatur. denique ut nouerit sanctitas uestra, propter istum sensum redarguendum et consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista uerba: [seruite domino in timore et exultate ei cum tremore], apostolum audite haec ipsa uerba dicentem, et sententiam cur dicta sit explanantem. ecce apostoli uerba sunt: [cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini]. quare ergo cum timore et tremore eam salutem operor, cum sit in potestate mea operari salutem meam? uis audire quare cum timore et tremore? [deus est enim qui operatur in uobis]. ideo cum timore et tremore. quia quod impetrat humilis, amittit superbus. si ergo deus est qui operatur in nobis, quare dictum est: [uestram ipsorum salutem operamini]? quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur. [adiutor meus esto]. designat et se operatorem, qui inuocat adiutorem. sed uoluntas inquit mea bona est. fateor, tua. sed et ipsa a quo data, a quo excitata? noli me ipsum audire, apostolum interroga: [deus est enim], inquit, [qui operatur in uobis et uelle] - operatur in uobis et uelle - [et operari pro bona uoluntate]. quid est ergo quod tibi arrogabas? quid est quod superbus ibas et peribas? redi ad cor tuum, inueni te malum, et ut sis bonus inuoca bonum. non enim in te placet deo, nisi quod habes ex deo; quod autem habes ex te, displicet deo. si bona tua cogitas, [quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis]? solus est ille qui non nouit nisi dare. non habet datorem, qui non habet meliorem. quo tu si inferior es, immo quia inferior es, gratulare quod ad eius imaginem factus es, ut in illo inueniaris qui in te peristi. non enim potuisti in te nisi perdere te; nescis inuenire te, nisi ille qui fecit te quaerat te. alloquamur tamen et eos qui secundum istam uisibilem et popularem intellegentiam iudicant terram. iudicant enim terram reges, duces, principes, iudices. unusquisque pro munere quod accepit in terra iudicat terram. quid est autem quod dicitur iudicat terram, nisi iudicat homines qui sunt in terra? nam si terram proprie non accipias nisi quam calcas, agricolis ergo dictum est: [qui iudicatis terram]. porro autem si reges iudicant terram, et quicumque sub regibus potestatem accipiunt a regibus, erudiantur et ipsi, quia terra iudicat terram, et timere debet eum qui est in caelo terra iudicans terram. parem quippe suum iudicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. si enim procedat in medium dominica illa sententia: [qui sine peccato est prior in illam lapidem mittat], nonne omnis iudicans terram terrae motum patitur? euangelicum capitulum recolamus. pharisaei tentantes dominum, adduxerunt ante eum mulierem in adulterio deprehensam, de quo peccato poena fuerat lege definita, lege scilicet data per Moysen famulum dei. hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad dominum pharisaei accesserunt, ut si iuberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem. si autem quod lex iusserat prohiberet, peccasse teneretur in legem. sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo ore suo cepit, uicissim interrogans cuius esset prolatus nummus, cuius haberet imaginem et superscriptionem. respondentes ipsi qui interrogauerunt, in nummo esse imaginem Caesaris, respondit eis secundum os ipsorum: [reddite Caesari quae Caesaris sunt, et deo quae dei sunt], ut admoneret sic reddendam deo in homine imaginem dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. ita et in ista adultera interrogatores interrogauit, et ideo iudices iudicauit. non prohibeo inquit lapidari quam lapidari lex iussit, sed quaero a quibus. non enim resisto, sed legis ministrum requiro. denique audite: lapidare uultis secundum legem? [qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat]. quando autem haec audiuit, [digito scribebat in terra], ut erudiret terram. quando autem hoc dixit pharisaeis, leuauit oculos suos, et inspexit terram et fecit eam tremere. proinde cum hoc dixisset, iterum coepit scribere in terra. at illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. o terrae motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum! illis ergo discedentibus, remansit peccatrix et saluator. remansit aegrota et medicus. remansit misera et misericordia. et aspiciens mulierem dixit: [nemo te condemnauit]? et illa: [nemo, domine]. sed tamen adhuc sollicita erat. peccatores enim damnare non ausi sunt, non ausi sunt lapidare peccatricem qui se ipsos intuentes similes inuenerunt. sed adhuc mulier erat in magno periculo, quia ille ei iudex remanserat qui erat sine peccato. [nemo], inquit, [te damnauit]? at illa: [nemo domine]: si nec tu, secura sum. cui sollicitudini tacita dominus uoce respondit: [nec ego te damnabo]. [nec ego], quamuis sim sine peccato, [nec ego te damnabo]. illos a uindicta repressit conscientia, me ad subueniendum inclinat misericordia. haec attendite, et [erudimini omnes qui iudicatis terram]. omnes scilicet, quia etiam sic intellegendum est de quibus apostolus dicit: [omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas, nisi a deo. quae autem a deo sunt, ordinata sunt. qui resistit potestati, dei ordinationi resistit. principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa]. et si non ab illa, tamen ex illa. aut enim iuste agis, et iusta potestas laudabit te; aut iuste agentem, etiam si potestas iniusta damnet te, deus iustus coronabit te. ac per hoc tu iustitiam tene, tu bene uiue; et si damnet siue absoluat, habebis laudem ex illa. beatus ille, cuius hic sanguis fusus est, nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua uisus est iudicari, laudem inuenit? confessionem promsit, in fide permansit, mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum uicit. ut ergo non sitis iniquae potestatis, quicumque homines uultis habere in homines potestatem, erudimini ne peruerse iudicetis, et ante in anima pereatis quam quemquam in carne perdatis. iudex esse uis, non potes meritis, uel pecunia. nondum reprehendo. fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis. ut seruias iustitiae, non parcis pecuniae. prius propter te esto iudex in te. prius iudica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. in te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. ibi te uolo probare integrum iudicem, ubi non quaeris testem. procedere uis cum potestate ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis. prius intus iudica. nihil tibi de te dixit conscientia tua? si nolis negare, utique dixit. nolo audire quid dixerit, tu iudica qui audisti. dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaueris. uellem scire qualem sententiam protulisti. si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te iustus fuisti, si tuae mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in eculeum cordis suspendisti, si graues tortores adhibuisti timoris, bene audisti si sic audisti, et procul dubio paenitendo peccatum punisti. ecce et discussisti, et audisti, et punisti. et tamen tibi pepercisti. sic audi et proximum tuum, si erudiaris sicut admonuit psalmus: [erudimini qui iudicatis terram]. si sic audis proximum tuum quomodo audis et te, peccata persequeris, non peccantem. et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata auersus a timore dei, hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis, ut seruetur homo peccato damnato. duo enim nomina sunt, homo et peccator. hominem deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit. pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit deus. noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. noli usque ad mortem, ut si quem paeniteat, homo non necetur ut sit quem paeniteat; homo non necetur ut sit qui emendetur. hanc in corde retinens homo in homines dilectionem, esto iudex terrae. et ama terrere, sed dilige. si superbis, superbi in peccata, non in hominem. in illud saeui quod tibi displicet et in te, non in eum qui factus est sicut tu. de una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est uestra materies. quid perdis non amando quem iudicas? quoniam iustitiam perdis, non amando quem iudicas. sed adhibeantur poenae. non recuso, non interdico, sed animo amantis, animo diligentis, animo corrigentis. non enim filium tuum non erudis. et prius agis, ut si fieri potest pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tamquam seuerum iudicem timeat. gaudes ad talem filium. sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et uerbera, incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. multi amore, multi timore correcti sunt, sed per tremorem timoris ad amorem peruenerunt. [erudimini qui iudicatis terram]. diligite et iudicate. non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. scriptum est: [disciplinam qui abicit infelix est]. bene potest addi ad istam sententiam: sicut disciplinam qui abicit infelix est, sic disciplinam qui negat crudelis est. ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod uobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. repeto quod dixi: disciplinam qui abicit infelix est. hoc manifestum est. disciplinam qui non dat crudelis est. teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem. exemplum ante oculos pono. ubi inuenio feriendo pium? non eo ad alios, ad patrem et filium eo. pater et quando ferit, amat. et non uult puer caedi. contemnit uoluntatem, consulit ad utilitatem. quare? quia pater est, quia hereditatem parat, quia successorem nutrit. ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. da mihi hominem parcendo crudelem. non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. sed puer imperitus et indisciplinatus si sic uiuat ut pereat, et pater dissimulet, pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? [erudimini] ergo [qui iudicatis terram], et bene iudicando, non a terra praemium sed ab illo expectate qui fecit caelum et terram.
Sermão 14
SERMO HABITVS CARTHAGINE IN BASILICA NOVARVM DIE DOMINICA DE VERSV PSALMI: [TIBI DERELICTVS EST PAVPER PVPILLO TV ERIS ADIVTOR] cantauimus domino et diximus: [tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor]. quaeramus pauperem, quaeramus pupillum. nec mirum sit quod admoneo ut quaeramus quod sic abundare cernimus et sentimus. nonne pauperibus plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? tamen inter omnia quaero pupillum. ac prius ostendendum est caritati uestrae, id quod putamus non est quod quaerimus. qui enim pauperes sunt, in quos a deo mandata et elemosinae fiunt, de quibus fatemur scriptum: [include elemosinam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit dominum], abundat quidem hoc genus hominum, sed altius intellegendus est iste pauper. de illo genere est iste pauper de quo dictum est: [beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum]. sunt pauperes non habentes pecuniam, uictum quotidianum uix inuenientes, alienis opibus misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant, si de his dictum est: [tibi derelictus est pauper], nos quid facimus qui hoc non sumus? ergo nos qui Christiani sumus, non sumus deo derelicti? et quae alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti qui nos non dereliquit? discite ergo esse pauperes et deo relinqui, o compauperes mei! diues est, superbus est. nam et in diuitiis istis, quae uulgo appellantur diuitiae, quibus est contraria uulgaris ista paupertas, in diuitiis ergo istis nihil sic est cauendum quam superbiae morbus. qui enim non habet pecuniam, non habet amplissimas facultates, non habet unde se extollat. si ergo qui non habet unde se extollat non laudatur pro eo quod non se extollit, qui habet laudetur, si se non extollit. quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat non habet? quis autem ferat et inopem et superbum? lauda diuitem humilem, lauda diuitem pauperem. tales uult qui scribens ad Timotheum dicit: [praecipe diuitibus huius saeculi, non superbe sapere]. noui quid dicam: hoc illis praecipe. habent enim diuitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent diuitias in quibus laborant esse humiles. da mihi Zaccheum habentem magnas diuitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura breuem, animo breuiorem, ascendentem lignum ut transeuntem uideret qui pro illo pendebat in ligno, da mihi dicentem: [dimidium rerum mearum do pauperibus]. sed multum diues es, o Zacchee, multum diues es! ecce dimidium dabis, dimidium quare seruabis? quia [si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo]. sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus, respondet mihi et dicit: mihi debetur regnum caelorum. ego enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante diuitis domum, cuius canes linguebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa diuitis. ego illi similior sum inquit, nostrum genus est, cui debetur regnum caelorum, non illi generi qui induuntur purpura et bysso et epulantur quotidie splendide. talis enim erat ille, ante cuius domum iacebat pauper ulcerosus. et uide exitus amborum. contigit enim mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinum Abrahae. mortuus est autem diues et sepultus est. nam pauper forte nec sepultus. et quid postea? cum apud inferos diues ille in tormentis esset, leuauit oculos suos, uidit pauperem quem contempserat in Abrahae gremio quiescentem. desiderauit guttam, a quo ille micam, et quoniam dilexit opulentiam, non inuenit misericordiam. uoluit subuenire fratribus suis, semper uecors, sero misericors; nihil omnino quod postulauit, accepit. discernamus ergo inquit, pauperes et diuites. quid me ad alia intellegenda exhortaris? aperti sunt pauperes, aperti sunt diuites. audi ergo me de hoc quod proposuisti, domne pauper. cum enim illum sanctum ulcerosum te esse dicis, timeo ne superbiendo non sis quod dicis. noli contemnere diuites misericordes, diuites humiles et, ut citius dicam quod paulo ante dixi, diuites pauperes noli contemnere. o pauper, esto et tu pauper; pauper, id est humilis! si enim diues factus est humilis, quanto magis pauper esse debet humilis! pauper non habet unde infletur, diues habet cum quo luctetur. audi ergo me. esto uerus pauper, esto pius, esto humilis. nam si de ista pannosa et ulcerosa paupertate gloriaris, quia talis fuit ille qui ante domum diuitis inops iacebat, attendis quia pauper fuit, et aliud non attendis. quid inquit attendo? lege scripturas et inuenies quod dico. Lazarus pauper fuit; in cuius sinum leuatus est, diues fuit. [contigit], inquit, [mori inopem illum, et auferri ab angelis]. quo? [in sinum Abrahae], id est, in secretum ubi erat Abraham. nolite enim carnaliter intellegere, quod uelut in sinum tunicae Abrahae leuatus sit pauper. sinus erat quia secretum erat. unde dicitur: [redde uicinis nostris in sinum eorum]. quid est, [in sinum eorum]? in secreta eorum. quid est, [redde in sinum eorum]? torque conscientiam eorum. lege, aut si legere non potes, audi cum legitur, et uide Abraham opulentissimum fuisse in terra, auro, argento, familia, pecore, possessione. et tamen diues iste pauper fuit, quia humilis fuit. humilis autem fuit: [credidit] enim [Abraham deo, et deputatum est illi ad iustitiam]. iustificatus est gratia dei, non propria praesumptione. fidelis erat, bene operabatur. filium iussus est immolare, neque cunctatus est ei offerre quod acceperat, a quo acceperat. probatus est deo, constitutus est exemplum fidei. iam deo notus erat, sed nobis monstrandus erat. non est inflatus quasi in bonis operibus suis, quia pauper erat diues iste. et ut scias quia non est inflatus tamquam in bonis operibus suis - sciebat enim quia quidquid habebat a deo habebat, et non in se ipso sed in domino gloriabatur - audi Paulum apostolum: [si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad deum]. uidetis quia cum abundent pauperes recte quaerimus pauperem. in turba quaerimus et uix inuenimus. occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. interim tu manum porrige pauperi quem inuenis. corde quaeris quem quaeris. tu dicis: pauper sum sicut Lazarus. diues iste meus humilis non dicit: diues sum sicut Abraham. ergo tu te extollis, ille se humiliat. quid inflaris, et non imitaris? ego inquit pauper leuatus sum in sinum Abrahae. non uides quia pauperem diues excepit? non uides quia diues susceptor est pauperis? si enim superbis contra eos qui habent pecuniam et negas eos ad regnum caelorum pertinere, cum fortasse in eis inueniatur humilitas quae in te non inuenitur, non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham: recede a me, quia blasphemasti me? admoneamus ergo diuites nostros, quod apostolus admonuit. [non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum], admoniti sumus. diuitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum, plenae sunt periculis. pauper erat, et securior dormiebat; somnus facilius accedebat ad duram terram quam ad lectum inargentatum. attendite curas diuitum, et comparate securitates pauperum. sed audiat diues iste ut non superbe sapiat neque speret in incerto diuitiarum. utatur mundo, tamquam non utens. sciat se uiam ambulare et in has diuitias tamquam in stabulo intrasse. reficiat, uiator est; reficiat se et transeat; non secum tollit quod in stabulo inuenit. alius uiator erit, et ipse habebit sed non auferet. omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. [nudus], inquit, [exii de utero matris meae; nudus reuertar in terram. dominus dedit, dominus abstulit] - non abstulit, quia [tibi derelictus est pauper] - [nudus exii de utero matris meae, nudus reuertar in terram]. audi alium pauperem: [nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. uictum et tegumentum habentes, his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix est omnium malorum auaritia: quam quidam appetentes a fide pererrauerunt, et inseruerunt se doloribus multis]. qui sunt isti qui [a fide pererrauerunt, et inseruerunt se doloribus multis? qui uolunt diuites fieri]. modo mihi respondeat ille pannosus. uideamus, si non uult diues fieri: respondeat, non mentiatur. audio linguam, sed interrogo conscientiam. dicat si non uult diues fieri. si autem uult, iam incidit [in temptationem et desideria multa, stulta et noxia]. non enim opes dico, sed [desideria]. unde? quia uult diues fieri. quid inde? [desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem]. uides ubi sis? quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego conuincam tantas cupiditates? ecce iam compara duos. iste diues est, ille pauper est. sed iste diues, iam est, non uult fieri. iste diues est, aut de parentibus aut de donis et hereditatibus. ponamus, faciamus: diues est etiam de iniquitatibus. iam non uult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, iam corde militat pietati. diues est inquis. respondeo: diues est. iterum tu accusator respondes et dicis: de iniquitate diues est. quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? dominus nouerat quod dicebat; utique non errabat, quando praecipiebat: [facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna]. quid si hoc facit ille diues? iam finit cupiditatem, exercet pietatem. tu nihil habes, sed diues uis fieri. incides in temptationem. sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. gemis, audio, tempora accusas. quod gemis, si posses, faceres. an non uidemus, an non quotidianis exemplis plena sunt omnia? heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem rapit aliena. inuenimus uerum pauperem, inuenimus pium humilem, non de se fidentem, pauperem uerum, membrum pauperis qui propter nos pauper factus est, cum diues esset. uide diuitem nostrum, qui propter nos [pauper factus est, cum diues esset]; uide illum diuitem: [omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil]. plus est aurum facere, quam habere. diues es auro, argento, pecore, familia, fundis, fructibus: tibi ista creare non potuisti. uide illum diuitem: [omnia per ipsum facta sunt]. uide illum pauperem: [uerbum caro factum est, et habitauit in nobis]. quis digne cogitet diuitias eius, quomodo faciat qui non fiat, quomodo creet non creatus, formet non formatus, mutabilia manens, temporalia sempiternus? quis digne cogitet diuitias eius? paupertatem cogitemus, ne forte pauperes uel ipsam capiamus. concipitur utero feminae uirginali, includitur uisceribus matris. o paupertas! in angusto diuersorio nascitur, inuolutus infantilibus tegumentis in praesepio ponitur, fit cibaria iumentis pauperibus, deinde caeli et terrae dominus, creator angelorum, omnium uisibilium et inuisibilium effector et conditor sugit, uagit, nutritur, crescit, tolerat aetatem, occultat maiestatem, postea tenetur, contemnitur, flagellatur, illuditur, conspuitur, colaphizatur, spinis coronatur, ligno suspenditur, lancea perforatur. o paupertas! ecce caput pauperum quos requiro, cuius pauperis membrum inuenimus uerum pauperem. breuiter quaeramus pupillum: quia in paupere requirendo fatigati sumus. domine Iesu, pupillum quaero, fatigatus quaero. cito responde, ut inueniam. [ne uobis], inquit, [dicatis patrem in terra]. pupillus in terra immortalem patrem inuenit in caelo. [ne uobis], inquit, [dicatis patrem in terra]. inuentus est pupillus iste. oret pupillus iste. audiamus eum et imitemur eum. quae est eius oratio? [quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. pater], inquit, [meus et mater mea dereliquerunt me; dominus autem adsumpsit me]. si ergo [beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum, tibi derelictus est pauper]. si [pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem adsumpsit me, pupillo tu eris adiutor].
Sermão 15
SERMO HABITVS IN REGIONE TERTIA IN BASILICA PETRI CARTHAGINE DE VERSV PSALMI [DOMINE DILEXI DECOREM DOMVS TVAE] decorem domus domini, et locum tabernaculi claritatis eius diligimus, si et nos ipsi sumus. quid est ergo decor domus domini et locus tabernaculi claritatis eius, nisi templum eius de quo apostolus dicit: [templum enim dei sanctum est, quod estis uos]? sicut ergo in fabricis manufactis, cum eleganter et magnifice construuntur, corporalis noster mulcetur aspectus, ita cum [lapides uiui], corda fidelium caritatis uinculo continentur, decor est domus dei et locus tabernaculi claritatis eius. discite ergo quod amare debetis, ut amare possitis. qui enim diligit decorem domus dei, non est dubium quia ecclesiam diligit, non in fabrefactis parietibus et tectis, non in nitore marmorum et laqueariis aureis, sed in hominibus fidelibus, sanctis, deum diligentibus ex toto corde suo et ex tota anima sua et ex tota mente sua, et proximum suum tamquam se ipsum. sed in congregatione christiana, quantum pertinet ad participationem et communionem sacramentorum, [multiplicati sunt super numerum]. alius est ergo numerus, alii super numerum. numerus est, de quibus dicit apostolus: [nouit dominus qui sunt eius]. super numerum autem, quoniam [in magna domo non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam]. numerus ergo, uasorum in honorem; super numerum, uasa in contumeliam. cum ergo sint ista duo genera uasorum, numquid dubitamus ubi sit decor domus dei? si ergo uis diligere, agens quod cantasti, decorem domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, quaere uasa in honorem. et nolo dicas: quaesiui, et non inueni. ideo enim quaesisti et non inuenisti, quia quod quaesisti tu non fuisti. similis simili cohaeret, dissimilis dissimilem refugit. si fueris uas in contumeliam, procul dubio uas in honorem graue tibi erit et ad uidendum. non audis quomodo quidam de quodam dicant: [grauis nobis est etiam ad uidendum]? quod tibi graue est ad uidendum, quando erit apertum ad inueniendum? uasa enim ista, interiorum hominum sunt. non utique cum uisus fuerit iustus, iam agnoscitur iustus. eumdem aspectum habet et iustus et iniustus. uterque homo, sed non uterque domus dei, et si ambo Christiani appellantur. utrumque uas, sed non utrumque in honorem, sed aliud in honorem, aliud in contumeliam. numquid propter mala uasa deserenda est domus magna? nouit deus uti, id est dominus magnae domus, et uasis in honorem et uasis in contumeliam. sicuti est malorum male uti etiam bonis, sic contra dei bene uti etiam malis. quantis bonis utuntur mali! omnis enim creatura dei bona est. quomodo ea male utuntur mali? quomodo eos increpat scriptura dicens: [petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis uestris consumatis]. quod nomen acceperunt isti male utentes bonis dei? sequitur, et dicit: [adulteri]. unde adulteri? [nescitis, quia amicus huius mundi inimicus deo constituitur? adulteri], inquit. sunt animae adulterae, sunt fornicariae: discutiamus eas. fornicariae animae sunt, multis diis falsis quodam modo prostitutae; adulterae autem, tamquam legitimo iam coniugio copulatae, et ipsi legitimo coniugio non seruantes animae castitatem. ut autem hoc dicam expressius, pagani anima fornicaria est, Christiani mali adultera. pagani anima fornicaria legitimum uirum non habet; per diuersa daemonia prostituta corrumpitur. Christiani autem mali quare adultera est? quia nec castitatem diligit, nec uirum deserit. non ergo dicas: quare sunt isti in domo dei? respondetur tibi: uasa sunt in contumeliam. nouit eis uti deus. nouerat qui creauit, quoniam qui potuit creare, nouit ordinare: habent in domo magna locum suum. si autem quaeras a me, quomodo eis bene utatur deus, fateor, dei consilium sicut homo explicare non possum. noui enim cum Paulo apostolo expauescere, quod etiam ille cum consideraret, expauit, et expauescens exclamauit: [o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum]. nobis consideratio, admiratio, tremor, exclamatio, quia nulla penetratio. ipsi autem quid? [gloria in saecula saeculorum]. siue de uasis in honorem, siue de uasis in contumeliam, [ipsi gloria in saecula saeculorum]. alios coronat, alios damnat, nusquam errat. alios probat, de aliis probat, omnes ordinat. quid faciunt inquit in hoc mundo homines mali? responde mihi. in fornace aurificis palea quid facit? puto non ibi esse sine causa paleam, ubi aurum purgatur. uideamus quae ibi sint omnia: fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est. sed illa tria, aurum, palea, ignis: in fornace; artifex: ad fornacem. attende etiam istum mundum. mundus fornax est; palea homines mali; aurum homines boni; ignis tribulatio; artifex deus. attende et uide: aurum non purgatur, si palea non uratur. uide autem in hoc psalmo, ubi diligimus decorem domus dei et locum tabernaculi claritatis eius, uide ibi aurum, uide uocem auri. purgari cupit: [proba me domine, et tempta me, ure renes meos. proba me domine, et tempta me. proba me], inquit, [domine et tempta me]. qui timere debuit temptationem, petit temptationem. [proba], inquit, [me domine, et tempta me]. et uide si non ignem quaerit: [proba me et tempta me, ure renes meos et cor meum]. non times ne in igne deficias? non, inquit. quare? [quia misericordia tua ante oculos meos est]. ecce, inquit, quare securus dico: [proba me, domine, et tempta me, ure renes meos et cor meum], non quia idoneus sum uiribus meis ignem sustinere temptationis, sed [quia misericordia tua ante oculos meos est]. qui mihi, inquit, donasti ut aurum probatum essem, in fornace me perire permittes? prorsus mittis purgandum, eicis purgatum. [custodiat dominus introitum tuum et exitum tuum]. uide ipsum exitum, uide ingressum in fornacem. [omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes uarias incideritis]. ecce audisti ingressum, quaere exitum. facile enim est intrare; exire magnum est. sed noli timere: [fidelis deus] - nempe quia ingressus fueras, de exitu cogitabas - [fidelis deus, qui non uos permittit temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum]. quid est, [exitum? ut possitis sustinere]. intrasti, incidisti, sustinuisti, existi. magna materies est purgationis bonorum abundantia malorum. nam in multitudine malorum quamuis permixti lateant boni, [nouit dominus qui sunt eius]. sub manu tanti artificis, auri mica in magna palea perire non potest. quanta ibi palea, quam modicum aurum! sed noli timere: tantus est artifex, ut purgare possit, perdere non possit. uide aurum beatum apostolum in ista fornace mundi huius quemadmodum periculis probatur - ut ueniamus ad uasa inhonorata quae intus sunt, quibus nouit bene uti dominus magnae domus - apostolus ergo cum periculis probaretur, quid dicebat? [periculis in mari, periculis in deserto, periculis ex genere, periculis ex gentibus]. ista omnia foris sunt. intus attende. [periculis in falsis fratribus]. alloquor ergo aurum dei, alloquor uasa facta in honorem, alloquor grana in tritura areae inter paleam laborantia. tibi dico, quisquis audis, non me, sed per me: esto bonus, tolera malum. nolo dicas: quis est bonus? immo et hoc uolo dicas, quoniam quantumcumque fueris bonus, non eris sine aliquo malo, unde rectissime dicitur: [nemo bonus, nisi unus deus]. sed bonus ille qui facit bona, deus est. si ergo bonus deus qui facit bona, et solus ille bonus effector bonorum, quomodo est effector bonorum, si nullus hominum est bonus? secundum modulum ergo proximum est et homo bonus. qui si non esset, dominus ipse non diceret: [homo bonus de bono thesauro cordis sui profert bona]. esto ergo bonus, et tolera malum. esto simpliciter bonus, et dupliciter tolera malum. bonus, nonnisi intus: nam si non intus, numquam bonus. esto ergo bonus intus, malum tolera et foris et intus. foris tolera haereticum, tolera Iudaeum, tolera paganum. tolera et intus malum Christianum, quia [inimici hominis domestici eius]. patiens molestos multos intus malos stomacharis, indignaris, quasi iam uenerit tempus uentilationis. in tritura positus es, in tritura es adhuc, area trituratur adhuc. adhuc gremia et manipuli, cum gentes credunt, ad aream colliguntur. putas esse te posse in area triticum solum? erras. geme in area, ut gaudeas in horreo. fiunt multa mala a Christianis malis. illi qui foris sunt et nolunt esse Christiani inueniunt occasiones ad excusationes. hortatori suo ut credat, ista respondet: uis me esse quod est ille et ille? et nominat illum et illum. aliquando et uerum dicit. cum autem uerum non potest inueniri, quid magnum est calumniari? cum ille non trepidat calumniari, facit alium quod non uidet suspicari. tu cum audieris hominem ista dicentem, forte quia nosti fratres tuos malos, dicis apud teipsum: uerum dicit. [periculis in falsis fratribus]. sed noli deficere. quod ille quaerit tu esto. esto bonus Christianus, ut conuincas calumniosum paganum. sed ille calumniatur et bonis. dicit falsa, plerumque ille creditur. quid facit aurum? undique palea est, ignis. sordes pone, non fidem. esto mundior, ipsa exercitatione esto mundior. ualeat tibi ille, qui auferat, quo sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. etenim si defeceris, peris in palea, et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. [nouit dominus qui sunt eius]. illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt foris, memento quod non sint, in domo magna ubi es, uas in honorem sed in contumeliam. instruxit te apostolus, regat te deus. si mali non essent, pro quibus oraremus, quando nobis diceretur: orate pro inimicis uestris? an forte uellemus bonos habere inimicos? unde fieri potest? non habebis bonum inimicum, nisi fueris malus. si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit nisi malus. orate pro inimicis uestris. ergo boni orate pro malis. redi ad cor tuum, o tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse uox tua: [proba me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum, quoniam misericordia tua ante oculos meos est]: ecce redi ad cor tuum. sub deo es, orationem fusurus es. occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliauit, occurrit tibi qui te in carcerem misit. eia, attende cor tuum, respice dominum tuum. ecce malus inimicus tuus, ecce bonus dominus tuus. nocet tibi inimicus tuus malus. ora pro inimico tuo, dicit tibi dominus bonus. inter inimicum tuum malum et dominum bonum, quid tu facturus es? contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus? suscipis ex praecepto domini tui orare pro maligno illo inimico tuo. quid facturus es? dominus iussit, dura iussit, sed magna promisit. quae dura iussit? [diligite inimicos uestros, benefacite eis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos]. dura sunt, sed [propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras]. unde tibi uiribus tuis custodire uias duras, nisi [quia misericordia tua ante oculos meos est]? ecce dura iussit, amara iussit, uide quae promisit: [orate pro persequentibus uos, ut sitis filii patris uestri, qui in caelis est]. si tibi diceret: ora pro inimico tuo ut sis filius patris tui, ne exheredet te pater carnalis - hoc tibi relicturus est, quod hinc non es ablaturus - timeres, et faceres. promittitur tibi pro his duris ut sis filius altissimi. cogita patrem et agnosce hereditatem. dic ergo, incipe orare pro inimico tuo illo magno, qui tibi multa mala fecit, qui in te multa dura congessit, incipe pro illo orare, et uide cor tuum tecum litigare. quod ergo uis, quod placet tibi, quod delectaris secundum interiorem hominem, obtemperas domino tuo, et oras pro inimico tuo, aurum es. quod uero, cum orare coeperis, incipit tecum carnalis infirmitas litigare, ipsae sunt sordes, a quibus te deus uult in fornace purgare. exercere ergo in mediis malis, o bone, si quis es bonus, non de tuo bone quia fuisti malus, sed de illius qui numquam est malus, exercere in mediis malis. nec mihi uolo dicas, saltem si necesse esset propter exercitationem nostram ut essent mali, pauci essent, mali pauci essent, et boni multi essent. non attendis quia si pauci essent, multis non nocerent? utique considera, uir prudens, quia si multi boni essent, et pauci mali essent, pauci mali multis bonis nocere non auderent. sed si non auderent, non exercerent. nunc uero quia multi sunt mali, laboratur a paucis bonis inter multos malos; et cum laboratur sudatur; et cum sudatur aurum purgatur. esto ergo in decorem domus dei. iam tecum in corde tuo litigauit infirmitas. inuoca ut uincas. adsit tibi deus, adiuuet qui iubet. iam factus es uictor infirmitatis tuae, iam suscepisti animum et fructum orandi pro inimico tuo. uide quid boni sit. compara illum tibi. ille meditatur temptationes, tu fundis orationes. ille si nocet palam nocet, tu quod pro illo oras deus nouit. ille non credit, quia cor tuum non discutit. cum ergo ille palam nocet, tu occulte oras. in isto torculari - quia et torculari ecclesia comparata est - uide si non ille, qui palam nocet, amurca currens est per publicum. amurca per publicum currit, oleum autem ad sedem suam occultos transitus habet. et cum occulte transeat, in magnitudine apparet. quam multi enim, o fratres mei, quam multi in ista conflictatione rerum, in huius mundi malitia, in ista malorum abundantia subtraxerunt se, et conuersi sunt ad deum, et uale fecerunt mundo, et coeperunt pauperibus subito donare res suas, qui paulo ante rapiebant alienas. sed multi raptores, inuasores, spoliatores publice apparent: amurca illa est per plateas currens. illi autem, unus hinc, unus inde, corde coniuncto, malus faciens mala permanere erubescens, dei monita cogitans, spem saeculi irridens, spem caelestem expectans, mutans amores et mores, oleum in torculari sanctitatis est, uas in honorem est in domo magna, aurum est in fornace, granum est in horreo. ibi est decor domus dei.
Sermão 16
TRACTATVS SANCTI AVGVSTINI EPISCOPI DE EO QVOD SCRIPTVM EST [QVIS EST HOMO QVI VVLT VITAM ET CVPIT VIDERE DIES BONOS] uocans humanum genus spiritus dei, iubendo quid facere et promittendo quid sperare debeamus, prius mentem nostram inflammat ad praemium, ut quod praecipitur magis bonum amando quam malum timendo faciamus. [quis est homo], inquit, [qui uult uitam, et diligit uidere dies bonos]? sic interrogatur quis iste sit, quasi possit inueniri qui non sit. quis enim non uult uitam? quis non diligit uidere dies bonos? audi ergo quod sequitur quicumque hoc uis et diligis homo, audi ergo quod sequitur omnis homo: [cohibe], inquit, [linguam tuam a malo, et labia tua non loquantur dolum. declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et persequere eam]. Horum omnium cetera superiora sunt in praecepto, ultima in praemio. nam ut cohibeamus linguam nostram a malo et labia nostra non loquantur dolum, declinemus a malo et faciamus bonum, et quaeramus pacem praecipitur nobis. ut autem sequamur eam, promittitur nobis. quae ista pax est, nisi quam non habet mundus? quae est ista pax, nisi quam non habet ista uita, quae in huius uitae comparatione nec uita est? neque enim de hac uita diceret: [quis est homo qui uult uitam], et ad istam uel retinendam uel producendam praeceptis consequentibus hortaretur, tamquam et istam quis non uellet. nam et haec optatur saltem prolixa, quia esse non potest sempiterna; et per hanc potest homo peruenire ad illam, si quemadmodum uult eam longam sic uellet et bonam. quantum est autem in hac uita longum quod erit aliquando finitum? et quod erat longum erit nullum, quia et quando erat non stabat, quando producebatur non augebatur, nec addendo crescebat quia ueniendo transibat. quisquis igitur es amator longae uitae, esto potius bonae uitae. nam si male uiuere uolueris, longa uita non erit uere bonum, sed erit longum malum. uide autem quam sis absurdus atque peruersus, cum te uitam fateris plus amare quam uillam, uillam uis potius bonam habere quam uitam. nam ut inhiando et male concupiscendo adipiscaris uillam bonam fraudando efficis uitam malam. tamen si tibi diceretur, si a te quaereretur, utrum malles uilla bona carere perdendo an uita mala moriendo, responderes te, si utrumque tenere non posses, paratiorem esse ut uilla tibi auferretur. cur igitur non sic amatur uita, ut sit etiam bona, quae abs te omnibus tuis bonis praefertur etiam mala? cupis certe ut longa sit, licet mala sit. immo fac ut bona sit, et noli timere ne breuis sit. nam si te sollicito bene agitur, te securo cito finietur. succedit ei namque uita aeterna, sine metu beata, sine fine longa. de illa quippe interrogat, qui dicit: [quis est homo qui uult uitam, et diligit uidere dies bonos]? in hac autem uita iubet nos apostolus redimere tempus, quoniam dies mali sunt. et quid est redimere tempus, nisi cum opus est etiam detrimento temporalium commodorum ad aeterna quaerenda et capessenda spatia temporis comparare? unde et dominus praecipit dicens: [si quis uoluerit iudicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte illi et pallium], ut scilicet amissa re aliqua temporali, impendas ad quietem quod eras tempus impensurus ad litem. quia itaque non de uita et diebus huius temporis loquitur spiritus dei dicens: [quis est homo qui uult uitam, et cupit uidere dies bonos]? sequentia docent. talia enim praecepta subiungit, quibus obediendo uitam et dies bonos habere possimus, ut haec uita quam nunc agimus et hi dies pro eisdem praeceptis implendis plerumque amittendi sint. proinde si hanc uitam in qua nunc sumus intellexerimus in eo quod dictum est: [quis est homo qui uult uitam]? et propter hanc habendam quae connectuntur praecepta faciamus, quid acturi sumus, cum aliquis in malitia potens mortem nobis fuerit comminatus, nisi falsum testimonium dixerimus? profecto enim si fecerimus quod hic iubetur: [cohibe linguam tuam a malo], ut propter hoc praeceptum testimonii fallaciam recusemus, quasi decepti uidebimur. quia propter habendae uitae cupiditatem praeceptum seruare suscepimus, et eam magis praeceptum seruando perdidimus. porro si uitam intellexerimus in aeternum beatam, quam post istam deus dabit obedientibus sibi, de qua dominus dixit ad quemdam: [si uis uenire ad uitam, serua mandata], tunc uero interrogati: [quis est homo qui uult uitam]? respondebimus nos uelle uitam, si etiam sub ipso percussoris ictu ueritatem seruabimus in testimonio, mortem contemnimus in mundo, uitam consequimur in caelo. hoc de diebus bonis intellegamus. nam si propter dies praesentis saeculi qui boni dicuntur et non sunt, in sepulturam cordis per epularum aggeres, in luxuriae et uinolentiae gurgitibus, in turpissimas ingluuiarum uoluptates, si ergo propter istos dies, quasi propter dies bonos, susceperimus praeceptum ut labia non loquantur dolum, plerumque tales dies cogunt amatores suos loqui dolum, et tales dies negantur eis qui non loquuntur dolum. quid enim aliud est loqui dolum nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? ad haec maxime adulatorum exarsit negotium, quia pene semper, ne prohibeantur ab opimis mensis apparatisque conuiuiis, blandiendo non tacent falsum, et ab his prohibentur, si amando deum dixerint uerum. ergo propter istos dies quos putant bonos, ut eis exhibeantur, loquuntur dolum, et eis negantur, si non loquuntur dolum. alii sunt igitur dies boni, de quibus admonemur ut si eos uidere diligimus, cohibeamus a malo linguam, nec dolum loquamur. non sunt de isto saeculo dies illi; non eos habet caelum quod transiet sed quod permanebit; non eos nouit terra morientium, sed terra uiuentium. hos quisquis intellexerit et dilexerit, linguam cohibeat a malo; et si eam terror mortis cogat ad malum, labia eius non loquantur dolum; et si diebus fallaciter bonis inuitetur ad malum, declinet a malo etiam inter bona, faciat bonum etiam inter mala; quaerat pacem quae non est super terram, et sequatur eam in illo qui fecit caelum et terram. proinde, fratres, concupiscite uitam et diligite uidere dies bonos ubi nulla nox erit, uitam in qua dies malus non timeatur, dies bonos in quibus numquam uita finiatur. sed si hanc mercedem diligitis, cauete ne opus cuius ea merces est recusetis. illam pacem quaerendo sequimini. quaerite autem manibus uestris nocte coram deo, et non decipiemini. quid est enim manibus uestris, nisi in bono opere? quid est nocte, nisi in tribulatione? quid est coram deo, nisi conscientiae puritate? sic uiuendo et hoc amando, habebitis deum in contemplatione, et in illo uitam sine defectione, dies bonos sine contenebratione, pacem sine dissensione.
Sermão 17
SERMO DE PSALMO XLVIIII cantauimus: [deus manifestus ueniet, deus noster, et non silebit]. deum Christum scriptura ista praedixit uenturum ad iudicium uiuorum et mortuorum. quando enim prius uenit iudicari, occultus fuit; quando ueniet iudicare, manifestus erit. quam fuit tunc occultus, hinc intellegite quod ait apostolus: [si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent]. tunc autem siluit interrogatus, sicut euangelium loquitur, ut impleatur in eo Esaiae prophetia dicentis: [sicut ouis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. ueniet] ergo [manifestus, et non silebit]. ad hoc dictum est: [non silebit] iudicaturus, quia siluit iudicatus. nam quantum attinet ad uoces ipsius nobis necessarias, quando siluit? non siluit per patriarchas, non siluit per prophetas, non siluit per os carnis suae. et modo si sileret, per scripturas non loqueretur? lector ascendit, sed ipse non silet. tractator loquitur. si uera loquitur, Christus loquitur. si sileret Christus, et ego uobis ista non dicerem. nec per os uestrum siluit. nam quando cantabatis, ipse loquebatur. non silet. opus est ut nos audiamus, sed aure cordis, nam facile est audire carnis. illis auribus audire debemus, quas quaerebat magister ipse cum diceret: [qui habet aures audiendi audiat]. quis enim ante illum, quando ista dicebat, sine auribus carnis stabat? omnes aures habebant, et pauci habebant. non omnes habebant aures audiendi, hoc est, obediendi. quam terribiliter locutus est per prophetam Hiezechielem, credo adhibuistis aurem. credo audistis, quemadmodum dixerit: [ad domum Israel mittam te, non ad populum alterius linguae te mittam. populus autem non uult audire te, quia non uult audire me]. quid ostendit, nisi quia ipse deus per prophetam loquebatur? quia uero in ipsis uerbis propheticis nos maxime territi sumus, id est, praepositi quos posuit loqui ad populum suum, prius in illis uerbis uidemus faciem nostram. demonstratum est enim nobis, sonante lectore, quasi speculum ubi nos inspiceremus, et inspeximus nos. inspicite uos. ecce ego facio quod ibi audiui. [si non discreueris], inquit, [iustum ab iniusto, si non dixeris peccatori: morte morieris, et ostenderis illi ut recedat ab iniquitatibus suis, ipse quidem in peccatis suis morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. si autem dixeris et ille contempserit et non obedierit, ille in sceleribus suis morietur, tu autem animam tuam liberabis]. dico uobis, libero animam meam. in magno enim sum, non periculo, sed exitio constitutus, si tacuero. sed cum ego dixero, et impleuero officium meum, uos attendite iam periculum uestrum. quid autem uolo? quid desidero? quid cupio? quare loquor? quare hic sedeo? quare uiuo? nisi hac intentione, ut cum Christo simul uiuamus? cupiditas mea ista est, honor meus iste est, possessio mea ista est, gaudium meum hoc est, gloria mea ista est. sed si non me audieris et tamen ego non tacuero, liberabo ego animam meam. sed nolo saluus esse sine uobis. nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem iam fecistis. omne enim peccatum consuetudine uilescit, et fit homini quasi nullum sit. obduritia iam dolorem perdidit. quod ualde putre est nec dolet; quod non dolet nec pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. attendite quae dicat scriptura, et ibi uidete quemadmodum uiuere debeatis. quis non contemnat ebriositatis peccatum? abundat tale peccatum, et contemnitur. iam cor ebriosorum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est aut est in illo spes aliqua sanitatis. quando autem tangitur pungitur uel ligatur nec dolet, pro mortuo habendum est, aut de corpore praecidendum. sed aliquando nos parcimus et non nouimus nisi loqui. excommunicare, de ecclesia proicere pigri sumus. aliquando enim timemus ne ipso flagello peior fiat qui caeditur. sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? audistis in ipso psalmo, fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoribus, ait: [haec fecisti et tacui]. contra hoc dictum est: [ueniet et non silebit]. praesentia sua non silebit. excepto enim quod dominus Christus significatur quia siluit in iudicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia quam paulo ante commemoraui, hoc excepto, modo deus ipse per se ipsum dominus Christus tacet. ascendit enim in caelum, et sedet ad dexteram patris, inde uenturus est iudicare uiuos et mortuos. quamdiu ibi est, donec ueniat, tacet. uoces eius in libris audimus, de ore ipsius non audimus. audistis autem uoces ipsius de sanctis scripturis in isto loco; audistis cum uos ipsos commemoratis, et forte his rebus inter uos sermocinamini. numquid audis illum quando facis adulterium, et latere te putas quia homo te non uidet? ille te uidet, sed tacet. quando furtum facis, captas oculos cui furaris, et si eum latet facis. si uides latere non posse, non facis. si propterea non facis quia times ne uidearis, intus fecisti, in corde fecisti. fur teneris, et nil tulisti. sed et si oportunitas detur ad implendum malum factum tuum furaris, et laetaris. quare? quia tacet? audi ergo psalmum. te admonuit, te quicumque es, qui forte hic hodie stas et nocte aliquid mali fecisti, te admonuit, tibi dixit: [haec fecisti et tacui. suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis]. o homines, qui haec uerba quae dicturus sum, nec in ore habetis nec in corde, felices estis! nonne cottidie homines mala facientes, aut quos bene fecisse paenitet et paenitentia peruersa fundunt quod mulserunt, nonne quotidie dicunt et ista murmura inter se rodunt: uere si deo displicerent ista, permitteret illa fieri? aut illi qui ea faciunt felices essent in terra? uidemus raptores, uidemus infirmorum oppressores, uidemus uicinorum expulsores, uidemus uiolentos limitum inuasores, uidemus calumniatores, et tamen potentes diuites felices in hac terra. si uere ista deus uideret, si ista curaret, parceret eis? addunt et hoc, quod peius est: non placent deo nisi mali. contingat autem ut bene faciat aliquid, et sequatur forte aliqua tentatio, continuo ad manum habet: non expedit facere bene. malo qui fecerit, bene. parum est quia male uis facere, et bene facientibus maledicis? [haec fecisti], inquit, [et tacui. suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis]. quid est, [quod ero tibi similis]? quia sic mihi placet malum quomodo tibi, hoc es suspicatus. hoc dixisti in corde tuo, non dixisti pari tuo, sed ego audiui, quando dixisti in corde tuo. quod peius est, in haec uerba progrediuntur, ut nec audiri timeant. ergo [suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. arguam te]. quomodo non putas, et quando non putas, [arguam te]. sileo cum parco, sed non silebo cum iudico. [arguam te]. et quid tibi faciam, quando arguam te? [statuam te ante faciem tuam]. modo enim quando male facis, putas quia bonus es, quia non uis te uidere. alios reprehendis, te non respicis; alios accusas, de te non cogitas; alios ponis ante oculos tuos, te ponis post dorsum tuum. ego quando te arguo, contra facio. tollo te a dorso tuo, et pono te ante oculos tuos. uidebis te, et planges te. non erit iam tunc quomodo corrigas te. contemnis ergo tempus misericordiae, ueniet tempus iudicii. quia tu in ecclesia mihi cantasti: [misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine]. ex ore nostro exit, ubique ecclesiae concrepant Christi: [misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine]. tempus est misericordiae ut corrigamur; nondum uenit tempus iudicii. locus est, spatium est; peccauimus, corrigamur. nondum finita est uia, nondum clausus est dies, nondum expiratum est. non desperetur, quod est peius, quoniam propter ipsa humana peccata et tolerabilia, et tanto crebriora quanto minora, constituit deus in ecclesia tempora misericordiae praerogandae, quotidianam medicinam, ut dicamus: [dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris]; ut his uerbis lota facie ad altare accedamus, ut his uerbis lota facie corpori Christi et sanguini communicemus. quod est grauius, ipsam medicinam sic homines contemnunt, ut non solum non dent ueniam quando in illis peccatur, sed nec uelint petere quando ipsi peccant. intrauit tentatio, irrepsit ira. tantum dominata est iracundia, quantum potuit, ut non solum tumultuaretur cor, sed et conuicia et crimina uomeret lingua. non uides quo te impulit? non uides quo te praecipitat? uide, eamdem corrige. dic: male feci, dic: peccaui. non enim morieris, cum dixeris, immo morieris si non dixeris. crede, non mihi, sed deo. quid sum ego? homo sum, par uester sum, carnem porto, infirmus sum: omnes credamus deo. attendite uobis. ipse dominus Christus ait - attendite uobis - [si peccauerit frater tuus, corripe illum inter te et ipsum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum. si non te audierit, adhibe tecum duos aut tres. in ore enim duorum aut trium testium stabit omne uerbum. si nec ipsos audierit, refer ad ecclesiam. si nec ipsam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus]. ethnicus gentilis est. gentilis ille est qui in Christum non credit. si nec ecclesiam audierit, mortuum eum puta. sed ecce uiuit, ecce intrat, ecce signat, ecce genu figit, ecce orat, ecce ad altare accedit. sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. noli in illo ista attendere falsa signa uiuentis. mortuus est. unde uiuitur, quomodo uiuitur si et ista medicina contempnitur? si dicam alicui in conspectu uestro: tu hoc fecisti, respondebit postea: quantum erat? intus me moneret, intus mihi diceret quia male feci, intus uiderem peccatum meum. quare me in populo arguit? quid si feci et non correxisti? quid si feci et adhuc perseueras? quid si feci, et adhuc tibi bene fecisse uideris in corde tuo? quia tacet ille, iustus es? quia ille modo non uindicat, nihil male fecisti? non times: [arguam te]? non times: [constituam te ante faciem tuam]? non times? sed longe est inquis iudicium. primo quis tibi dixit quia longe est dies iudicii? numquid si longe est dies iudicii, longe est dies tuus? unde scis quando est? nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? nonne fragiliores sumus quam si uitrei essemus? uitrum enim et si fragile est tamen seruatum diu durat, et inuenis calices ab auis et proauis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. tanta fragilitas custodita facta est annosa. nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus. et si casus ipsi repentini non acciderint, diu tamen uiuere non ualemus. uita humana tota breuis est. ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota breuis est. Adam si adhuc uiueret et hodie moreretur, quid illi uitae longitudo profuisset? huc accedit, quia ipse dies, qui quasi naturaliter feruet, morbo illecto incertus est. quotidie moriuntur homines. et qui uiuunt deducunt illos, exequias celebrant, et uitam sibi promittunt. nemo dicit: corrigam me, ne cras hoc sim quod iste quem deduxi. placent uobis uerba, ego quaero facta. nolite me contristare prauis moribus uestris, quia delectatio mea non est in hac uita nisi uestra bona uita.
Sermão 18
SANCTI AVGVSTINI DE VERSV PSALMI [DEVS MANIFESTVS VENIET] ad exhortandas mentes caritatis uestrae, pauca de praesenti psalmo quae donat dominus gratanter accipite. de domino nostro Iesu Christo prophetatum est in isto psalmo, ubi audiuimus et cantauimus: [deus manifestus ueniet, deus noster, et non silebit]. ipse enim dominus Christus, deus noster, filius dei, primo aduentu uenit occultus, secundo aduentu ueniet manifestus. quando uenit occultus, non innotuit nisi seruis suis; quando ueniet manifestus, innotescet bonis et malis. quando uenit occultus, uenit iudicandus; quando ueniet manifestus, ueniet iudicaturus. denique tunc cum iudicaretur siluit, et de silentio eius propheta praedixerat: [sicut ouis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente, sic non aperuit os suum]. sed [deus manifestus ueniet, deus noster, et non silebit]. non quomodo siluit quando iudicandus erat, ita silebit quando iudicaturus erit. et nunc non silet, si sit qui audiat, sed dictum est: tunc [non silebit], quando uocem eius agnoscent et qui modo contempnunt. modo enim quando dicuntur praecepta dei, quibusdam in risum ueniunt. et quoniam quod promisit deus modo non ostenditur, et quod minatur modo non uidetur, quod praecipit inridetur. modo enim felicitatem quae dicitur mundi huius, habent et mali: infelicitatem quae dicitur mundi huius, habent et boni. attendunt homines qui credunt praesentia et non credunt futura, quoniam ista bona et mala praesentis saeculi promiscue habentur a bonis et malis. si diuitias optant, uident habere diuitias et pessimos homines et bonos homines. uident etiam, si exhorrent paupertatem et miserias huius saeculi, laborare in his miseriis non solum bonos, sed etiam malos. et dicunt in corde suo, quia res humanas deus nec respicit nec regit, sed omnino in intimo quodam fundo mundi huius dimisit nos casibus uolui, nec aliquam prouidentiam exhibet nobis. ac per hoc fit in illis contemptus praecepti, quia non uident manifestationem iudicii. uerumtamem etiam modo debet quisque attendere, quia quando uult deus, respicit et iudicat, ad horam non differt; quando uult autem, differt. et unde hoc? quia si numquam in praesenti iudicaret, non esse deus crederetur; si omnia in praesenti iudicaret, nihil iudicio reseruaret. ad hoc enim multa seruantur iudicio, et quaedam in praesentia iudicantur, ut illi qui differuntur, timeant et conuertantur. non enim amat deus damnare sed saluare, et ideo patiens est in malos, ut de malis faciat bonos. sic dicit apostolus, quia [reuelabitur ira dei super omnem impietatem, et reddet deus unicuique secundum opera sua]. ammonet autem et corripit hominem contemnentem, et dicit: [an diuitias bonitatis et longanimitatis eius contemnis]? quia bonus est in te, quia longanimis est, quia patiens est in te, quia differt te et non aufert te, contemnis, et omnino nullum iudicium dei putas, ignorans [quia patientia dei ad paenitentiam te adducit. tu autem secundum duritiam cordis tui thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua]. quicquid ergo homo facit modo in thesaurum mittit, sed nescit quid colliget. quomodo diuites qui in thesaurum terrae mittunt, quasi sciunt quid colligunt, sed nesciunt cui colligunt. quis enim possideat diuitias eorum post mortem ipsorum prorsus ignorant, et aliquando diuitiae eorum ad inimicos eorum perueniunt. et ideo se quisque fraudat nolens manducare ut ditescat, ut alius de laboribus eius fluat et luxurietur et dissoluatur. quomodo ergo colligunt quidem scientes sed cui colligant nesciunt, sic contra in thesaurum caelestem boni quid colligant sciunt, mali quid colligant nesciunt. bonus enim ponit in thesauro caelesti omnia opera misericordiae quae fecit circa homines quibus subuenit, et scit quoniam fidelis est custos qui illi seruat omnia quae reponit. et non ea uidet, sed de thesauro suo certus est, quia neque aliquid a fure subripitur, neque ab hoste inuaditur, neque ab inimico et improbo et potente quasi euicto tollitur, sed semper manebit quia a domino potentissimo custoditur. si enim homines pecunias fideli seruo commendant, et securi sunt, misericordias suas commendant potenti domino, et solliciti sunt? nouerunt ergo, quia quicquid reponunt, totum ibi saluum est. qui fideles sunt potentiae domini sui fidem iungunt. credunt ei quia seruat, et inueniunt quod seruat. nam et homines qui pecuniam colligunt, numquid uident arcam ipsam, uel in arca pecuniam? semper colligunt et mittunt, aut infodiunt et seruant. non uident, et tamen quasi conscientia eorum scit quia ibi est in loco illo ubi posuerunt. et forte iam fur tulit, et uanus gaudet qui inaniter reseruauit. in thesauro autem caelesti si quid posuerimus, et de domini custodia securi sumus, et omnino furem nullum patimur, nec damnum aliquod sustinemus. mali uero et ipsi mittunt in thesauro omnia mala opera sua, seruat illis deus. hoc est quod dixit apostolus: [thesaurizas tibi iram in die irae iusti iudicii dei]. sed quoniam seruatur quidquid mali faciunt et nesciunt, ubi uenerit deus noster manifestus et non silebit, conuocabit ad se omnes gentes, sicut dicit in euangelio, et separabit quosdam ponens ad dexteram quosdam ad sinistram, et incipit iam tractare thesauros utrorumque, quid quisque posuit ut inueniat. [uenite], inquit, [benedicti patris mei], ad eos qui sunt ad dexteram, [percipite regnum, quod uobis paratum est ab initio mundi]. regnum caelorum, regnum sempiternum, societatem cum angelis, aeternam uitam ubi nullus oritur neque moritur, hoc percipite. quando enim opera uestra in thesaurum mittebatis, regnum caelorum emebatis. [percipite regnum, quod uobis paratum est ab initio mundi]. etiam ostendit illis thesauros suos: [esuriui, et dedistis mihi manducare; sitiui et potastis me; nudus fui, et uestistis me; hospes fui, et adduxistis me; in carcere fui, et uenistis ad me; aeger fui, et uisitastis me]. et respondent illi: domine, quando te uidimus in his necessitatibus constitutum, et ministrauimus tibi? et ille: [quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis]. quia ergo quando uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis, percipite quod misistis, possidete quod emistis. mihi enim seruatori ideo credidistis. deinde conuertet se et ad illos qui sunt a sinistris, et ostendet illis thesauros suos inanes operis boni: [ite], inquit, [in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. esuriui, et non dedistis mihi manducare]. aut si aliquid inuenistis in thesauro isto aut aliquid misistis, cogitate et reddetur uobis. sed numquam te, inquiunt ipsi, uidimus esurientem. et ille: [quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis]. forte enim ideo mihi non faciebatis, quia in terra me ambulare non uidebatis. tam mali estis, ut si uideretis sicut Iudaei crucifigeretis. hodie enim mali homines, qui conantur si fieri potest delere praecepta dei, qui conantur si fieri potest non esse ecclesias ubi illis praedicentur praecepta dei, nonne et ipsum Christum occiderent, si in terra uiuentem inuenirent? sed audebunt dicere, quasi illi qui nesciat cogitationes hominum: [domine, quando te uidimus esurientem]? et ille: [quando uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis]. minimos meos egentes posueram uobis in terra. ego tamquam caput, dicet, in caelo sedebam ad dexteram patris, sed membra mea in terra laborabant, membra mea in terra egebant. membris meis daretis, et ad caput perueniret quod daretis. et sciretis quia minimos meos egentes quando uobis in terram posui, laturarios uobis institui qui opera uestra in thesaurum meum portarent. et nihil in eorum manibus posuistis, propterea apud me nihil inuenistis. tunc ergo non silebit, sed apparebit; ideo dictum est: [non silebit]. modo autem dicit illud lector de codice et contemnitur; dicit illud de ore suo tractator aut disputator episcopus, et inridetur. numquid sic inrideri habet, quando ab ipso iudice potentissimo dicetur? unusquisque recipiet quod fecit, siue bonum siue malum. tunc dicturi sunt homines sera et infructuosa paenitentia: o si possemus iterum uiuere et quod contemsimus audire et facere! tunc dicent illi, quos ex aduerso constituent iniquitates eorum, sicut dicit in libro sapientiae: [quid nobis profuit superbia, et diuitiarum iactantia quid contulit nobis? transierunt omnia tamquam umbra]. uidetis quia paenitebit eos, sed ista paenitentia cruciabilis, non sanabilis. uis habere utilem paenitentiam? modo habe. si enim modo habueris, corrigeris. cum correctus fueris, fundetur illi thesaurus tuus ubi collegebantur mala opera tua, et implebitur alius thesaurus tuus ubi bona omnia opera tua colligantur. sed forte conuersus ad deum, statim morieris, opera tua nulla forte inuenientur in illo thesauro? plane inuenies ibi opera tua, quia scriptum est: [pax in terra hominibus bonae uoluntatis]. deus non adnotat facultatem, sed coronat uoluntatem. scit quia uoluisti, et non potuisti; sic te adnotat, quasi feceris quod uoluisti. ergo opus est ut conuertaris, ne differendo subito moriaris, et omnino nihil inueniatur quod in praesenti habeas, et in futuro possideas. conuersi ad deum.
Sermão 19
SERMO SANCTI AVGVSTINI HABITVS IN BASILICA RESTITVTA DIE MVNERVM cantantes dominum rogauimus ut auertat faciem suam a peccatis nostris, et omnia facinora nostra deleat. sed animaduertere potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus: [quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper]. dicitur autem deo alibi: [ne auertas faciem tuam a me], cui diximus: [auerte faciem tuam a peccatis meis]. cum sit ergo persona una homo et peccator, homo dicit: [ne auertas faciem tuam a me], peccator dicit: [auerte faciem tuam a peccatis meis]. hoc ergo dicitur: ne auertas faciem tuam ab eo quem fecisti, auerte faciem tuam ab eo quod feci. oculus tuus, inquit, utrumque distinguat, ne propter uitium natura dispereat. fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid. quod tu fecisti, natura dicitur; quod ego feci, uitium uocatur. uitium sanetur, ut natura seruetur. [facinus], inquit, [meum ego agnosco]. si ego agnosco, ergo tu ignosce. bene uiuamus, et bene uiuentes sine peccato nos esse minime praesumamus. sic uita laudetur ut uenia postuletur. desperati autem homines, quanto minus intenti sunt in peccata sua, tanto curiosiores sunt in aliena. quaerunt enim non quid corrigant, sed quid mordeant. et cum se non possint excusare, parati sunt alios accusare. non sic iste nobis orandi et satis deo faciendi demonstrauit exemplum, dicens: [quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper]. non erat iste intentus in aliena peccata. aduocabat se ad se, nec se palpabat sed penetrabat, et in se ipsum altius descendebat. sibi non parcebat, et ideo ut sibi parceretur non impudenter rogabat. peccatum enim, fratres, impunitum esse non potest. si peccatum impunitum remaneat iniustum est, ergo sine dubitatione puniendum. hoc tibi dicit deus tuus: puniendum est peccatum aut a te, aut a me. punitur ergo peccatum, aut ab homine paenitente, aut a deo iudicante. punitur ergo aut a te sine te, aut a deo tecum. quid est enim paenitentia, nisi sua in se ipsum iracundia? qui paenitet irascitur sibi. nam si non ficte fiat, unde est et pectoris tunsio? quid feris, si non irasceris? quando ergo tundis pectus, irasceris cordi tuo, ut satisfacias domino tuo. potest enim etiam sic intellegi quod scriptum est: [irascimini et nolite peccare]. irascere quia peccasti, et puniens teipsum noli peccare. exsuscita cor paenitendo, et hoc erit sacrificium deo. placari deo uis? nosce quid agas tecum, ut deus placetur tibi. in eodem psalmo aduerte; ibi enim legitur: [quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis]. ergo sine sacrificio eris? nihil oblaturus, de nulla oblatione deum placaturus? quid dixisti? [si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis]. sequere, et audi, et dic: [sacrificium deo spiritus contritus, cor contritum et humiliatum deus non spernit]. abiectis quae offerebas, inuenisti quod offeras. offerebas enim apud patres uictimas pecorum, et sacrificia uocabantur. [si uoluisses sacrificium, dedissem utique]. illa ergo non quaeris, et tamen sacrificium quaeris. populus tuus dicit tibi: quid offeram, qui quod offerebam non offero? ipse enim populus, aliis decedentibus aliisque nascentibus, ipse est populus. sacramenta sunt mutata, non fides. signa mutata sunt quibus aliquid significabatur, non res quae significabatur. pro Christo aries, pro Christo agnus, pro Christo uitulus, pro Christo hircus, totum Christus. aries, quia ducit gregem: ipse est inuentus in uepribus, quando pater Abraham filio iussus est parcere, nec tamen sine oblato sacrificio inde discedere. et Isaac Christus erat, et aries Christus erat. Isaac sibi ligna portabat: Christus crucem propriam baiulabat. pro Isaac aries, non tamen pro Christo Christus. sed in Isaac et in ariete Christus. tenebatur cornibus in uepre aries; interroga Iudaeos, unde tunc dominum coronauerint. agnus est: [ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi]. taurus est: attende cornua crucis. hircus est, propter similitudinem carnis peccati. uelata sunt ista, [donec aspiraret dies et remouerentur umbrae]. in eundem ergo dominum Christum, non solum quod uerbum, sed etiam quod [mediator] est [dei et hominum homo Christus Iesus], et patres antiqui crediderunt, et ad nos eandem fidem praedicando et profetando transmiserunt. unde dicit apostolus: [eundem habentes spiritum fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum]. eundem habentes, quem habuerunt et illi qui scripserunt: [credidi, propter quod locutus sum. habentes] ergo [eundem], inquit, [spiritum fidei, propter quod scriptum est] ab antiquis: [credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur]. quando ergo Dauid sanctus ita dicebat: [quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis], tunc illa sacrificia offerebantur deo, quae modo non offeruntur. ergo quando cantabat, prophetabat, praesentia spernebat et futura praeuidebat. [holocaustis], inquit, [non delectaberis]. quando ergo holocaustis non delectaberis, sine sacrificio remanebis? absit. [sacrificium deo spiritus contritus; cor contritum et humiliatum deus non spernit]. habes quod offeras. non gregem circuminspicias, non nauigia praepares et permees ad extremas prouincias unde aromata deferas. quaere in corde tuo quod gratum sit deo. cor conterendum est. quid times ne contritum pereat? ibi habes: [cor mundum crea in me, deus]. ut ergo creetur mundum cor, conteratur inmundum. displiceamus nobis quando peccamus, quia peccata displicent deo. et quia sine peccato non sumus, uel in hoc deo similes simus, quia hoc nobis displicet quod illi. ex aliqua parte coniungeris uoluntati dei, quia hoc tibi displicet in te quod odit et ille qui fecit te. artifex tuus ipse est, sed uide te ipsum et dele in te ipso quod non est ex ipsius officina. deus enim, sicut scriptum est, creauit hominem rectum. [quam bonus deus Israel rectis corde]! si ergo sis rectus corde, non tibi displicebit deus, bonus tibi erit deus, laudabis deum. omnino, et in eo quod praestat, et in eo quod castigat, laudabis deum. ille enim qui dixit: [quam bonus deus Israel rectis corde], seipsum inspexerat, qui aliquando non erat rectus corde, et displicebat ei deus. post ea uero resipuit, et uidit non esse deum peruersum sed se fuisse non rectum. et recordatus tempora prauitatis suae, et praesens correctionis suae, ait: [quam bonus deus Israel]! sed quibus? [rectis corde]. quid enim tu? [mei autem], inquit, [pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei], id est, pene lapsus sum. unde hoc? [quia zelaui in peccatoribus, pacem peccatorum intuens]. unde ergo commoti fuerint pedes huius et pene lapsi sint gressus, quoniam non tacuit, cauendum monuit. expectabat a deo, secundum uetus testamentum, ignorans ibi esse signa futurorum, expectabat ergo a deo praesentis uitae felicitatem, et in hac terra quaerebat quod suis deus in caelo seruabat. felix uolebat esse hic, cum felicitas non sit hic. res enim bona et magna est felicitas, sed habet regionem suam. de regione felicitatis Christus uenit, et hic eam nec ipse inuenit. irrisus est, exprobratus est, adprehensus est, flagellatus est, uinctus est, palmis caesus est, affectus contumelia sputorum, spinis coronatus est, ligno suspensus. ad extremum, [domini exitus mortis]. in psalmo scriptum est - hi acclamauerunt qui cognouerunt - [et domini exitus mortis]. quid hic ergo, serue, felicitatem requiris, ubi [et domini exitus mortis]? cum ergo in regione non sua felicitatem requireret ille, de quo loqui coeperam, et propter illam in hac uita adipiscendam cohaereret deo eique seruiret et eius praecepta ut poterat faceret, uidit hoc magnum, uel pro magno, quod quaerebat a deo, et propter quod deo seruiebat, esse apud eos qui deo non seruiebant, sed demonia colebant et uerum deum blasphemabant. uidit et commotus est, quasi perdidisset fructum laboris sui. hoc est quod zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. denique habes ibi: [ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. numquid sine causa iustificaui cor meum, aut laui in innocentibus manus meas, et fui flagellatus tota die]? colo deum, blasphemant deum. illis felicitas, mihi calamitas. ubi aequitas? inde moti pedes, inde pene effusi gressus, inde propinquus interitus. nam ad quod periculum uenerit, uidete. ibi ait: [et dixi, quomodo sciuit deus, si est scientia in altissimo]? uidete ad quod periculum uenerit quaerendo a deo pro magno praemio terrenam felicitatem. discite ergo, karissimi, eam si habetis contemnere, nec dicere in cordibus uestris: ego quia colo deum, ideo bene est mihi. uidebis enim, quo modo tibi putas bene, et illis qui non colunt deum esse bene, et mouebuntur gressus tui. aut enim habes illam colens deum, et uidebis quod habeat talia non colens deum; et ideo putabis frustra te colere deum, quia et ille habet felicitatem qui non colit deum. aut non illam habes, et multo amplius deum accusabis qui dat eam blasphematoribus suis et negat cultoribus suis. discite ergo terrena contemnere, si uultis deo fideli corde seruire. habes illam? noli putare inde te esse bonum, sed fac te inde bonum. non illam habes? noli putare inde te esse malum, sed caue malum quo non uenit bonus. etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod male coeperat de deo sentire, anhelans peccator et pacem intuens peccatorum, reprehendens ergo seipsum, ait: [quid enim mihi est in caelo, et a te quid uolui super terram]? iam resipiscens, iam correcto corde, agnouit quantum ualeat cultus dei, quem dei cultum uilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quaerebat. agnouit quid debeatur sursum cultoribus dei, ubi iubemur habere cor et respondemus ibi nos habere cor. et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. respiciens ergo ille et cor corrigens reprehendit se quaesisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus dei. sed reprehendens se ait: [quid enim mihi est in caelo]? quid est ibi mihi? uita aeterna, incorruptio, regnum cum Christo, societas angelorum, ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum periculum, nulla temtatio; uera, certa, fixa securitas. ecce, [quid mihi est in caelo. et a te quid uolui super terram]? a te quid uolui super terram? quid uolui? diuitias fluxas, caducas, uolaticas. quid uolui? aurum pallorem terrae, argentum liuorem terrae, honorem temporis fumum. ecce quid a te uolui super terram. et quia uidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, et paulo minus effusi sunt gressus mei. o quam bonus est rectis corde! quid ergo quaeris, propheta fidelis? aurum et argentum et diuitias terrenas? ergo tanti ualet fides matronae fidelis quod habet et meretrix? tanti ergo ualet fides uiri fidelis quod habet et mimus, auriga, uenator, latro? absit, fratres mei, absit ut tanti ualeat fides uestra. auertat deus hoc a cordibus uestris. non tanti ualet. uultis nosse? pro ea Christus mortuus est. quid ergo terrenam mercedem quaeris, auro et nummis addictus? iniuriam facis fidei, pro qua mortuus est Christus. et quid est, inquit, quanti ualet? illum attende, qui ait: [quid enim mihi est in caelo]? non enim expressit quid erit illud. sic ait: [et a te quid uolui super terram]? illud laudando, hoc abiciendo, utrumque tamen dixit. quid est ilud? [quod oculus non uidit]. quid est hoc? quod fidelis oculus non sitit. quid est illud? quod inuenit Lazarus ulcerosus. quid est hoc? quod habuit diues inflatus. quid est illud? quod perire non potest. quid est hoc? quod teneri non potest. quid est illud? ubi non erit labor. quid est hoc? quod non deserit timor. [quid enim mihi est in caelo]? quid? ipse qui fecit caelum. pretium fidei tuae deus tuus est. ipsum habebis, se ipsum praeparat praemium cultoribus suis. considerate, karissimi, uniuersam creaturam, caelum, terram, mare, quae in caelo, quae in terra, quae in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. mouent uos ista? mouent plane. quare? quia pulchra sunt. quid est qui fecit? puto rehebesceretis si uideretis pulchritudinem angelorum. quid est ergo creator angelorum? ipse est praemium fidei uestrae. auari, quid uobis sufficit, si deus ipse non uobis sufficit? bene ergo uiuamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc praecepit inuocemus. neque bonae uitae nostrae terrenam mercedem a domino requiramus. ad illa quae promittuntur, intentionem nostram extendamus. cor nostrum ibi ponamus, ubi putrescere non potest saecularibus curis. transeunt ista quae occupant homines, uolant ista, uapor est uita humana super terram. accedunt etiam ipsius fragilis uitae tanta et tam cotidiana pericula. terrae motus magni de orientalibus nuntiantur. nonnullae magnae repentinis conlapsae sunt ciuitates. territi apud Hierosolimam qui inerant Iudaei, pagani, catechumini, omnes sunt baptizati. dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. signum Christi in uestibus Iudaeorum baptizatorum apparuit. relatu fratrum fidelium constantissimo ista nuntiantur. sitifensis etiam ciuitas grauissimo terrae motu concussa est, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo milia hominum. undique deus terret, quia non uult inuenire quod damnet. nonnihil agitur in isto torculari. mundus est torcular; abundant pressurae eius. oleum estote, non amurca. conuertatur quisque ad deum et mutet uitam. occultum habet iter oleum, ad secreta sua tendit. alius subsannat, irridet, blasphemat, clamat per plateas: amurca defluit. dominus tamen torcularis per operarios suos, per sanctos angelos suos non quiescit operari. nouit oleum suum, nouit quid recipiat, quo pondere pressurae eliquetur. [nouit] enim [dominus qui sunt eius]. amurcam fugite, publica et nigra est. [nouit dominus qui sunt eius]. oleum estote, amurcam fugite. recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomen domini. odia autem nolite concipere, aut cito finite. non enim illa metuenda sunt. times terrae motum? times caeli fremitum? times bella? time et febrem. subito, cum illa magna metuuntur ipsa non ueniunt, et de transuerso una febricula aufert hominem. et si talem inuenit ille iudex qualem non nouit, qualibus dicturus est: [nescio uos, recedite a me], quid fiet postea? quo itur? per quem ambitur? unde uita reparanda redimitur? quis iterum uiuere et quod male fecit emendare permittitur? finitum est. pauci quidem conuenistis, sed si bene audistis, abundatis. non uos fallat qui fallit, quia non uos decipit qui non fallit.
Sermão 20
DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN PSALMOL [COR MVNDVM CREA IN ME DEVS] uoce consona et corde concordi, pro ipso corde nostro dominum deprecantes diximus: [cor mundum crea in me deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis]. hinc pauca quae dominus dederit, in eius gratia ministrabimus uobis. psalmus est paenitentis, amissam spem recuperare cupientis, lapsu suo iacentis, et domini manu surgere deprecantis, tamquam qui fuerit idoneus ad se uulnerandum, et non sit ad sanandum. sicut enim ipsam carnem nostram percutere et uulnerare cum uolumus possumus, ut autem sanetur medicum quaerimus, nec ita nostra potestate sanamur ut nostra potestate sauciamur, ita et ad peccandum anima sibi ipsa sufficit, ad sanandum autem quod peccando laeserit dei medicinalem dexteram implorat. unde dicit in alio psalmo: [ego dixi, domine miserere mei. sana animam meam, quoniam peccaui tibi]. ad hoc ait: [ego dixi, domine], ut constitueret ante oculos uoluntatem arbitriumque peccandi ex anima oriri sibique sufficere ut perdat se, dei autem esse quaerere quod perierat et saluum facere quod se uulnerauerat. [uenit enim filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat]. huic precem fundentes dicimus: [cor mundum crea in me deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis]. dicat anima quae peccauit, ne plus pereat desperando quae se perdidit delinquendo. ante omnia quippe danda est opera ne peccemus, ne quandam familiaritatem et amicitiam cum peccato tamquam cum serpente faciamus. morsu quippe uenenato perimit peccantem, nec tale aliquid est cum quo facienda est amicitia. sed si forte aut infirmum oppresserit aut incauto subrepserit aut errantem ceperit aut in errore secundo deceperit, non pigeat animam confiteri nec quaerere excusationem sed sui accusationem. nam inde et orauit quodam in psalmo et ait: [pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, et non declines cor meum in uerba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis]. peccatum quisque suadet tibi? ante omnia recusetur. sed persuasum est? non excusetur sed potius accusetur. nam et iste qui dicebat: [cor mundum crea in me deus], sic coepit: [miserere mei domine secundum magnam misericordiam tuam]. magnam misericordiam magnus peccator implorat. magnam medicinam magnum uulnus desiderat. ibi dicitur: [auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. cor mundum crea in me deus]. auertit ergo deus faciem suam a peccatis confitentis et se ipsum accusantis deique auxilium et misericordiam deprecantis. auertit enim faciem suam a peccatis eius, non auertendo ab ipso. cui enim dicitur: [auerte faciem tuam a peccatis meis], ei alibi dicitur: [ne auertas faciem tuam a me]. auertit quia non aduertit, nam si aduertit, euertit. ideo et iudices in conuictos reos sententiam proferentes animaduertere dicuntur. hoc ne faciat deus, id est, ne animaduertat, dicimus ei: [auerte faciem tuam a peccatis meis]. ne agnoscat, ignoscit. quomodo autem [nobilem] dicimus, [non] autem [nobilem] dicimus [ignobilem], sic [noscentem, non] autem [noscentem, ignoscentem]. tamen si uis ut ille ignoscat, tu agnosce. impunitum non potest esse peccatum; impunitum non decet, non oportet, non est iustum. ergo quia impunitum non debet esse peccatum, puniatur a te, ne puniaris pro illo. peccatum tuum iudicem te habeat, non patronum. in tribunal mentis tuae ascende contra te, et reum te constitue ante te. noli te ponere post te, ne deus te ponat ante se. ideo dicit in eodem psalmo, unde facillimam impetret ueniam: [quoniam iniquitatem meam ego agnosco et peccatum meum ante me est semper]. tamquam dicens: quoniam ante me est, non sit ante te, et quia ego agnosco, tu ignosce. ergo peccatum aut a te punitur, aut a deo; sed a te sine te, a deo autem tecum. te ergo habeat punitorem, ut tu deum inuenias defensorem. dic: ego feci. [ego dixi, domine miserere mei. sana animam meam, quoniam peccaui tibi. ego], inquit, [dixi]. ego non quaero ad excusationem peccati, quis de me peccauerit, aut quis me peccare conpulerit. non dico: fortuna fecit. non dico: fatum hoc uoluit. postremo non dico: diabolus fecit. nam et ipse diabolus suadendi habet potestatem, postremo terrendi, graues etiam si permissus fuerit molestias inferendi. a domino deprecanda uirtus est, ne inlecebrosa capiant aut ne dura confringant. donet nobis contra inlecebras et minas inimici, duas uirtutes: continere et sustinere, continere libidines ne prospera capiant, sustinere terrores ne aduersa confringant: [et cum scirem], inquit, [quia nemo esse potest continens, nisi deus det], huic ergo dicebat: [cor mundum crea in me deus]; et: [uae his qui perdiderunt sustinentiam]. neminem ergo quaeras accusare ne accusatorem inuenias, a quo te non possis defendere. nam et ipse inimicus noster diabolus quando accusatur, gaudet. uult omnino ut accuses illum, uult ut ipse a te ferat qualem uolueris criminationem, cum tu perdas confessionem. contra huius astutiam exclamat ille: [ego dixi, domine]. sine causa mihi insidiatur inimicus, noui astutias eius, captat linguam meam, uult ut dicam: diabolus fecit. [ego dixi, domine]. his ergo uersutiis seducit animas et a medicina confessionis auertit, aut persuadens eis ut se excusent et quaerant quos accusent; aut persuadens eis, quia iam peccauerunt, desperent et omnino se ad ueniam posse pertinere non arbitrentur; aut persuadens eis quia cito deus totum ignoscit, et si se homo non corrigat. uidete quanta sint aduersus quae uigilare debeat cor paenitentis. ne se excusando accuset alterum, ueniat ei in mentem: [ego dixi, domine, miserere mei. sana animam meam, quoniam peccaui tibi]. ne desperando pereat, ut quoniam peccauit et grauiter peccauit, putet se iam non posse sanari, et donet se libidinibus, trahendum omnibus cupiditatibus, facere quicquid libet quamuis non liceat. et si non facit, ibi non facit ubi homines timet. omnino animo quodam gladiatoricio, quoniam uitam desperat, quicquid potest facere ad satiandam cupiditatem et libidinem suam facit, tamquam deuotus ad uictimam. tales desperatione pereunt. contra istos pro his, id est contra tales cogitationes eorum, uigilans scriptura dixit: [in qua die conuersus fuerit iniquus et fecerit iustitiam, omnes iniquitates eius obliuiscar]. rursus - recreatur anima si his uerbis crediderit a desperationis malo - inuenit aliam foueam, et quae desperatione perire non potuit, spe perit. et quis est qui perit spe? ecce qualem propono, qui dixerit in animo suo: iam deus ueniam promisit omnibus auertentibus se a peccatis, in quacumque die conuersi fuerint, omnes iniquitates eorum obliuiscetur. ergo faciam quicquid uolo. quando uoluero conuertam me delebiturque quod fecero. quid dicimus? quia non quando se conuerterit curat deus paenitentem? dimittit deus omnia praeterita. si negamus, indulgentiae diuinae contradicimus, uerbis denique propheticis obuiamus, diuinis eloquiis repugnamus. non est hoc fidelis dispensatoris. recurrit et dicit mihi quisquam: dabis ergo laxamentum peccatis ut faciant homines quicquid uolunt, promissa uenia promissa impunitate cum se conuerterint? laxant habenas ad peccandum; ferentur magno impetu, nullo reuocante, spe desperati. itane uero, uigilaret scriptura aduersus desperantes, et non uigilaret aduersus male sperantes? audi eius uigilias aduersus malam et peruersam spem: [ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius, et in tempore uindictae disperdet te]. quid est ergo, maligne sperator? si desperes, peris, si speres, peris. ubi tibi locus tutus erit, ut ab utraque fouea te eripias, et constituas te in uia recta, seruiens deo, miserans animam tuam, placens deo? male desperabas, audisti: [in quacumque die conuersus fuerit, omnes iniquitates eius obliuiscar]. male sperare coeperas, audisti: [ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem]. undique te circumdedit prouidentia dei misericorditer. quid dicis? promisit mihi deus indulgentiam; quando me conuertero dabit eam. plane dabit quando te conuerteris, sed quare te non conuertis? quoniam quando conuertero, dabit. prorsus quando conuerteris dabit, sed ipsum quando quando est? quare non hodie est? quare non cum audis? quare non cum clamas? quare non cum laudas? clamor meus sit adiutor pro te; clamor tuus testis sit contra te. quare non hodie? quare non modo? cras inquit. indulgentiam tibi deus promisit, cras tu tibi promittis. aut si forte, quomodo mihi legis de libro sancto indulgentiam tibi promissam esse conuerso, sic tibi promissum ut crastinum diem differas in crastinum? nonne hoc primo posuit in terrore medicinali, nonne cum te increparet hoc dixit: [ne differas de die in diem, subito enim uenit ira eius]? sed uidelicet homo sapiens times ne plus habeas biduum bonae uitae. si erit crastinus dies, sit et hodiernus, et biduum sit. si enim non erit crastinus dies, hodiernus securum te inueniet. si autem erit crastinus, additur hodierno. tu autem cupis habere longam uitam et non times habere malam uitam. diu uis uiuere, et male uiuere. longum malum quaeris, quare non potius longum bonum? quid autem non bonum habere uis? sola uita erit, quae in te male incurrit? qualem uestem quaeras, si interrogem te, bonam respondes; qualem uillam, bonam; qualem coniugem, bonam; quales filios, bonos; qualem domum, bonam; solam uitam malam. et omnibus bonis tuis praeponis uitam, et inter omnia bona tua solam uis malam. nam illa omnia, quae bona requirebas, uestem domum uillam et cetera, paratus es dare pro uita tua. si tibi quisquam dixerit: aut da mihi omnia bona tua, aut aufero uitam tuam, paratus es omnia bona tua dare et illam etiam malam tenere. quare non uis ut tibi sit bona, pro qua et mala das omnia bona? ecce ablata est excusatio, adsit accusatio, ne ueniat damnatio. post sermonem. exhortamur caritatem uestram ut impigre et uigilanter uerbum dei ministrantibus presbiteris uos audire non pigeat. dominus enim deus noster est ipsa ueritas, quam auditis per quemlibet loquatur. et nemo est maior in nobis, nisi qui minor fuerit. praeloquendum ergo nobis fuit ex more. et uos facite ex amore.
Sermão 71
Magna quaestio est de recenti euangelica lectione proposita, cui soluendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex deo est, quantum eius adiutorium uel accipere uel capere possumus. prius ergo magnitudinem aduertite quaestionis; ut cum eius molem humeris nostris impositam uideritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur, inueniatis aedificationem mentibus uestris. cum domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut loqueretur et uideret, et stuperent omnes turbae, dicentes, "numquid hic est filius Dauid? Pharisaei audientes dixerunt: hic non eiicit daemones, nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: omne regnum diuisum contra se, desolabitur; et omnis ciuitas uel domus diuisa contra se, non stabit. et si satanas satanam eiicit, aduersum se diuisus est: quomodo ergo stabit regnum eius?" hoc dicens, ex ipsorum confessione uolebat intelligi quod in eum non credendo, in regno diaboli esse delegissent, quod utique aduersum se diuisum stare non posset. eligant ergo Pharisaei quod uoluerint. si satanas satanam non potest eiicere, nihil contra dominum quod dicerent, inuenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno eius, quod aduersum se diuisum stare non potest. in quo autem dominus Christus eiiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. "et si ego," inquit, "in Beelzebub eiicio daemones, filii uestri in quo eiiciunt? ideo ipsi iudices uestri erunt." dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis: qui certe discipuli domini nostri Iesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum eiicerent daemones. "ideo," inquit, "ipsi iudices uestri erunt." ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia huius mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae uirtutis apparet, ipsi testes mei, iudices erunt uestri. deinde subiungit: "si autem ego in spiritu dei eiicio daemones, igitur peruenit in uos regnum dei." quid est hoc? "si ego," inquit, "in spiritu dei daemones eiicio," nec aliter possunt et filii uestri eiicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio peruenit in uos regnum dei, quo subuertitur regnum diaboli, cum quo et uos subuertimini. et quoniam dixerat, "filii uestri in quo eiiciunt?" ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: "aut quomodo potest quisquam," inquit, "intrare in domum fortis, et uasa eius diripere, nisi prius alligauerit fortem, et sic domum eius diripiet? filii," inquit, "uestri," qui uel crediderunt in me, uel adhuc credituri sunt, et eiecturi daemones, non in daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe uel fuerunt, uel hoc sunt quod etiam uos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli, et uasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praeualente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur iustitiae meae uinculis, et uasa eius eriperem, quae fuerant uasa irae, et ea facerem uasa misericordiae? hoc est quod etiam beatus apostolus superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: "quis enim te discernit?" hoc est, a massa perditionis ex Adam et a uasis irae quis te discernit? et ne quisquam diceret, iustitia mea: "quid enim habes," inquit, "quod non accepisti?" unde et de se ipso dicit, "fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri." ergo et ipse uas erat in domo illius male fortis, cum esset ecclesiae persecutor, blasphemus, iniuriosus, in malitia et inuidia, sicut fatetur, agens. sed ille qui alligauit fortem, ab eo uas perditionis eripuit, et uas electionis effecit. deinde ne putarent increduli et impii aduersantes nomini Christiano, propter diuersas haereses et schismata eorum qui sub nomine Christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum aduersum se esse diuisum, consequenter adiungit: "qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit." non ait, qui non est sub uoce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, "qui non est mecum, contra me est." nec ait, qui non congregat sub uoce nominis mei: sed, "qui non congregat mecum, spargit." non ergo est aduersum se diuisum regnum Christi: sed homines conantur diuidere, quod emptum est pretio sanguinis Christi. "nouit" enim "dominus qui sunt eius: et recedat," inquit, "ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini." nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus auaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. apud idolorum cultores, spiritus Iunonis et spiritus Herculis diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. paganus hostis Christi et Iudaeus hostis Christi, diuisi sunt aduersum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et aduersum se ambo diuisi. omnia uitia erroresque mortalium inter se contrarii, diuisi sunt aduersum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum eius. iustus autem et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, diuisi quidem sunt aduersum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. "nouit dominus qui sunt eius." nemo sibi de uocabulo blandiatur. si uult sibi prodesse nomen domini, "recedat ab iniquitate, qui inuocat nomen domini." sed ista uerba euangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adiuuante domino, arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus autem blasphemia non remittetur. et quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." quid ergo fiet de his quos lucrari cupit ecclesia? numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore uenientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? quis enim non conuincitur dixisse uerbum contra spiritum sanctum, antequam Christianus uel catholicus fieret? primo ipsi qui pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum eiecisse daemonia? deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam spiritum sanctum? quid Iudaei, qui dixerunt de domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc uerbum contra spiritum sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negauerunt? neque enim et illi spiritui sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones eiiciendos nihil ualere: non ista indigna, non aliquid simile de spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim spiritum sanctum negabant: Pharisaei uero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant; sed esse in domino Iesu Christo negabant, quem daemones eiicere in principe daemoniorum putabant, cum eiiceret ille in spiritu sancto. ac per hoc et Iudaei et quicumque haeretici spiritum sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica eius ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cuius opera in daemonibus eiiciendis daemoniorum principi tribuebant. omitto quod quidam haeretici ipsum omnino spiritum sanctum uel non creatorem, sed creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: uel eum prorsus ita negant, ut ipsum deum negent esse trinitatem, sed tantummodo esse deum patrem asseuerant, et ipsum aliquando uocari filium, aliquando uocari spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos uocant, ideo quia patrem perhibent passum: cuius cum negant esse aliquem filium, sine dubio negant esse spiritum sanctum. Photiniani quoque patrem solum esse dicentes deum, filium uero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam spiritum sanctum. manifestum est igitur, et a paganis, et a Iudaeis, et ab haereticis blasphemari spiritum sanctum. numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est, "qui uerbum dixerit contra spiritum sanctum, non ei" dimitti, "neque in hoc saeculo, neque in futuro;" et illi soli existimandi sunt ab huius grauissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt catholici? nam quicumque uerbo dei crediderunt, ut catholici fierent, utique aut ex paganis, aut ex Iudaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque uenerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt uerbum contra spiritum sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut conuertantur ad deum, et siue in baptismo siue in ecclesia pacem remissionemque accipiant peccatorum. neque enim dictum est, non remittetur ei, nisi in baptismo; sed, "non remittetur," inquit, "neque in hoc saeculo, neque in futuro." nonnullis uidetur eos tantummodo peccare in spiritum sanctum, qui lauacro regenerationis abluti in ecclesia, et accepto spiritu sancto, uelut tanto postea dono saluatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt uel adulteria, uel homicidia, uel ipsa discessio, siue omni modo a nomine Christiano, siue a catholica ecclesia. sed iste sensus unde probari possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat apostolus, "ne forte det illis deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem." quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis? postremo non ait dominus, qui fidelis catholicus dixerit uerbum contra spiritum sanctum; sed, "qui dixerit," hoc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." siue ergo sit ille paganus, siue Iudaeus, siue Christianus, siue ex Iudaeis uel Christianis haereticus, siue quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est, ille aut ille; sed, "qui dixerit uerbum contra spiritum sanctum," id est, blasphemauerit spiritum sanctum, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." porro autem si omnis error contrarius ueritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit uerbum contra spiritum sanctum, nec tamen cessat ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemauerant accipiant spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magnae huius quaestionis ostendimus. lumen ergo expositionis a domino requiramus. erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad dominum mentes. dico charitati uestrae: forte in omnibus sanctis scripturis nulla maior quaestio, nulla difficilior inuenitur. unde ut uobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, huius quaestionis difficultatem molestiamque uitaui: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, uerbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. hodie autem lectiones audiens, de quibus uobis esset sermo reddendus, cum euangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut deum crederem uelle aliquid hinc per meum ministerium uos audire. prius ergo ut aduertatis et intelligatis, admoneo non dixisse dominum, omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque dixisse, quid dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, "qui dixerit uerbum." illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. quoniam si omnis blasphemia et omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum, uel Iudaeorum, uel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum, quemquam ecclesia lucraretur. sed absit ut hoc dominus diceret: absit, inquam, ut ueritas diceret, omnem blasphemiam uel omne uerbum quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro. exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam uel omne uerbum quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam unquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursus nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. ista ergo sententia ex toto, id est, uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur, omnis blasphemia spiritus non remittetur; aut, qui dixerit qualecumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur, quaedam blasphemia spiritus non remittetur. quia ergo nec uniuersaliter nec particulariter enuntiata sententia est - non enim dictum est, omnis blasphemia spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, "spiritus blasphemia non remittetur:" nec dictum est, qui dixerit quodcumque uerbum; aut, qui dixerit quoddam uerbum; sed indefinite, "qui dixerit uerbum -;" non est necesse ut omnem blasphemiam uel omne uerbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intelligi dominus; quamuis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus. hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: "si non uenissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent." neque enim ita dictum est, ut sine ullo peccato omnino uellet intelligi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset. plenos quippe inuenit, oneratosque peccatis. propter quod dicit: "uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis." unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus legis? quoniam "lex subintrauit, ut abundaret delictum." cum ergo ipse etiam alibi dicat, "non ueni uocare iustos, sed peccatores;" quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. non ergo ait, si non uenissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent: ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit, si non uenissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. quia ergo non est dictum, peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiamsi dominus non uenisset, agnoscimus. sed tamen quia dictum est, si non uenissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, cumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audimus, "peccatum non haberent;" non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, "spiritus blasphemia non remittetur;" non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, "qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei;" non omne uerbum, sed quoddam intelligere debemus. nam et hoc ipsum quod ait, "spiritus autem blasphemia non remittetur;" utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intelligeret? secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: "nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu." non enim ait ibi, et spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur. nec quoniam dixit, "ex aqua et spiritu," omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. quocirca cum audis, "spiritus autem blasphemia non remittetur;" sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur; et quod sit uerbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. iam et ego uellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec, adiuuante domino, totum quod occurrit expediam. alii quippe duo euangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu uerbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec uerbum omne, sed quoddam. quid ergo dixerunt? apud Marcum ita scriptum est: "amen dico uobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." apud Lucam ita: "omnis qui dicit uerbum in filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur." numquid propter nonnullam uerborum diuersitatem receditur ab eiusdem ueritate sententiae? nam neque alia causa est cur euangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res uerbis, non rebus uerba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi uoluntatem, propter quam insinuandam uerba promuntur. quid enim ad rem interest, utrum dicatur, "spiritus blasphemia non remittetur;" an dicatur, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non ei remittetur?" nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium euangelistam non destruit alius, sed exponit. "spiritus autem blasphemia," clause dictum est; quia non expressum est, cuius spiritus. non enim quicumque spiritus, spiritus sanctus est. item potest dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. unde dicit apostolus: "orabo spiritu, orabo et mente." cum uero dictum est, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum," illae ambiguitates solutae sunt. item quod scriptum est, "non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti;" quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, "non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro?" aliis quippe uerbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. et quod est apud Matthaeum, "qui dixerit uerbum contra spiritum sanctum," ne aliud aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: "qui blasphemauerit in spiritum sanctum." eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum a loquentis uoluntate discessit, propter quam intelligendam uerba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur. sed ait aliquis: ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et uerbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi uel quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest uerum esse quod dicitur. sed ubi legitur, "qui blasphemauerit," quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur blasphemia; uel quoddam uerbum, ubi non legitur uerbum, sed tanquam generaliter dici uidetur, "qui blasphemauerit?" huic contradictioni sic respondemus: quia etiam hic si diceretur, qui blasphemauerit quamcumque blasphemiam in spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne paganis, Iudaeis, haereticis, omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum," ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei nunquam possit ignosci. sicut enim in eo quod dictum est, "deus neminem tentat," non omni, sed quodam tentationis modo deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, "tentat uos dominus deus uester;" et ne Christum negemus deum, uel dicamus falsum euangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum "tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus." est enim tentatio adducens peccatum, qua deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et deus tentare dignatur. ita cum audimus, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum," non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi. item cum audimus, "qui crediderit, et baptizatus fuerit, saluus erit:" non utique intelligimus eo modo credentem, quo "et daemones credunt et contremiscunt," nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret, "qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit," non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente, "per dilectionem operatur:" ita cum dixit, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum;" non omnem, sed quemdam blasphemantis in spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione soluetur. illud etiam quod ait, "qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo;" quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant; cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? numquid et Iudas magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in Christo, aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, uel cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisquam manducauerit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait, "qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum," non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem nos quaerere atque intelligere uoluit, qui hanc sententiam ueram terribilemque deprompsit. quisnam sit autem iste blasphemandi modus, uel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit uerbum contra spiritum sanctum; iam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, uestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius differamus. nostis, charissimi, in illa inuisibili et incorruptibili trinitate, quam fides nostra et catholica ecclesia tenet et praedicat. deum patrem non spiritus sancti patrem esse, sed filii; et deum filium non spiritus sancti filium esse, sed patris; deum autem spiritum sanctum non solius patris, aut solius esse filii spiritum, sed patris et filii. et hanc trinitatem, quamuis seruata singularum proprietate et substantia personarum; tamen propter ipsam indiuiduam et inseparabilem aeternitatis, ueritatis, bonitatis essentiam uel naturam, non esse tres deos, sed unum deum. ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, uidere conceditur; insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim reconciliamur diuinitati, eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita charitate diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. charitas porro diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax, et filius de ueraci patre orta ueritas, et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar diuinitas, nec separabilis unitas. primum ergo in nos, ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur, de bonitate dei munus uenit ab initio fidei, remissio peccatorum. illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae aduersus deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur scriptura, dicens, "peccata uestra separant inter uos et deum." non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. iam uero quod dominus Iesus sic in spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in spiritu sancto daemones eiicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, "accipite spiritum sanctum;" continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur." nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in spiritu sancto fit, dicente domino, "nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei." sed aliud est, nasci de spiritu; aliud, pasci de spiritu: sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conuersum ut cum uoluptate biberet, unde natus est ut uiueret; ut inde accipiat uiuendi alimentum, unde accepit nascendi initium. primum itaque credendum beneficium est benignitatis dei in spiritu sancto remissio peccatorum. unde ita coepit et praedicatio Ioannis baptistae, qui praecursor domini missus est. sic enim scriptum est: "in diebus autem illis uenit Ioannes baptista, praedicans in deserto Iudaeae, et dicens: poenitentiam agite; appropinquauit enim regnum coelorum." hinc et ipsius domini, quod ita legitur: "exinde coepit Iesus praedicare et dicere: agite poenitentiam; appropinquauit enim regnum coelorum." ait autem Ioannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui uenerunt, ut ab illo baptizarentur: "ego quidem uos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem uenturus est post me, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni." ait et dominus: "Ioannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad pentecosten." quod autem dixit Ioannes, "et igni," quamuis possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum uideri. propter quod et in aduentu eius dictum est: "uisae sunt illis linguae diuisae, uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum." hinc et ipse dominus ait: "ignem ueni mittere in mundum." hinc et apostolus ait: "spiritu feruentes:" quoniam hinc feruet charitas. diffunditur quippe in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. cui feruori contrarium est, quod dominus ait, "refrigescet charitas multorum." sed perfecta charitas perfectum donum est spiritus sancti. prius est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum, et princeps huius mundi mittitur foras fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis, nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eiicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impoenitens. ipsa ergo impoenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro. contra spiritum enim sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium, siue cogitatione, siue etiam lingua sua dicit, quem patientia dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et iudex, dicentes, "poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum;" contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, "oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem:" haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro. sed ista impoenitentia uel cor impoenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit, non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad poenitentiam adducit, nec de hac uita rapit impium, qui non mortem uult impii, quantum ut reuertatur et uiuat. paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Iudaeus infidelis est hodie: quid si cras credat in Christum? haereticus est hodie: quid si cras sequatur catholicam ueritatem? schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur catholicam pacem? quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam uitam, agant poenitentiam, et inueniant ueram uitam in futuro? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat, quod ait apostolus: "nolite ante tempus quidquam iudicare." haec enim blasphemia spiritus, cui nunquam est ulla remissio - quam non omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseuerantem duritiam cordis impoenitentis uel diximus uel inuenimus, uel etiam quantum existimamus, ostendimus -, non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac adhuc uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impoenitentia perseuerans, diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti; euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breue aliquid, uerbum appellauit, dicens: "quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro." haec enim quamuis prolixa sit, et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia; solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: "uerbum quod factum est" ad illum uel illum prophetam. et apostolus: "presbyteri," inquit, "duplici honore honorentur; maxime qui laborant in uerbo et doctrina." non ait, in uerbis; sed, "in uerbo." et sanctus Iacobus: "estote," inquit, "factores uerbi, et non auditores tantum." non ait et ipse, uerborum; sed, "uerbi:" quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo scripturae loquuntur, et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur; quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus unquam uel haereticus dixit sed quoniam quisquis restiterit ueritati, et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut uerbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impoenitentis contra spiritum sanctum, de quo dictum est, "qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu;" et de quo item dictum est, "accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et huius, quod uerbum dixit contra filium hominis; quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia in spiritu sancto. proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti uerbum quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus, qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur, quae contra filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. cum uero praemissum sit, "omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus;" quod etiam apud alium euangelistam ita positum est, "omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint:" procul dubio et illa blasphemia quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus? non utique: sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis; quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemorauit, ubi ait, "si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent:" quod etiam in euangelio secundum Ioannem ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, "ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et iudicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me:" tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur. hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat, an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: "si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra." cui nos quoque dicimus in oratione dominica, "pater noster qui es in coelis:" atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, "dimitte nobis debita nostra." de se autem ipse ait: "ut sciatis quod habeat filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata." si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? ubi et ego quaero, utrum Christus eiecerit daemonia, an et pater et spiritus sanctus? si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, "pater autem in me manens, ipse facit opera?" ita enim dictum est, "ipse facit opera;" tanquam filius non faciat, sed pater manens in filio. cur ergo alio loco dicit, "pater meus usquemodo operatur, et ego operor?" et paulo post, "quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit." quod autem alio loco dicit, "si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit," ita dicit quasi solus faciat. si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera patris et filii; quid credendum est de spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum filius eiiceret daemonia, ipse tamen ait, "si ego in spiritu sancto eiicio daemonia, igitur peruenit in uos regnum dei." hic forte quis dicat, spiritum sanctum dari potius a patre et filio, quam sua uoluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, "in spiritu sancto eiicio daemonia," quod non ipse spiritus, sed Christus id faceret spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, "in spiritu sancto eiicio," tanquam diceretur, spiritu sancto eiicio. solent quippe ita loqui scripturae, "interfecerunt in gladio:" id est, gladio. "succenderunt in igni:" id est, igni. "et accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel:" id est, quibus circumcideret filios Israel. sed qui propterea demunt spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a domino legitur: "spiritus ubi uult spirat." illud uero quod apostolus ait, "omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus;" uerendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur pater et filius, cum in eis operibus commemorauerit et donationes curationum, et operationes uirtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. cum uero adiungit et dicit, "diuidens propria unicuique prout uult;" nonne manifestat etiam sancti spiritus potestatem, sed a patre et filio plane indiuiduam? si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio trinitatis; ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio filii, non sine patre et spiritu sancto; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio: satis notum est recte credentibus, uel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de patre, "ipse facit opera," quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et filius de illo natus est, et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius, et cum quo illi communis est idem spiritus: et illud quod ait dominus, "si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit," non ad patrem uel spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae filius fecit: et quod ait apostolus de spiritu sancto, "omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus," non ideo dictum, quia non ei cooperatur pater et filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus spiritus, et in diuersis suis operationibus non est a se ipse diuersus. nec tamen inaniter, sed rationabiliter et ueraciter dicitur patrem dixisse, non filium et spiritum sanctum, "tu es filius meus dilectus, in quo complacui." sed hoc miraculum de coelo sonabilis uerbi, quamuis ad personam patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos esse tamen filium et spiritum sanctum, non negamus. neque enim quia tunc filius carnem portans cum hominibus conuersabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu patris tanquam unigenitum uerbum, quando illa de nube uox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest, deum patrem operationem uerborum suorum sonantium atque transeuntium a suae sapientiae suique spiritus cooperatione separasse. eodem modo cum rectissime dicamus, non patrem, nec spiritum sanctum, sed filium super mare ambulasse, cuius unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi patrem et spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? sic enim et solum filium uerissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non patrem aut spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum filium pertinentem, quisquis negat cooperatum patrem aut spiritum sanctum, non recte sapit. item dicimus, nec patrem, nec filium, sed solum spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis uelut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos uenerat, multis et uariis linguis magnalia dei: a quo tamen miraculo ad solum spiritum sanctum pertinente, cooperationem patris et uerbi unigeniti separare non possumus. ita singulorum quoque in trinitate opera trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conueniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. quae cum ita sint, hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eiicit. neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adiutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semetipsum, eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisi in semetipsis communiter habent. sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et huius tanti peccati quo alienus est ab ecclesia dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quo extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in ea in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intelligitur pertinere. ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, "in quo clamamus, abba, pater:" ut ei possimus dicere, "dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus," sicut dicit apostolus Ioannes, "quoniam Christus manet in nobis, de spiritu suo, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei." ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: "si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus." propter hanc societatem illi in quos primitus uenit, linguis omnium gentium sunt locuti. quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: "studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis." quod autem sit ipse spiritus patris, ipse filius dicit, "de patre procedit:" et alio loco, "non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis." quod uero ipse sit et spiritus filii, apostolus dicit, "misit deus spiritum filii sui in corda nostra, clamantem, abba, pater:" hoc est, clamare facientem. nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: "quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius." ad quem ergo in trinitate proprie pertineret huius communio societatis, nisi ad eum spiritum qui est patri filioque communis? hunc spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab ecclesia segregati, Iudas apostolus apertissime declarauit, dicens: "qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes." unde in ipsa ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamuis in unitate eius constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus apostolus arguens, inter caetera ait: "animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter diiudicatur." ostendit quid dixerit, "non percipit," id est, scientiae non capit uerbum. hos in ecclesia constitutos paruulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. "quasi paruulis," inquit, "in Christo lac uobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis." ubi dicitur, "nondum," uel, "non adhuc," profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. "adhuc enim estis," inquit, "carnales." et ostendens unde sint carnales: "cum enim sit," inquit, "inter uos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?" atque idipsum planius aperiens: "cum enim quis dicat, ego quidem," inquit, "sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? quid ergo Apollo? quid autem Paulus? ministri, per quos credidistis." hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate spiritus et uinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se diuidere, et pro altero inflari aduersus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non ualentes percipere quae sunt spiritus dei: et tamen quia non sunt ab ecclesia segregati, paruuli appellantur in Christo; quos utique uel angelos uel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae dei sunt, sed quae hominum sapiebant. de illis uero qui sunt ab ecclesia segregati, non dictum est, ea quae sunt spiritus non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est, "spiritum non habentes." non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet. habent ergo istum spiritum in ecclesia constituti paruuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non ualentes, id est, intelligere et nosse. nam quomodo essent paruuli in Christo, nisi renati ex spiritu sancto? nec mirum uideri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. ut enim taceam de omnipotentis diuinitate atque incommutabilis trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? postremo ut certissime nouerimus quod paruuli in Christo non percipientes quae sunt spiritus dei, habent tamen spiritum dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: "nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis?" hoc utique nullo modo diceret ab ecclesia segregatis, qui dicti sunt spiritum non habentes. sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem spiritus pertinere, qui ouibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. "sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum." quapropter quicumque in schismaticis uel haereticis congregationibus, uel potius segregationibus baptizantur, quamuis non sint renati spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem; tamen cum ad catholicam ueniunt, et societati spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur lauacrum carnis. non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas spiritus in uinculo pacis. tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit apostolus: "habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes." potest enim esse uisibilis forma palmitis etiam praeter uitem; sed inuisibilis uita radicis haberi non potest, nisi in uite. proinde corporalia sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; uirtus uero pietatis inuisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore. quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in spiritu sancto, in illa ecclesia tantummodo dari potest, quae habet spiritum sanctum. hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum diuisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque iustitiam. nam et in primo eius aduentu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; "compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad apostolos: quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. et dixit Petrus ad eos: agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum spiritus sancti.} utique in ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni huius acceptio, in qua erat spiritus sanctus. ideo autem in nomine Iesu Christi, quia cum eumdem spiritum sanctum promitteret: "quem mittet," inquit, "pater in nomine meo." neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio: sicut nec filius sine patre et spiritu sancto, nec sine illis pater. inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur. non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus spiritus sancti, patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii ipse spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto: quia non est pater amborum. et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto: quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio: quia spiritus est unus amborum. quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum sanctum qui in se ipsum diuisus non est. hoc et ipsa euangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum eiicit daemones, non ei remitti qui blasphemauerit in spiritum sanctum. unde apparet, non semel hoc a domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. loquebatur enim de his qui eum confessi essent, uel negassent coram hominibus, ubi ait, "dico autem uobis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et filius hominis confitebitur in illo coram angelis dei: qui autem negauerit me coram hominibus, denegabitur coram angelis dei." et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negauit, continuo subiecit: "et omnis qui dicit uerbum in filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in spiritum sanctum blasphemauerit, non remittetur:" illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in ecclesia per spiritum sanctum. quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare fleuit; uictoque spiritu qui in se ipsum diuisus est, et qui eum uexandum poposcerat, contra quem pro illo dominus rogauit ne deficeret fides eius; accepit etiam ipsum cui non restitit, spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum. apud duos autem alios euangelistas quod narratur, ut de blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim erat de domino, quod in principe daemonum eiiceret daemones: ibi se dominus ait in spiritu sancto eiicere daemones, ut spiritus qui non est in se diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiiciat; ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: "amen dico uobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae quibus blasphemauerint: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti." haec uerba domini cum dixisset, sua deinde coniunxit dicens, "quoniam dicebant, spiritum immundum habet:" ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem aduersum se ipsum diuisum dominus ostendit, propter spiritum sanctum, qui non solum aduersum se diuisus non est, sed etiam quos colligit efficit indiuisos, peccata quae aduersum se diuisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in actibus apostolorum, "multitudinis credentium erat cor unum et anima una." cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. nam et alio loco dixerunt Iudaei de domino, quod daemonium haberet, nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia spiritus sancti: quoniam non ita obiecerunt spiritum immundum, ut in se diuisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo eiici daemones posse dixerunt. in hac uero lectione secundum Matthaeum, multo manifestius aperuit dominus quid hic uellet intelligi: id est, quod ipse dicat uerbum contra spiritum sanctum, qui unitati ecclesiae corde impoenitenti resistit, ubi in spiritu sancto fit remissio peccatorum. hunc enim spiritum non habent, ut iam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab eius congregatione seiuncti sunt. nam ubi dixit de diuisione satanae aduersus satanam, et quod ipse in spiritu sancto eiiceret daemones, utique in spiritu qui non est aduersus se ipsum, sicut ille, diuisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra eius ouile conuenticula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi aduersum se esse diuisum, "qui non est mecum," inquit, "contra me est; et qui non congregat mecum, spargit:" ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. deinde subiunxit, "ideo dico uobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; spiritus autem blasphemia non remittetur." quid est hoc? ideo sola spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? ideo utique. qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub eius nomine congreget, non habet spiritum sanctum. hic omnino, hic nos compulit non alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit. congregatur quippe in spiritu sancto, qui non est contra se ipsum diuisus, sicut ille immundus spiritus. et propterea omnes congregationes, uel potius dispersiones, quae se Christi ecclesias appellant, et sunt inter se diuisae atque contrariae, et unitatis congregationi, quae uera est ecclesia eius, inimicae; non quia uidentur eius habere nomen, idcirco pertinent ad eius congregationem. pertinerent autem, si spiritus sanctus, in quo consociatur haec congregatio, aduersum se ipsum diuisus esset. hoc autem quia non est - qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit -, ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in spiritu sancto, et non aduersus se ipsum diuiso, congregat Christus. ipsius autem spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto dei dono usque in finem uitae istius resistatur, non remittetur. nam etsi quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti, non in prophetis, sed in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium hominis esse uoluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo conuersus fuerit ad dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto spiritu remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia, etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caueatur; nec aliter poenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas spiritus in pacis uinculo custoditur. ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, domino miserante atque adiuuante, tractaui. quidquid tamen in eius difficultate apprehendere non ualui, non imputetur ipsi ueritati, quae salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui uel intelligenda conspicere, uel intellecta explicare non potui. de his autem quae forte potuimus et cogitando uestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae gratiae, a quo quaesiuimus, a quo petiuimus, ad quem pulsauimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et uobis loquendo ministraremus.
Sermão 72
Admonuit nos dominus Iesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere possimus. ait enim: "aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. de fructu enim arbor cognoscitur." ubi ait, "facite arborem bonam, et fructum eius bonum:" hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est. quod autem dicit, "facite arborem malam, et fructum eius malum:" non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caueas. contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, uel bona opera habere. hoc dominus Iesus dicit non posse. prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. quis autem a domino bonus inuentus est, cum Christus pro impiis mortuus sit? omnes ergo malas arbores inuenit, sed dedit potestatem filios dei fieri, credentibus in nomine eius. quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inuenta est et bona facta est. et si quando uenit, malas arbores eradicare uellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari? sed uenit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui dicitur: "misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine." dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. distulit securim, dedit securitatem. de hac securi Ioannes loquitur, dicens: "iam securis ad radicem arborum posita est. omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur." de hac securi comminatur paterfamilias in euangelio, dicens: "ecce triennium est quod uenio ad hanc arborem, et fructum in ea non inuenio. nunc debeo locum euacuare: proinde amputetur." et intercedit colonus, dicens: "domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, uenies et amputabis eam." tanquam per triennium dominus uisitauit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. primum tempus, ante legem; secundum, in lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. nam si non uisitauit genus humanum ante legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Iacob? quorum se dominum dici uoluit; et cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum deus esset: " ego sum," inquit, "deus Abraham, et Isaac, et Iacob." in lege autem si non uisitaret, ipsam legem non daret. post legem uenit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, spiritum sanctum dedit, euangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se non corrigit. intercedit colonus; pro plebe orat apostolus: "flecto," inquit, "genua mea pro uobis ad patrem, ut in charitate radicati et fundati, ualeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei." flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. ergo quia necesse est ut ueniat, agamus ut fructuosos nos inueniat. circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. omnis enim fossa humilis. cophinus stercoris, sordes poenitentiae. quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius? sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. muta cor, et mutabitur opus. exstirpa cupiditatem, planta charitatem. sicut enim radix est omnium malorum cupiditas; sic et radix omnium bonorum charitas. quid ergo mussitant homines inter se, uel contendunt, dicentes: quid est bonum? o si scires quid est bonum. quod habere uis, non est ualde bonum: quod esse non uis, hoc est bonum. uis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. aurum et argentum habere uis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos inuenit, in usum bonum conuertitur. honorem habere uis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. quam multis honor occasio exitii fuit? quam multis honor ministerium boni operis fuit? discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos conuertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inueniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et plantet. cum enim se homo inanem inuenerit meliorum bonorum, utquid est auidus externorum bonorum? et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? bona uis habere, et bonus non uis esse? non uides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? quid enim est quod uelis habere malum? dic mihi. nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non seruum, non ancillam, non uillam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen uis habere malam uitam. rogo te, praepone uitam tuam caligae tuae. omnia quae circumiacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse uilis es ac foedus? si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, sicut tu nos bona uis habere, sic et nos uolumus bonum habere dominum? tacita uoce interpellant contra te dominum tuum: ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est. quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet. quaerit ergo aliquis admonitus his uerbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. bene intellexisti hoc te quaerere debere. respondebo quaerenti, et dicam: hoc est bonum, quod non potes inuitus amittere. potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum uero quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis. quaero ergo quale sit hoc bonum. psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. ait enim: "filii hominum, quousque graues corde?" quousque arbor illa in triennio? "filii hominum, quousque graues corde?" quid est, "graues corde? utquid diligitis uanitatem, et quaeritis mendacium?" et ad haec ergo ait quod quaerendum est: "scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum." iam et Christus uenit, iam magnificatus est, iam surrexit et ascendit in coelum, iam nomen eius per totum mundum praedicatur: "quousque graues corde?" sufficiant praeterita tempora: iam magnificato illo sancto, "quousque graues corde?" post triennium quid restat, nisi securis? "quousque graues corde? utquid diligitis uanitatem, et quaeritis mendacium?" adhuc uana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et uolatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? iam clamat ueritas, et adhuc quaeritur uanitas? "quousque graues corde?" merito fortiter flagellatur hic mundus: cognouit enim iam uerba domini mundus. "et seruus," inquit, "nesciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis, uapulabit paucis." quare? ut quaerat uoluntatem domini sui. seruus ergo nesciens uoluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret sanctum suum; seruus erat nesciens uoluntatem domini sui, et ideo uapulabat paucis. seruus autem iam uoluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificauit deitas sanctum suum; et non faciens uoluntatem eius, uapulabit multis. quid ergo mirum, si mundus multum uapulat? seruus est sciens uoluntatem domini et faciens digna plagis. non ergo recuset uapulare multis: quoniam si non uult audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem. uel non murmuret contra castigatorem, cum uideat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum dominum nostrum, qui uiuit et regnat cum deo patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. amen.
Sermão 73
Et hesterno die et hodie, loquente domino nostro Iesu Christo, parabolas seminantis audiuimus. qui adfuistis heri, recordamini hodie. heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in uiam, quod aues collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum. hodie autem aliam parabolam rursus dominus de seminante narrauit, qui seminauit bonum semen in agro suo. dormientibus hominibus uenit inimicus, et superseminauit zizania. quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. offensi sunt serui patrisfamilias, uidentes in bona segete multa zizania, et uoluerunt eradicare, et permissi non sunt: sed dictum est eis, "sinite utraque crescere usque ad messem." exposuit autem etiam dominus Iesus Christus istam parabolam: et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. sed quid ait? "in tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo." quid festinatis, inquit, serui zelo pleni? uidetis zizania inter frumentum, uidetis malos Christianos inter bonos; eradicare uultis malos: quiescite, non est tempus messis. ueniat, et frumentum uos inueniat. quid stomachamini? quid aegre toleratis malos permixtos bonis? in agro uobiscum esse possunt, in horreo non erunt.
nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit, uiam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. aliud nomen in alia similitudine acceperunt. quia quando similitudines dantur, uel proprietas non exprimitur, per eas non ueritas, sed similitudo ueritatis exprimitur. quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. in rebus uisibilibus uia uia est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. in parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem uobis, uia illa, loca illa saxosa, illa spinosa Christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem multum a se res distantes, uocentur uno nomine. quod enim tam distat ab inuicem, quam Christus et diabolus? tamen leo et Christus est appellatus, et diabolus. Christus leo: " uicit leo, de tribu Iuda." diabolus leo: "nescitis quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret?" ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad uincendum; ille leo ad nocendum. ipse coluber diabolus est, serpens antiquus: numquid iussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit pastor noster, "estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes?"
ergo heri allocutus sum uiam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, mutamini, cum potestis; dura aratro uersate, de agro lapides proiicite, de agro spinas euellite. nolite habere durum cor, unde cito uerbum dei pereat. nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod uobis spargitur laboribus nostris. etenim dominus seminat: sed nos operarii eius sumus. sed estote terra bona. heri diximus, et hodie omnibus dicimus: ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. in alio maior, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oues zizania. o Christiani mali. o qui implendo premitis ecclesiam male uiuendo. corrigite uos antequam messis adueniat. non dicatis, "peccaui, et quid accidit mihi? } non perdidit deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. hoc dico malis, et tamen Christianis; hoc dico zizaniis. in agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. ideo et triticum alloquor.
o uos, Christiani, qui bene uiuitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. transiet hiems, ueniet aestas, ecce aderit messis. uenient angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. nos in hoc tempore similes sumus seruis illis, de quibus dictum est: "uis, imus et colligimus ea?" uolebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. sed dictum est nobis: "sinite utraque crescere usque ad messem." quare? tales enim estis, ut falli possitis. denique audi: "ne forte, dum uultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum." quid boni facitis? nonne messem meam uestra diligentia uastabitis? uenient messores: et exposuit qui sunt messores: "messores autem angeli sunt." nos homines sumus, angeli messores sunt. erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales angelis dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. et nos modo audire debemus: "quapropter qui se putat stare, caueat ne cadat." putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? utinam hoc non simus. "mihi autem minimum est ut a uobis iudicer." dico sane charitati uestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. omnes, si fieri potest, ad deum pertineamus: omnes malitiam saeculi huius in illius misericordia euadamus. quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies peruenire possimus.
Sermão 74
Euangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum dominus dederit, charitati uestrae, quis est scriba eruditus in regno dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera. in hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt noua et uetera eruditi scribae. quos autem ueteres secundum consuetudinem scripturarum nostrarum scribas appellauerint, notum est, uidelicet qui legis scientiam profiterentur. tales enim in illo populo scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis iudicum, uel in consuetudine ciuitatum. debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione scripturarum uerba teneamus: ne cum aliquid de scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consueuit, non intelligat quod audiuit. scribae ergo erant qui legis scientiam profitebantur, ad quos libri legis pertinebant uel custodiendi, uel pertractandi, uel etiam scribendi et intelligendi.
tales dominus noster Iesus Christus increpat, quod habeant claues regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisaeos et scribas, doctores legis Iudaeorum. de quibus alio loco ait: "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt." quare uobis dictum est, "dicunt enim, et non faciunt," nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait apostolus, "qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis deum inhonoras. nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus?" certe de his manifestum est dicere dominum, "dicunt enim, et non faciunt." sunt ergo scribae illi, sed non eruditi in regno dei.
fortassis dicat aliquis uestrum: et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso domino dicente, "bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali?" hac dicit, "quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali?" hac dicit, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt." si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? hoc quomodo soluatur, aduertat sanctitas uestra. quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. unde ergo illi mali bona proferebant? quia in cathedra Moysi sedebant. nisi praedixisset, "cathedram Moysi sedent;" nunquam malos audiri iussisset. aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam praecones iudicis personabant. quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante iudicem dicat. aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a iudice. nam, uelit nolit, praeco sonat uocem punitionis et amici sui. item, uelit nolit, sonat uocem absolutionis et inimici sui. da uocem de corde eius: absoluit amicum, punit inimicum. da uocem de sella iudicis: punit amicum, absoluit inimicum. da uocem scribarum de corde eorum: audies, "manducemus et bibamus; cras enim moriemur." da uocem de cathedra Moysi: audies, "non occides: non adulterabis: non furtum facies: non falsum testimonium dices: honora patrem et matrem: diliges proximum tuum sicut te ipsum." hoc tu fac, quod per os scribarum cathedra sonat: non quod per cor scribarum. ita enim domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud uerum respicis, quia "bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala:" et illud, quia illi scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.
non te ergo et illa turbabunt uerba domini dicentis, "unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. numquid colligunt de spinis uuas, et de tribulis ficus?" ergo scribae et Pharisaei Iudaeorum spinae et tribuli: et tamen, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite." colligitur ergo de spinis uua, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. nam et aliquando in spinosa sepe uineae implicant se uites, et de rubo pendent botri. audito nomine spinarum contempturus es uuam. require radicem spinarum, et uide ubi inuenias. sequere radicem botri pendentis, et uide ubi inuenias. sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi.
sed quare illi tales? quia "uelamen," inquit, "positum est super cor eorum." et non uident quia "uetera transierunt et facta sunt omnia noua." hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. unde "uetera?" quia iamdiu praedicantur. unde "noua?" quia ad regnum dei pertinent. quomodo ergo tollitur uelamen, dicit ipse apostolus: "cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen." Iudaeus ergo non transiens ad dominum, non pertendit aciem mentis in finem. quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. facies enim Moysi splendida figuram habebat ueritatis: interpositum est uelamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem uultus eius filii Israel. quae figura euacuatur. sic enim dixit apostolus: "quae euacuantur." quare euacuantur? quia ueniente imperatore imagines tolluntur de medio. ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cuius est imago, imago remouetur. imagines ergo praeferebantur, antequam ueniret imperator noster dominus Iesus Christus. imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. ergo cum transierit quisque ad dominum, auferetur uelamen. sonabat enim uox Moysi per uelum, et facies Moysi non apparebat. sic et modo Iudaeis sonat uox Christi per uocem scripturarum ueterum: uocem earum audiunt, faciem sonantis non uident. uolunt ergo ut auferatur uelamen? transeant ad dominum. tunc enim non auferuntur uetera, sed conduntur in thesauro, ut iam sit scriba eruditus in regno dei, proferens de thesauro suo, nec noua sola, nec uetera sola. nam si noua sola, aut uetera sola protulerit; non est scriba eruditus in regno dei proferens de thesauro suo noua et uetera. si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. et uerum dicimus sanctitati uestrae; quae de ueteri proferuntur, per nouum illustrantur. ideo transitur ad dominum, ut auferatur uelamen.
Sermão 75
Euangelii lectio quam modo audiuimus, admonet humilitatem omnium nostrum, uidere et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. non enim nihil significat nauis illa portans discipulos, quae contrario uento laborabat in fluctibus. neque sine causa dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde ueniens ad discipulos suos, periclitantes inuenit, ambulans super mare, et confirmauit eos ascendens in nauem, fluctusque placauit. quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? tamen posteaquam ascendit in nauem, uenerunt qui portabantur, dicentes: "uere filius dei es tu." sed ante istam euidentiam turbati sunt, uidentes eum super mare. dixerunt enim: "phantasma est." ille autem ascendens in nauem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi iam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.
in omnibus tamen quae fecit dominus, admonet nos quemadmodum hic uiuamus. nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamuis non omnes ad patriam redire desiderent. ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est uel in naui simus. nam si in naui pericula sunt, sine naui certus interitus. quantasuis enim uires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris uictus absorbetur et mergitur. opus est ergo ut in naui simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire ualeamus. hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est domini, in qua signamur, et ab huius mundi submersionibus uindicamur. patimur fluctus: sed ille deus est, qui opituletur nobis.
quod enim ascendit relictis turbis solus dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. relictis enim turbis, solus dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut apostolus dicit. est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram patris, pontifex et aduocatus precum nostrarum. caput ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis uerticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat.
interea nauis portans discipulos, id est, ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit uentus contrarius, id est, aduersans ei diabolus, et impedire nititur ne perueniat ad quietem. sed maior est qui interpellat pro nobis. nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, ueniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in naui excutiamus nos, et proiiciamus in mare. quia etsi turbatur nauis, nauis est tamen. sola portat discipulos, et recipit Christum. periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. tene te itaque in naui, et roga deum. deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa uelorum extensio maiori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adiutoriis et uiribus, sola restat nautis intentio deprecandi et uoces ad deum fundendi. qui ergo praestat nauigantibus, ut perueniant ad portum, numquid ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?
tamen, fratres, maxima perturbatio in ista naui non est, nisi in absentia domini. in ecclesia constitutus, absentem habet dominum? quando habet absentem dominum? quando uincitur aliqua cupiditate. quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, "sol non occidat super iracundiam uestram; neque detis locum diabolo:" intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia uisibilia, qui communiter uideri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non uident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, "erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum." hoc enim lumen uisibilis solis etiam pecora minutissima et breuissima illuminat. est ergo lumen uerum iustitia atque sapientia, quod desinit mens uidere, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. sic et in ista naui, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. dicit enim tibi lex, uerbi gratia, "ne falsum testimonium dicas." si intelligas testimonii ueritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, iam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus auaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.
quam metuendum est, ne auertatur nauis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae uidentur et transeunt, detorquente cupiditate quisque conuertitur. nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, ueniam delictis suis deprecans, et intentus euincere atque transmeare rabiem saeuientis maris. qui uero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, non uidet deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: uertit proram, fertur procella, et unde ueniebat impellitur. sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus huius saeculi, et multis tempestatibus nauis Christo absente turbatur.
quarta uero uigilia noctis, finis est noctis: una enim uigilia tribus horis constat. significat ergo, quod iam in fine saeculi subuenit dominus, et uidetur ambulare super aquas. quanquam enim turbetur tentationum procellis haec nauis, uidet tamen glorificatum deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes huius saeculi principatus. antea enim dictum est ex uoce passionis eius, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, euanuerunt aduersus eum fluctus maris, quibus cessit uoluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: "ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me." non enim repulit falsos testes, nec saeuientem clamorem dicentium, "crucifigatur." rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia tolerauit. fecerunt ei quanta uoluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. postea uero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in ecclesia tanquam in naui constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus huius saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen eius honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui uenerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, iam superborum ceruices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. sicut nunc dominum uidemus tanquam ambulantem super mare, sub cuius pedibus totam huius saeculi rabiem subiectam esse conspicimus.
sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in naui, ut dicant Christum non fuisse natum de uirgine, nec uerum corpus habuisse, sed oculis uisum esse quod non erat. et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando iam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo iam ambulante super mare. tentati discipuli dixerunt, "quia phantasma est." sed ille nos aduersus istas pestes sua uoce confirmat, dicens, "fidite, ego sum; nolite timere." uano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem eius et maiestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expauescentes super mare ambulantem. quo facto, honoris eius excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. sed cum ille dicit, "ego sum; " quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. "non " enim "erat in illo, est, et non; sed, est in illo erat, " sicut apostolus dicit. inde est uox illa, "fidite, ego sum; nolite timere." hoc est, nolite sic expauescere meam dignitatem, ut mihi uelitis auferre ueritatem. etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen uerus homo apparui, tamen uerum de me euangelium meum praedicat, quod ex uirgine natus sim, quod uerbum caro factus sim; quod uerum dixi, "palpate, et uidete, quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habere:" quod manus dubitantis uera uulnerum meorum uestigia tractauerunt. itaque, "ego sum; nolite timere."
non autem illos solos significat ista res, quod putauerunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse dominum negant, et aliquando etiam eos qui in naui sunt caeca prauitate perturbant: sed etiam illos qui dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, euentura esse non credunt. quasi in parte sit uerax et in parte mendax, ueluti phantasma apparens in uerbis, quasi quod est et non est. sed qui bene intelligunt uocem dicentis, "ego sum; nolite timere:" iam credunt omnia uerba domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. sicut enim uerum est quod dicturus est ad dexteram positis, "uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi:" ita uerum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, "ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius." nam et ista opinio, qua putant homines Christum non uera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia uident populos multos et innumerabiles turbas nomini eius esse subiectas: ut ex eo illis uideatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo uideatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini eius et honori subiecti sunt. sed audiant dicentem, "ego sum." illi ergo non timeant, qui ueracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subiecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, "non omnis qui mihi dicit, domine, domine, intrabit in regnum coelorum."
quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum uenire super aquas? gestat enim Petrus ecclesiae plerumque personam. quid ergo aliud dictum putamus, "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas:" nisi, domine, si tu uerax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicauit? ambulet ergo super aquas, et sic ad te ueniat illa cui dictum est, "uultum tuum deprecabuntur diuites plebis." sed quoniam dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidauit in mari, magnam uim tempestatis exhorrens. quis enim non timet illam uocem: "qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt, et conturbant semitas pedum uestrorum?" et quia luctatur animus aduersus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem conuertatur: ne forte qui laude mulcetur uituperatione subruatur atque mergatur. in unda exclamet titubans Petrus, et dicat, "domine, salua me." porrigit enim dominus manum: et quamuis increpet, dicens, "modicae fidei, utquid dubitasti?" quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. recepto autem domino in naui, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut iam ad terrae stabilitatem securitatemque ueniatur, adorant omnes dicentes, "uere filius dei es tu." hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua ueritas, et uerbum dei, et sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae eius, et cognoscitur et amatur.
Sermão 76
Euangelium quod recentissime recitatum est de domino Christo, qui super aquas maris ambulauit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubauit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum uero apostolum ecclesiae unicae typum. ipse enim Petrus in apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. ipse denique domino Iesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones uarias hominum discipulis respondentibus, rursusque domino interrogante et dicente, "uos autem quem me esse dicitis? " respondit Petrus, "tu es Christus filius dei uiui." unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. tunc ei dominus ait: "beatus es, Simon Bar Iona, quia non reuelauit tibi caro et sanguis, sed pater meus qui est in coelis." deinde addidit: "et ego dico tibi." tanquam diceret: quia tu dixisti mihi, "tu es Christus filius dei uiui: et ego dico tibi, tu es Petrus." Simon quippe antea uocabatur. hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret ecclesiam. quia enim Christus petra, Petrus populus Christianus. petra enim principale nomen est. ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a Christiano Christus, sed a Christo Christianus uocatur. "tu es" ergo, inquit, "Petrus; et super hanc petram" quam confessus es, "super hanc petram" quam cognouisti, dicens, "tu es Christus filius dei uiui, aedificabo ecclesiam meam:" id est, super me ipsum filium dei uiui, aedificabo ecclesiam meam. super me aedificabo te, non me super te.
nam uolentes homines aedificari super homines, dicebant: "ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae," ipse est Petrus. et alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, "ego autem sum Christi." apostolus autem Paulus ubi cognouit se eligi, et Christum contemni: "diuisus est," inquit, "Christus? numquid Paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?" quomodo non in Pauli, sic nec in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum.
idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum iam audito quod beatus esset, iam audito quod Petrus esset, iam audito quod supra petram aedificandus esset, posteaquam audiuit futuram domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat uitae fontem. turbatus est, dicens: "absit a te," inquit, "domine; non fiet istud." propitius esto tibi, deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, nolo te mori; sed melius dicebat Christus, uolo pro te mori. denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudauerat; et quem beatum dixerat, satanam appellat."redi," inquit, "post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominum." quid nos uult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? uultis scire quid nos uelit facere? audite psalmum: "ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes." sed humana sapiendo: "uos autem sicut homines moriemini." idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca uerba. miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? attende causam quare beatus."quia non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui in coelis est." ideo beatus, "quia tibi non caro et sanguis reuelauit." si enim caro et sanguis hoc tibi reuelaret; de tuo: quia uero "non caro et sanguis tibi reuelauit, sed pater meus qui in coelis est;" de meo, non de tuo. quare de meo? quia "omnia quae habet pater, mea sunt." ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? quare, nisi quia de tuo? "non enim sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominum."
hoc intuentes nos ecclesiae membrum, discernamus quid de dei, quid de nostro. tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus aduersus uentos, imbres, flumina, tentationes uidelicet praesentis saeculi. illum tamen uidete Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. proinde quia ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, "debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere;" in eo quod dixit Petrus, "tu es Christus filius dei uiui," firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non uult, mortem timendo, uitam non agnoscendo, infirmos ecclesiae significat. in illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est ecclesia.
hinc est ergo et quod modo lectum est, "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas. si tu es, iube me:" non enim possum hoc in me, sed in te. agnouit quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius uoluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. ergo, "si tu es, iube:" quia cum iusseris, fiet. quod ego non ualeo praesumendo, tu potes iubendo. et dominus, "ueni," inquit. et sine ulla dubitatione Petrus ad uerbum iubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. potuit quod dominus, non in se, sed in domino."fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux;" sed "in domino." quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo apostolorum, hoc potest in domino. ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: "numquid Paulus," inquit, "pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?" non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo.
ergo ambulauit Petrus super aquas in iussu domini, sciens hoc se a se habere non posse. fide ualuit quod humana infirmitas non ualeret. hi sunt firmi ecclesiae. attendite, audite, intelligite, agite. neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. nemo erit a deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum."pluuiam uoluntariam segregans deus haereditati suae." quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? temperetur uelocitas, ut sequatur tarditas. hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. nemo a deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum."pluuiam" ergo "uoluntariam," sicut psalmus dicit, "uoluntariam;" non meritorum nostrorum, sed "uoluntariam. pluuiam" ergo "uoluntariam segregans deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu uero perfecisti eam." quia pluuiam uoluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnouit se infirmam in se, ut firma esset in te. non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur.
uide huius haereditatis portiunculam Paulum, uide infirmatum, qui dixit: "non sum idoneus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei." quare ergo apostolus es? "gratia dei sum quod sum. non sum idoneus," sed "gratia dei sum quod sum." infirmatus est Paulus, tu uero perfecisti eum. iamuero quia gratia dei est quod est, uide quid sequatur: "et gratia eius in me non fuit uacua, sed plus omnibus illis laboraui." uide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. bene hoc, bene: "non sum idoneus uocari apostolus; gratia eius sum quod sum; et gratia eius in me non fuit uacua:" omnia optime. sed, "plus illis omnibus laboraui:" quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante deo dederas. agnosce, et sequere: "non ego autem, sed gratia dei mecum." bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. tu es idem ipse Paulus in te paruus, in domino magnus. tu es qui ter dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? "sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur." etenim infirmatus est, tu uero perfecisti eum.
sic et Petrus, "iube me," inquit, "uenire ad te super aquas." homo audeo, sed non hominem rogo. iubeat deus homo, ut possit quod non potest homo."ueni," inquit. et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia iusserat petra. ecce quid Petrus in domino; quid in se? "uidens uentum ualidum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamauit: domine, pereo, libera me." praesumpsit de domino, potuit de domino: titubauit ut homo, rediit ad dominum."si dicebam, motus est pes meus." psalmus loquitur, sancti cantici uox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si uelimus, et nostra est."si dicebam, motus est pes meus." quare motus, nisi quia "meus?" et quid sequitur? "misericordia tua, domine, adiuuabat me." non uirtus mea; sed "misericordia tua." numquid enim dominus deseruit titubantem, quem audiuit inuocantem? ubi est illud, "quis inuocauit deum, et desertus est ab eo?" ubi et illud, "et omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit?" continuo porrigens adiutorium dexterae suae, leuauit mergentem, increpauit diffidentem: "modicae fidei, quare dubitasti?" de me praesumpsisti, de me dubitasti.
eia, fratres, sermo concludendus est. attendite saeculum quasi mare, uentus ualidus, et magna tempestas. unicuique sua cupiditas, tempestas est. amas deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor. amas saeculum; absorbebit te. amatores suos uorare nouit, non portare. sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut uincas tuam cupiditatem, inuoca Christi diuinitatem. putatis tunc esse uentum contrarium, quando est huius saeculi aduersitas? quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo euenit priuata calamitas, tunc putatur uentus aduersus, ibi putatur inuocandus deus. quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est uentus contrarius. noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. uide si tranquillitas est in te; uide si non te subuertit uentus interior: hoc uide. magnae uirtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subuertat felicitas. magnae, inquam, uirtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non uinci. disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: "domine, pereo, libera me." dic, "pereo;" ne pereas. solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. conuersi ad dominum.
Sermão 77
Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione euangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis uiam: ab humilitate in alta surgere ostendit. erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde patriarchae, unde prophetae, unde parentes domini nostri Iesu Christi secundum carnem; unde ipsa uirgo Maria, quae peperit Christum. non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex gentibus. nam, sicut audiuimus, secessit dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio uexabatur. Tyrus et Sidon non erant ciuitates populi Israel, sed gentium; quamuis uicinae illi populo. clamabat ergo auida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. clamabat ergo tanquam domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. discipuli rogauerunt pro illa dominum, et dixerunt: "dimitte illam, quia clamat post nos." et ille: "non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel."
hic uerborum istorum oritur quaestio: unde nos ad ouile Christi de gentibus uenimus, si non est missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel? quid sibi uult huius secreti tam alta dispensatio, ut cum dominus sciret quare ueniret, utique ut ecclesiam haberet in omnibus gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oues quae perierunt domus Israel? intelligimus ergo praesentiam corporis sui, natiuitatem suam, exhibitionem miraculorum, uirtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia Christus Iesus ad gentem Iudaeorum uenire debuit uidendus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praesciuit. non enim damnata illa plebs est, sed uentilata. ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. nam unde apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri?
unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. nam quando Saulus, a Saule nomen deriuatum erat. Saul autem rex superbus: in regno autem Dauid humilem persequebatur. quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc uastator ecclesiae. acceperat enim litteras - uelut zelo synagogae ardens, et insequens Christianum nomen - a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque inuenisset Christianos ad luenda supplicia. cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi uoce prostratus est persecutor, erectus est praedicator. impletum in illo quod scriptum est in propheta: "ego percutiam, et ego sanabo." hoc enim percutit deus, quod se in homine extollit aduersus deum. non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. prostrauit ergo Christus una uoce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostrauit superbum, erexit humilem. nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea uocaretur, postea se Paulum dici uellet; nisi quia Sauli nomen in se agnouit, cum persequeretur, fuisse superbiae? elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, uocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam paruum. de quo nomine iam glorians, humilitatemque commendans: "ego," inquit, "sum minimus apostolorum." unde ergo, unde iste, nisi ex populo Iudaeorum? inde alii apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod uiderint dominum post resurrectionem. dicit enim eum uisum ferme "a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt."
ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem diuinitatemque Christi, accepto spiritu sancto, quando illi omnes, in quos uenit spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Iudaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cuius nomine occisi a se uiderent tanta miracula fieri, uiderent spiritus sancti praesentiam. quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: "agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini nostri Iesu Christi; et dimittentur uobis peccata uestra." quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? conuersi sunt ex ipso populo Iudaeorum: conuersi sunt, baptizati sunt. ad mensam domini accesserunt, et sanguinem quem saeuientes fuderunt, credentes biberunt. quemadmodum autem sint conuersi, quam plane atque perfecte, indicant actus apostolorum. nam omnia quae possidebant, uendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. "et erat illis," sicut scriptum est, "anima una et cor unum in deum." ecce sunt oues de quibus dixit, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." illis enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saeuientibus crucifixus orauit, dicens: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." intelligebat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. de domino enim occiso omnes curati sumus, illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. hanc ergo praesentiam Christus Iudaeis exhibuit. hoc ergo ait, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel:" ut illis praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oues quas habebat in gentibus, contemneret et praeteriret.
ad gentes enim ipse non iuit, sed discipulos misit. et illic impletum est quod propheta dixit: "populus quem non cognoui, seruiuit mihi." uidete quam alta, quam euidens, quam expressa prophetia: "populus quem non cognoui," id est, cui praesentiam meam non exhibui, "seruiuit mihi." quomodo? sequitur, "in auditu auris obaudiuit mihi:" hoc est, non uidendo, sed audiendo crediderunt. ideo gentium maior laus. illi enim uiderunt, et occiderunt: gentes audierunt, et crediderunt. ad gentes autem uocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantauimus, "congrega nos de gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua," ille Paulus apostolus missus est. minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad gentes, ex latrone pastor, ex lupo ouis. missus est ad gentes ille apostolus minimus, et multum laborauit in gentibus, et per eum gentes crediderunt. testes sunt eius epistolae.
habes hoc et in euangelio sacratissime figuratum. filia archisynagogi quaedam defuncta erat, pater eius rogabat dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. ibat dominus ad uisitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, "puella mortua est, noli iam uexare magistrum." dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: "noli timere, tantum crede." pergebat ad puellam: atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctauit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. ubi fimbriam uestimenti eius tetigit, sana facta est. et dominus: "quis me tetigit?" admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et uidebant eum a turbis comprimi, et de una quae leuiter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: "turba te premit, et dicis, quis me tetigit?" et ille: "tetigit me aliquis." nam isti premunt, illa tetigit. corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. "tetigit me," inquit, "aliquis. ego enim sensi de me uirtutem exiisse." at ubi uidit illa non se latuisse, prouoluta est ante pedes eius, et confessa est quid esset factum. post haec perrexit, peruenitque quo tendebat, et puellam filiam archisynagogi inuentam mortuam suscitauit.
factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi uerba, si dici potest, uisibilia et aliquid significantia. quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesiuit in arbore, et quia non inuenit, arbori maledicens aridam fecit. hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum inuenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum iam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum uerba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia inuenit, significauit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. sic ergo et hic. nam utique mysterium est. praescius omnium dicit, "quis me tetigit?" fit imperito similis creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus.
filia illa archisynagogi significabat populum Iudaeorum, propter quem uenerat Christus, qui dixit, "non sum missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." illa uero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, ecclesiam figurabat ex gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. dicit ille, "quis me tetigit?" quasi diceret, non noui hunc populum. "populus quem non cognoui, seruiuit mihi. tetigit me aliquis. ego enim sensi uirtutem de me exisse," id est, euangelium emissum totum orbem implesse. tangitur autem fimbria exigua pars uestimenti et extrema. fac uestem Christi quasi apostolos. ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. nam utrumque de se dixit: "ego sum minimus apostolorum." nam post omnes uocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanauit. non erat missus dominus, nisi ad oues quae perierant domus Israel. sed quia et populus quem non cognouerat, seruiturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. ait enim quodam loco idem dominus: "habeo alias oues quae non sunt de hoc ouili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor."
inde mulier ista erat: ideo non contemnebatur, sed differebatur. "non sum, } inquit, "missus, nisi ad oues quae perierunt domus Israel." et illa clamando instabat, perseuerabat, pulsabat, tanquam iam audisset, pete, et accipe; quaere, et inuenies; pulsa, et aperietur tibi. institit, pulsauit. nam et dominus quando dixit haec uerba, "petite, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis;" supra dixerat, "nolite sanctum dare canibus, neque proieceritis margaritas uestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conuersi disrumpant uos:" id est, post contemptum margaritarum uestrarum etiam molesti sint uobis. nolite ergo illis proiicere quae contemnunt.
et unde discernimus - tanquam responderent - qui sint porci, qui sint canes? hoc in ista muliere demonstratum est. nam illi mulieri instanti respondit hoc: "non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus." canis es, una es ex gentibus, idola adoras. quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? "non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus." illa si recederet post haec uerba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. institit enim petendo, et ex ipso ueluti conuicio humilitatem ostendit, misericordiam impetrauit. neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, "ita, domine:" dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; ueritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. prorsus canis: "sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum." modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam inuado, sed micas quaero.
uidete quemadmodum humilitas commendata est. canem illam dominus dixerat; non dixit, non sum; sed dixit, sum. et dominus continuo, quia se agnouit canem: "o mulier, magna est fides tua. fiat tibi sicut petisti." tu te agnouisti canem, ego te iam agnosco hominem. "o mulier, magna est fides tua." petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inueni, aperiatur tibi. uidete, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de gentibus ueniebat, et typum, hoc est, figuram ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. etenim gens Iudaea, ut ab euangelio repelleretur, superbia inflata est, quod legem accipere meruisset, quod de ipsa gente patriarchae processerint, prophetae exstiterint, Moyses dei seruus miracula magna, quae audiuimus in psalmo, in Aegypto fecerit, per mare rubrum aquis recedentibus populum duxerit, legem acceperit, quam ipso populo dederit. erat unde extolleretur gens Iudaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico deo, qui propter hoc, cum deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. magna medicina. haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. deus est, et fit homo: seponit diuinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. fit ille homo, cum sit deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat uel aegrotus medicum. sed quod est periculosius, sanus sibi uidetur.
ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a patriarchis creato, fracti rami naturales, id est, Iudaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. oleaster populus ex gentibus. sic dicit apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem. hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: ita, domine, canis sum, micas desidero. in hac humilitate etiam centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a domino curari, et dominus diceret, "ego ueniam et curabo eum; } respondit ille, "domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic uerbo, et sanabitur puer meus. non sum dignus qui sub tectum meum intres." tecto non recipiebat, corde receperat. quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. colles enim aquam repellunt, ualles implentur. quid deinde, quid ad hoc dominus, posteaquam dixit, "non sum dignus qui sub tectum meum intres," ad eos qui sequebantur, "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel:" id est, in illo populo ad quem ueni, "non inueni tantam fidem. tantam," quid est? tam magnam. unde magnam? de minimo, id est, de humilitate grandem. "non inueni tantam fidem:" similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto feruentiori. inserebat ergo iam dominus oleastrum in oliua. tunc hoc faciebat, quando dicebat, "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel."
denique uide quod sequitur. "ideo dico uobis" - quia "non inueni tantam fidem in Israel," id est, tantam cum fide humilitatem -: "ideo dico uobis, quia multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. recumbent," inquit, requiescent. non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non uitia mutemus uirtutibus, sed uitia supponamus. aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et uitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque maiorem. si diuitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen diues eris, et nonnisi illic diues eris. nam hic indigentia tua colligit plurima. quare multum habent diuites? quia multum indigent. maior indigentia quasi maiores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. tunc uere diues eris, quando nullius indigens eris. non enim tu diues, et angelus pauper, qui non habet iumenta et rhedas et familias. quare? quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. ergo ibi diuitiae, et uerae diuitiae. epulas terrae huius non ibi cogites. epulae enim terrae huius medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. uis uidere quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus necet? ne te sanum putes. sanitas immortalitas erit. nam haec longa aegritudo est. quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse uideris: detrahe medicamenta, et uide quid potes.
nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. morbus hic necesse est ut ad mortem perducat. certe medici quando aegros inspiciunt, hoc dicunt. uerbi gratia, hydrops est iste, moritur: hic morbus non potest curari. elephantiosus est; nec morbus iste curari potest. phthisicus est; quis hoc curat? necesse est ut pereat, necesse est ut moriatur. ecce iam dixit medicus, phthisicus est, non potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde moritur, et elephantiosus non inde moritur, et phthisicus non inde moritur: et tamen necesse est ut quisquis natus fuerit, inde moriatur. moritur inde, non potest aliter. hoc et medicus et imperitus pronuntiat: sed et si tardius moritur, numquid ideo non moritur? quando ergo uera sanitas, nisi quando uera immortalitas, si ergo uera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic alimentis opus erit? ergo cum audis, "recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob;" non pares uentrem, sed mentem. impleberis ibi: et ipse interior uenter habet cibos suos. secundum istum uentrem dicitur, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. et uere saturabuntur, ut non esuriant.
inserebat ergo iam oleastrum dominus, cum dicebat, "multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum," id est, inserentur in oliua. huius enim oliuae radices sunt, Abraham et Isaac et Iacob: "filii autem regni," hoc est Iudaei increduli, "ibunt in tenebras exteriores." praecidentur rami naturales, ut inseratur oleaster. sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia? unde oleaster inseri, nisi humilitate? unde et ista mulier dixit, "ita, domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum." et inde audit, "o mulier, magna est fides tua." sic et ille centurio: "non sum dignus ut sub tectum meum intres. amen dico uobis non inueni tantam fidem in Israel." discamus, aut teneamus humilitatem. si nondum habemus, discamus: si habemus, non amittamus. si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si iam habemus, teneamus, ne praecidamur.
Sermão 78
Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, uisio ista, quam dominus demonstrauit in monte. ipsa est enim de qua dixerat: "amen dico uobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo." inde coepit lectio quae recitata est. "dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Ioannem et Iacobum, et ascendit in montem." ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, "sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo." non parua quaestio est. neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. quid est mons ei qui possidet coelum? quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo uidemus. regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. regnum autem coelorum est regnum sanctorum. "coeli" enim "enarrant gloriam dei." de quibus coelis dictum est continuo in psalmo, "non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum." quorum, nisi coelorum? ergo apostolorum, et omnium uerbi dei fidelium praedicatorum. regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. hoc ut ostenderetur, uidete quid factum est.
dominus ipse Iesus resplenduit sicut sol; uestimenta eius facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. ipse Iesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. uestimenta autem eius, ecclesia eius. uestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. horum uestimentorum quaedam quasi nouissima fimbria Paulus fuit. ipse enim dicit, "ego enim sum minimus apostolorum:" et alio loco, "ego sum nouissimus apostolorum." in uestimento autem fimbria est nouissima et minima. proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta domini fimbria, salua facta est: sic ecclesia quae ex gentibus uenit, Paulo praedicante saluata est. quid mirum si per candida uestimenta signatur ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, "et si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, tanquam niuem dealbabo?" Moyses et Elias, id est, lex et prophetae quid ualent, nisi cum domino colloquantur? nisi domino perhibeant testimonium, quis leget legem? quis prophetas? uidete quam breuiter hoc apostolus ait: "per legem enim cognitio peccati: nunc autem sine lege, iustitia dei manifestata est;" ecce sol: "testificata a lege et prophetis; } ecce splendor.
uidet hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: "domine, bonum est," inquit, "nos hic esse." taedium patiebatur a turba, inuenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in deum sanctos amores, et ideo bonos mores? bene sibi uolebat esse: unde et adiunxit, "si uis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum." ad haec dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. haec enim eo loquente, nubes lucida uenit, et obumbrauit eos. ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus diuidere cupiebat, responsum coeleste monstrauit. uerbum dei Christus, uerbum dei in lege, uerbum in prophetis. quid, Petre, quaeris diuidere? magis te oportet adiungere. tria quaeris: intellige et unum.
nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et uox de nube dicens: "hic est filius meus dilectus." ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, hi sunt filii mei dilecti. aliud est enim unicus, aliud adoptati. ille commendabatur, unde lex et prophetae gloriabantur. "hic est," inquit, "filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite." quia et in prophetis ipsum audistis, et in lege ipsum audistis. et ubi non ipsum audistis? hoc audito, illi ceciderunt in terram. iam demonstratur nobis, in ecclesia regnum dei. hic dominus, hic lex et prophetae: sed dominus tanquam dominus: lex in Moyse, prophetia in Elia; sed ipsi tanquam serui, tanquam ministri. ipsi tanquam uasa: ipse tanquam fons. Moyses et prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant.
dominus autem porrexit manum, et excitauit iacentes. deinde "neminem uiderunt, nisi solum Iesum." quid sibi hoc uult? audistis, cum apostolus legeretur, quia "uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem." et linguae euacuabuntur, quando uenerit illud quod modo speramus et credimus. quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significauerunt, quod morimur: quia dictum est carni, "terra es, et in terram ibis." quando uero eos dominus erexit, resurrectionem significauit. post resurrectionem utquid tibi lex? utquid tibi prophetia? ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. remanet tibi, "in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum." remanet tibi, ut sit deus omnia in omnibus. ibi erit Moyses; sed iam non lex. uidebimus ibi et Eliam; sed iam non prophetam. lex enim et prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam. ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: "qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum." et quasi diceretur, quia diliges eum, quid illi dabis? "et ostendam me ipsum illi." magnum donum, magna promissio. non tibi seruat deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. auare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? tu diues tibi uideris; et si deum non habes, quid habes? alter pauper; et si deum habet, quid non habet?
descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica uerbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina. labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis uestimentis domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in charitate possideas. in laude enim charitatis, cum apostolus legeretur, audiuimus, "non quaerit quae sua sunt. non quaerit quae sua sunt;" quoniam donat quae possidet. alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. secundum enim ipsam charitatem praecipiens apostolus fidelibus membris Christi, ait: "nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est." auaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi alienum quaerens, aliquem circumueniat, et quaerat non suum, sed alienum. compescat se auaritia, procedat iustitia: audiamus, et intelligamus. charitati dictum est, "nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius." uerum tu, auare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. sed quomodo te noui, habere uis et tuum et alienum. fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, non uis quaerere tuum, sed tollis alienum. quod si facis, non facis bene. audi, o auare, ausculta: apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit, "nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius." ait de se ipso: "ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui sint." hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte uiuere cum Christo desiderabat. seruabat tibi hoc, Petre, post mortem. nunc autem ipse dicit: descende laborare in terra, seruire in terra, contemni, crucifigi in terra. descendit uita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit uia, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? noli tua quaerere. habe charitatem, praedica ueritatem: tunc peruenies ad aeternitatem, ubi inuenies securitatem.
Sermão 79
Visionem magnam in monte, ubi se dominus Iesus tribus discipulis demonstrauit, Petro, Iacobo et Ioanni, cum sanctum euangelium legeretur, audiuimus. "splenduit uultus eius sicut sol;" hoc significat euangelii claritatem. "uestimenta eius facta sunt candida sicut nix:" hoc significat ecclesiae mundationem, cui dictum est per prophetam, "et si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, tanquam niuem dealbabo." Elias et Moyses colloquebantur ei: quia euangelii gratia testimonium habet a lege et prophetis. in Moyse lex, in Elia prophetae: ut breuiter loquamur. sunt enim beneficia dei per martyrem sanctum, quae recitabuntur. audiamus. placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Eliae unum, et Christo unum. delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. sed tria tabernacula quare quaerebat, nisi quia unitatem legis, prophetiae et euangelii nondum sciebat? denique nube emendatus est. "haec eo loquente," inquit, "ecce nubes lucida obumbrauit eos." ecce unum tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? "et uox de nube: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite." loquitur Elias; sed "hunc audite." loquitur Moyses: sed "hunc audite." loquuntur prophetae, loquitur lex: sed "hunc audite," uocem legis, et linguam prophetarum. ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando est dignatus apparuit. "hunc audite:" hunc audiamus. quando euangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis uox sonuit. hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.
Sermão 80
dominus noster Iesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo euangelium cum legeretur, audiuimus. cum enim dixissent, "nos quare eum non potuimus eiicere?" respondit, "propter incredulitatem uestram." si apostoli increduli, quis fidelis? quid faciunt agni, si titubant arietes? nec tamen eos misericordia domini despexit incredulos: sed arguit, nutriuit, perfecit, coronauit. nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in euangelio, sicut legimus, dixerunt ei: "domine, auge nobis fidem. domine," inquiunt, "auge nobis fidem." prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: maior felicitas, scire unde petebant. "domine," inquiunt, "auge nobis fidem." uidete si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. pulsari ad se uoluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes.
putatis enim, fratres, nescire deum quid uobis necessarium sit? scit praeueniens desideria nostra, qui nouit inopiam nostram. denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: "nolite," inquit, "multiloqui esse; nouit enim pater uester quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo." aliud iam dicit dominus. quid est? nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, "nolite multum loqui" quando oratis; scit "enim pater uester quid uobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo." si scit pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur uel parum? quae causa est ipsius orationis, si iam nouit pater noster quid nobis necessarium sit? dicit alicui: noli me diu petere; noui enim quid tibi necessarium sit. si nosti, domine, quare uel petam? tu non uis me habere diuturnam petitionem, imo iubes ut habeam pene nullam. et ubi est illud alio loco? qui dicit, "nolite multum loqui in oratione:" alio loco dicit, "petite, et dabitur uobis?" et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, "quaerite, et inuenietis." et ne hoc transitorium existimares, uide quid adiunxerit, uide ubi conclusit, "pulsate, et aperietur uobis:" uide quid adiunxerit. uoluit te, ut accipias, petere; ut inuenias, quaerere; ut intres, pulsare. quomodo ergo, quia iam pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? alio loco domini uerba sunt, "oportet semper orare, et non deficere." si oportet semper orare, quomodo dicit, "nolite multiloqui esse?" quomodo oro "semper," qui cito finio? hac me iubes cito finire, hac iubes "semper orare, et non deficere:" quid est hoc? et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et uos. alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat pater tuus, quod scit tibi non expedire. quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille nouit. puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et uerum est: omnis enim uita ista nostra, infirmitas; et longa uita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. delectauit recentem, delectauit potum uini usurpare petere a medico. non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae?
proinde, quoniam in hoc capitulo dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, "propter incredulitatem uestram non potuistis hoc daemonium eiicere: } ad orationem enim hortatus sic conclusit, "hoc genus non eiicitur, nisi ieiuniis et orationibus." si orat homo, ut eiiciat daemonium alienum; quanto magis ut eiiciat auaritiam suam? quanto magis, ut eiiciat uinolentiam suam? quanto magis, ut eiiciat luxuriam suam? quanto magis, ut eiiciat immunditiam suam? quanta sunt in homine, quae si perseuerauerint, non admittunt ad regnum coelorum? uidete, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis uestigia lauare? et quid, si dixerit ei medicus: sanari aliter non potes, nisi te ligauero, adussero, secuero? respondet: fac quod uis, tantum sana me. quanto ardore desiderat paucorum dierum uapoream sanitatem, ut pro illa et ligari uelit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? totum patitur, ut serius moriatur: et non uult pauca pati, ut nunquam moriatur. si tibi dicat deus, qui coelestis est super nos medicus: tu sanari uis? quid dicturus es, nisi, sanari? forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod peius aegrotas.
nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? sic erant et Iudaei. ad aegrotos uenit Christus, omnes aegrotos inuenit. nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. omnes aegrotos inuenit; apostolica sententia est: "omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei." cum ergo omnes inuenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. alii ueniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, conuertebantur. ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. cum ergo susciperet eos, et adiungeret sibi sanandos, illi exsultauerunt. aliud uero genus aegrotorum, qui iam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultauerunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis eius: "ecce qualis est magister uester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat." et ille qui nouerat quid essent, et qui essent, respondit illis: "non est opus sanis medicus, sed male habentibus." et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: "non ueni," inquit, "uocare iustos, sed peccatores." si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare ueni? propter quos ueni? si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. quid miraris? medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanauit phreneticum.
primo enim non obliuiscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; uidens eos circumfremere, qui nouerat morbum illorum, quia medicus, qui nouerat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad patrem: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." putatis autem, quia non illi Iudaei maligni erant, saeui, cruenti, turbulenti, inimici filio dei? putatis quia uacauit uox illa, et inanis fuit: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt?" omnes uidebat, sed suos futuros ibi cognoscebat. denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. mortuus est deus, ut compensatio fieret coelestis cuiusdam mercimonii, ne mortem uideret homo. deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi deus. idem enim deus, idem homo: unus enim Christus, deus et homo. homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non deum ad deteriora detorsit. assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. cum ergo deus esset et homo, uolens nos uiuere de suo, mortuus est de nostro. unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde uiueremus. quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? "in principio erat uerbum; et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum." quaere de deo unde moriatur, non inuenies. nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo. peccatum quaere unde uiuat, non habet. nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos uitam de nostro: sed nos uitam de ipsius, ille mortem de nostro. qualia commercia. quid dedit, et quid accepit? mercantes homines ueniunt ad commercia, ad res mutandas. nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. dabat homo quod habebat, et accipiebat quod non habebat. uerbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. quanti erat ut maior copia uilem speciem compensaret? ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat uestem. et quis enumerat omnia? tamen nemo dat uitam, ut accipiat mortem. non ergo uox medici pendentis in ligno inanis fuit. ut enim moreretur pro nobis, quia uerbum mori non poterat, "uerbum caro factum est, et habitauit in nobis." pependit in cruce, sed in carne. ibi uilitas, quam contempserunt Iudaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Iudaei. pro ipsis enim dictum est, "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." et non uacauit uox illa. mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. illi accepto spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. tunc Iudaei qui aderant, expauescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos nouerant in lingua una, expauerunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. ille hoc donauit, qui in ligno pependit. ille hoc donauit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret spiritum sanctum sedens in coelo. audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conuersio. quae conuersio? sanguinem Christi, quem saeuientes fuderunt, credentes biberunt.
ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de deo praesumamus: uiuamus quomodo iubet, et ubi titubamus in ipsa uita, ipsum inuocemus, quomodo illum inuocauerunt discipuli dicentes, "domine, auge nobis fidem." et Petrus praesumpsit, et titubauit: nec tamen contemptus mersus est, sed subleuatus et erectus est. etenim quod praesumpsit, unde erat? non de suo erat: de domini erat. quomodo? "domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquam." ambulabat enim dominus super aquas. "si tu es, iube me uenire ad te super aquam." scio enim quia si tu es, iubes et fit. et ille ait, "ueni." descendit in illius iussione, et trepidauit in sua infirmitate. tamen quando trepidauit, ad illum exclamauit, "domine," inquit, "libera me." tunc dominus tenuit illi manum, et dixit: "modicae fidei, quare dubitasti?" ipse inuitauit, ipse nutantem et titubantem liberauit: ut impleretur quod dictum est in psalmo, "si dicebam, motus est pes meus; misericordia tua, domine, adiuuabat me."
duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera uitae huius ubi peregrinamur. ponamus nos ergo in stabulo uitae huius, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. aeterna uero beneficia sunt, primum ipsa uita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae, societas angelorum, ciuitas coelestis, dignitas indeficiens, pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseuerantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. desiderium semper orat, etsi lingua taceat. si semper desideras, semper oras. quando dormitat oratio? quando friguerit desiderium. ergo illa beneficia sempiterna tota auiditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. temporalia uero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. multis profuit paupertas, et nocuerunt diuitiae: multis profuit priuata uita, et nocuit altus honor. et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit; male autem utentibus non ablata plus nocuit. ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui nouit quid nobis expediat. petisti, non est tibi datum quod petebas? crede patri, qui si tibi expediret, daret tibi. ecce de te ipso fac tibi coniecturam. qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud dominum nesciens res diuinas. ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. ploret, affligat se, collidat se, ut leues eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. cui negas partem, totum illi seruas. sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.
ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. abundant mala, et deus uoluit ut abundarent mala. utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. bene uiuamus, et bona sunt tempora. nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. sed quid facimus? non possumus ad bonam uitam conuertere multitudinem hominum? pauci qui audiunt bene uiuant: pauci bene uiuentes multos male uiuentes ferant. grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. ferant quod nolunt, ut ueniant ad quod uolunt. quare contristamur et causamur deum? abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. magni uiri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. quid est autem malus mundus? non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, uolatilia, arbores. omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu uiuimus, sicut dixi, ad dominum deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perueniamus. patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. ipse nos portat, non nos illum. nouit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod iussit, et spera quod promisit.
Sermão 81
diuinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audiuimus, admonent nos aduersus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere uirtutum, pectus munire Christianum, et hoc a misericordia domini. "quid est" enim "homo," ait, "nisi quod memor es eius? uae mundo ab scandalis," dominus dicit, ueritas dicit: terret et monet, non uult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. contra hoc "uae," id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cauendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco scriptura, ubi dicitur: "pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum." ostendit hostem cauendum, sed non cessauit ostendere murum munitum. cogitabas tu audiens, "uae mundo ab scandalis," quo ires extra mundum, ne scandala patereris. ergo propter cauenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem eius, quae ubique praedicatur, audiamus? parum est audiamus, nisi diligamus. securum te enim faciens scriptura diuina contra scandala non ait, pax multa audientibus legem tuam. non enim auditores legis iusti sunt apud deum. sed quia factores legis iustificabuntur, et fides per dilectionem operatur: "pax multa," inquit, "diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum." concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantauimus: "mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis." quia, "pax multa diligentibus legem tuam." ipsi enim mites, qui diligunt legem dei. "beatus" enim "uir, quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fouea." quam diuersae uidentur scripturae uoces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes ueritati amicus, pace plenus, charitate feruidus, contra scandala munitus.
propositum est ergo uidere, uel quaerere, uel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de scripturis commemoraui, admonemur inuenire quod quaerimus. intenta sit paululum charitas uestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in aduersis. neque enim res aduersae saeculi huius uocantur scandala: scandala quae sint, aduertite. nescio quis, uerbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. scandalum caue, non ualde pressuram. pressura premit te, scandalum opprimit te. quid ergo interest inter pressuram et scandalum? in pressura parabas seruare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. hoc si seruas, aut si seruaueris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc ualebit illa pressura, ad quod ualet in torculari, non ut oliua opprimatur, sed ut oleum liquetur. denique si in ista pressura laudes deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? sedebant in pressura apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum deo. quid premebatur? quid eliquabatur? sedebat sub magna pressura Iob in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed uermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. sed quia et intus deo plenus erat, laudabat deum, et pressura illa non illi erat scandalum. ubi ergo scandalum? quando accessit ei uxor, et ait, "dic aliquid in deum, et morere." omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eua seruata est, non ad consolationem, sed ad tentationem uiri. ecce ubi scandalum. exaggerauit miserias eius, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. illi autem, qui erat mitis, quia deus ex lege sua docuerat eum, et mitigauerat a diebus malignis, pax multa erat in corde eius diligentis legem dei, et non erat illi scandalum. illa scandalum erat, sed illi non erat. denique uide mitem, uide eruditum in lege dei, lege dei dico aeterna. nam lex illa in tabulis data Iudaeis nondum erat temporibus Iob, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. quia ergo mitigatus erat lege dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem dei, uide quam sit mitis, quid respondet. hic disce quod proposui, qui sint mites. "locuta es," inquit, "tanquam una ex insipientibus mulieribus. si bona percepimus de manu domini, mala non sustinemus?"
audiuimus exemplo qui sint mites: definiamus eos uerbis, si possumus. mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet deus. eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi deus incrementum dederit? "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus." audi, qui uis mitis esse, qui uis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui uis mitis esse. quidquid boni facis, non tibi placeas. deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat deus. quid plura? hoc fac, et uiues. non te absorbebunt dies maligni; euades quod dictum est, "uae mundo ab scandalis." cui mundo enim "uae ab scandalis," nisi de quo dictum est, "et mundus eum non cognouit? } non illi mundo, de quo dictum est, "deus erat in Christo mundum reconcilians sibi." mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. sicut attendimus plerumque agrum. plenus est ager iste: quo fructu? tritico. itemque dicimus, et uerum dicimus, plenus est ager iste palea. arbor est, plena est fructu. alter dicit, plena est foliis. et qui dicit, plena est fructu, uerum dicit: et qui dicit, plena est foliis, uerum dicit. nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. utroque plena est: sed aliud quaerit uentus, aliud cultor colligit. sic ergo, cum audis, "uae mundo ab scandalis," noli terreri; dilige legem dei, non tibi erit scandalum.
sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. sed "si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te," modo audisti euangelium, "amputa, proiice abs te." quisquis tibi charus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. audite quia hoc est scandalum. constituimus exemplum de Iob et uxore eius: sed ibi non est nominatum scandalum. audi euangelium: dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. "redi retro, satanas, scandalum mihi es." prorsus docuit te dominus, qui tibi uiuendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caueatur scandalum. cui dixerat paulo ante, "beatus es, Simon Bar Iona," ostenderat illum membrum suum esse. at ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum. scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. et intendat charitas uestra: fit hoc plerumque, non maleuolentia, sed peruersa beneuolentia. uidet enim te amicus tuus, qui te diligit, uicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, coniux tua, uidet te in malo, et uult te facere malum. quid est, uidet te in malo? uidet te in aliqua pressura. pressuram ipsam propter iustitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non uis dicere falsum testimonium. uerbi gratia dixerim. abundant exempla, quia "uae mundo ab scandalis." ecce, uerbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. negas tu: negas falsum, ne neges uerum. ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. accedit amicus, qui non uult te esse in pressura, non uult te esse in malo: rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? iam forte quomodo et satanas domino, "scriptum est de te, quia angelis suis mandauit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum." forte et iste amicus tuus, quia uidet te Christianum, de lege tibi uult persuadere, quod putat te debere facere. fac quod dicit. quid? hoc quod uult ille. sed mendacium est, falsum est. non legisti, "omnis homo mendax?" iam iste scandalum est. amicus est, quid facturus es? oculus est, manus est: "amputa, et proiice abs te." quid est, "amputa, et proiice abs te?" noli consentire. hoc significat, "amputa, et proiice abs te," noli consentire. membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione uiuunt, consensione inuicem connectuntur. ubi dissensio, ibi morbus aut uulnus est. ergo membrum tuum est: diliges eum. sed scandalizat te; "amputa eum, et proiice abs te." noli consentire; auerte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet.
quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abiecturus, et eo fortasse correcturus? quomodo facturus es, responde. de lege uoluit suadere mendacium. ille enim ait, dic. et forte non ausus est dicere, dic mendacium: sed sic, dic quod uult. tu dicis, sed mendacium est. et ille, ut excuset, " omnis homo mendax." et tu contra, frater, "os quod mentitur, occidit animam." attende, non est leue quod audisti, "os quod mentitur, occidit animam." quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non uis me esse in malo; cum uelis me esse malum? quid mihi facit potens iste? quid premit? carnem. corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. iratus potens occidit corpus: "os quod mentitur, occidit animam." corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam uero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit ueritas. serua ergo quod seruare potes: pereat quod quandoque periturum est. respondisti; et tamen "omnis homo mendax" non soluisti. responde illi et ad hoc, ne uideatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de lege proferens, urgens te de lege contra legem. in lege enim scriptum est, "falsum testimonium ne dicas:" et in lege scriptum est, "omnis homo mendax." respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem uerbis quibus potui, terminaui. mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi deus; in omnibus quae male patitur, non displicet deus. hoc ergo ei responde, qui dicit, mentire, quia scriptum est, "omnis homo mendax:" non mentior, quia scriptum est, "os quod mentitur, occidit animam." non mentior, quia scriptum est, "perdes omnes qui loquuntur mendacium." non mentior, quia scriptum est, "falsum testimonium non dices." urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in ueritate: audio dominum meum, " nolite timere eos qui corpus occidunt."
quomodo ergo omnis homo mendax? an forte non es homo? responde cito, et uerum, et homo non sim, ne mendax sim. uidete enim: "deus de coelo prospexit super filios hominum, ut uideret si est intelligens et requirens deum. omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." quare? quia filii hominum esse uoluerunt. ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios dei fieri. quid ergo mirum? homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. accedit uobis gratia dei, dedit uobis potestatem filios dei fieri. audite uocem patris mei dicentis, "ego dixi, dii estis, et filii altissimi omnes." quoniam homines filii hominum, si non filii altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. si filii dei, si gratia saluatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii dei. ergo iam dii. quid ad te uult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo deus, creator omnis creaturae deus. Adam homo, Christus homo mediator dei, filius unicus patris, deus homo. ecce tu longe a deo homo, et deus sursum longe ab homine: in medio se posuit deus homo. agnosce Christum, et per hominem ascende ad deum.
iam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. diligamus legem dei, ut euadamus quod dictum est. uae mundo ab scandalis. loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. uastatur mundus, calcatur torcular. eia, Christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui ciuitatem in coelo quaeritis, qui angelis sanctis sociari desideratis, intelligite uos sic uenisse ut discedatis. transitis per mundum, conantes ad eum qui creauit mundum. non uos perturbent amatores mundi, qui uolunt in mundo remanere, et uelint nolint, coguntur migrare: non uos decipiant, non seducant. pressurae istae non sunt scandala. iusti estote, et exercitationes erunt. tribulatio uenit: quod uolueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. qualem te inuenerit, talis erit. tribulatio ignis est: aurum te inuenit? sordes tollit: paleam te inuenit? in cinerem uertit. ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. sed quae sunt scandala? locutiones illae, uerba illa, quibus nobis dicitur: ecce quid faciunt tempora Christiana, ecce quae sunt scandala. ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena subleuat: ergo pes tuus. "abiice, amputa, proiice abs te," noli consentire. responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. responde, et tu: dic homini dicenti tibi, ecce temporibus Christianis tantae pressurae sunt, uastatur mundus: responde tu, hoc mihi antequam eueniret, praedixit Christus.
quare enim turbaris? pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo nauis illa, ubi dormiebat Christus. ecce quae causa est, homo cordate, ut turbatur cor tuum: ecce quae causa est. nauis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. quid enim tibi noui dicitur, Christiane? quid enim tibi noui dicitur? temporibus Christianis uastatur mundus, deficit mundus. non tibi dixit dominus tuus, uastabitur mundus? non tibi dixit dominus tuus, deficiet mundus? quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? ergo tempestas saeuit in cor tuum: caue naufragium, excita Christum. "habitare," inquit apostolus, "Christum per fidem in cordibus uestris." per fidem habitat in te Christus. fides praesens, praesens est Christus: fides uigilans, uigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. excitare, commouere, dic: "domine, perimus." ecce quae nobis dicunt pagani: quae nobis dicunt, quod est grauius, mali Christiani. exsurge, domine, perimus. euigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. quid perturbaris? haec omnia praedixi tibi. ideo praedixi, ut cum uenissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. homo est, nascitur, crescit, senescit. querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. parum tibi praestitit deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? nescis hoc significasse in semine Abrahae? nam semen Abrahae ait apostolus, "quod est Christus. non dicit, et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, et semini tuo, quod est Christus." ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute uenturus. uenit cum omnia ueterascerent, et nouum te fecit. res facta, res condita, res peritura iam uergebat in occasum. necesse erat ut abundaret laboribus: uenit ille et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietem. noli adhaerere uelle seni mundo, et nolle iuuenescere in Christo, qui tibi dicit: perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. noli timere, renouabitur iuuentus tua sicut aquilae.
ecce, inquit, Christianis temporibus Roma perit. forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. forte Roma non perit, si Romani non pereant. non enim peribunt, si deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. homo illud fecit, homo illud destruxit. iniuria fit Romae, quia dicitur, cadit? non Romae, sed forte artifici eius. conditori eius facimus iniuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? mundus arsurus est, quem condidit deus. sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando uoluerit deus; nec quod fecit deus, ruit, nisi quando uoluerit deus. si enim hominis opus non cadit, sine uoluntate dei, opus dei quando potest cadere per uoluntatem hominis? tamen et mundum fecit tibi deus casurum; et ideo te condidit moriturum. ipse homo ornamentum ciuitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator ciuitatis, sic uenit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. coelum et terra transibunt: quid ergo mirum, si aliquando finis est ciuitati? et forte non modo finis est ciuitati: tamen aliquando finis erit ciuitati. sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? quare inter sacrificia paganorum arsit mater eius Troia? dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troia incensa migrauerunt. dii Romani ipsi fuerunt primo dii Troiani. arsit Troia, tulit Aeneas deos fugitiuos: imo tulit deos fugiens stolidos. portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. et cum ipsis diis ueniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. longum est caetera persequi: breuiter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: "urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis uagabantur."habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troia. inducitur a poeta ipsorum Iuno irascens aeneae et Troianis fugientibus, et dicit, "gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor, Ilium in Italiam portans uictosque Penates:" id est, deos uictos portans secum in Italiam. iam quando dii in Italiam uicti portabantur, numen erat, an omen? diligite ergo legem dei, et non sit uobis scandalum. rogamus uos, obsecramus uos, exhortamur uos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas uestra, abundent bona opera uestra. quod iubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant pagani.
Sermão 82
admonet nos dominus noster non negligere inuicem nostra peccata, non quaerendo quid reprehendas, sed uidendo quid corrigas. eius quippe dixit acutum oculum ad eiiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. quid autem hoc sit, breuiter insinuo charitati uestrae. festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam uult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo. festuca initium trabis est. nam trabes quando nascitur, prius festuca est. rigando festucam, perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium.
multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis inuenitur? in ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem uitulum taedio quodam auertit irascens: sed uisceribus amplectitur matris. quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse conuincatur, si non irascitur. fac enim puerum uelle in aqua fluminis ludere, cuius impetu pereat: tu si uides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? odium ergo ante omnia uitandum est, trabes de oculo eiicienda est. multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo uerbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, seruare insidias inclusas in corde. multum postremo interest inter haec uerba scripturae, "turbatus est prae ira oculus meus." de illo autem quid dictum est? "qui odit fratrem suum, homicida est." multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. festuca turbat, trabes exstinguit.
hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, uides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et uim pateris, donec eiicias de oculo fratris tui, quod uides nocere oculo fratris tui. lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. nam si odisti, et uis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? dixit enim et hoc aperte eadem scriptura, ubi scriptum est, "qui odit fratrem suum, homicida est. qui odit," inquit, "fratrem suum, in tenebris est usque adhuc." odium, tenebrae sunt. non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. illum enim laedere conatur extrinsecus, se uastat intrinsecus. quantum autem animus noster corpore maior est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. laedit autem animum suum, qui odit alterum. et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? tollit pecuniam, numquid fidem? laedit famam, numquid conscientiam? quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saeuit, eo periculosius uiuens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeuiendo sensum perdidit. saeuisti in inimicum tuum: te saeuiente ille nudatus est, tu iniquus es. multum interest inter nudum et iniquum. ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. quaere quis grauius damnum perpessus est. ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus.
ideo debemus amando corripere; non nocendi auiditate, sed studio corrigendi. tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: "si peccauerit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum." quare illum corripis? quia te doles, quod peccauerit in te? absit. si amore tui id facis, nihil facis. si amore illius facis, optime facis. denique in ipsis uerbis attende, cuius amore id facere debeas, utrum tui, an illius. "si te audierit," inquit, "lucratus es fratrem tuum." ergo propter illum fac, ut lucreris illum. si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, quid magnum feci? in hominem peccaui. noli contemnere. in hominem peccasti: uis nosse quia in hominem peccando peristi? si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? nam si non perieras, quomodo te lucratus est? nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. ait enim quodam loco apostolus, "sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis:" ideo quia membra Christi omnes facti sumus. quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi?
nemo ergo dicat, quia non peccaui in deum, sed peccaui in fratrem, in hominem peccaui: leue peccatum est, uel nullum peccatum est. forte inde dicis, leue est, quia cito curatur. peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito inuenisti. quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit euangelium, "qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis?" magnus terror; sed uide ibi remedium: "si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te; relinque ibi munus tuum ante altare." non irascitur deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit deus magis quam munus tuum. nam si malum animum gerens aduersus fratrem tuum, adueneris cum munere ad deum tuum, respondet tibi: tu peristi, mihi quid attulisti? offers munus tuum, et tu non es munus dei. plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu inuenisti in horreo tuo. ergo "relinque ibi munus tuum ante altare, et uade prius reconciliari fratri tuo; et sic ueniens offeres munus tuum." ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare.
homines autem faciles sunt ad irrogandas iniurias, et difficiles ad concordiam requirendam. pete, inquit, ueniam ab homine quem offendisti, ab homine quem laesisti. respondet: non me humiliabo. uel deum tuum audi, si fratrem tuum contemnis: "qui se humiliat, exaltabitur." non uis te humiliare qui cecidisti? multum interest inter se humiliantem et inter iacentem. iam iaces, et humiliare te non uis? bene diceres, nolo descendere; si noluisses ruere.
hoc ergo debet facere, qui fecit iniuriam. qui autem passus est, quid debet? quod audiuimus hodie: "si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum." si neglexeris, peior es. ille iniuriam fecit, et iniuriam faciendo graui se ipsum uulnere percussit: tu uulnus fratris tui contemnis? tu eum uides perire, uel perisse, et negligis? peior es tacendo, quam ille conuiciando. quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est iniurias obliuisci: sed obliuiscere iniuriam tuam, non uulnus fratris tui. ergo "corripe eum inter te et ipsum solum," intendens correctioni, parcens pudori. forte enim prae uerecundia incipit defendere peccatum suum, et quem uis facere correctiorem, facis peiorem. "corripe" ergo "eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum:" quia perierat, nisi faceres. "si autem non te audierit," id est, peccatum suum quasi iustitiam defenderit, "adhibe tecum duos uel tres; quia in ore duorum uel trium testium stat omne uerbum. si nec ipsos audierit, refer ad ecclesiam: si nec ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." noli illum deputare iam in numero fratrum tuorum. nec ideo tamen salus eius negligenda est. nam et ipsos ethnicos, id est, gentiles et paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. hoc ergo audiuimus dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: "amen dico uobis, quaecumque ligaueritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solueritis in terra, soluta erunt et in coelo." coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut iuste alliges, uide. nam iniusta uincula disrumpit iustitia. cum autem correxeris, et concordaueris cum fratre tuo, soluisti illum in terra. cum solueris in terra, solutus erit et in coelo. multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi.
haec cum ita sint, quid est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audiuimus: "annuens oculis cum dolo, congerit hominibus maestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit?" si ergo qui arguit palam, pacem facit; quomodo, "corripe illum inter te et ipsum solum?" metuendum est, ne sibi contraria sint praecepta diuina. sed intelligamus esse ibi summam concordiam, non quemadmodum quidam uani sapiamus, qui errantes opinantur contraria sibi esse duo testamenta in libris ueteribus et nouis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in Salomonis libro, hoc in euangelio. si enim aliquis imperitus et calumniator diuinarum scripturarum diceret, ecce ubi sibi contradicunt duo testamenta. dominus dicit, "corripe illum inter te et ipsum solum." Salomon dicit, "qui arguit palam, pacem facit." ergo nescit dominus quid praecepit? Salomon uult contundi frontem peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. ibi enim scriptum est, "qui arguit palam, pacem facit:" hic autem, "corripe illum inter te et ipsum solum;" non palam, sed in secreto et occulte. uis nosse, quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo testamenta, quia illud in libro Salomonis, hoc in euangelio reperitur? apostolum audi. certe apostolus minister est noui testamenti. audi ergo apostolum Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, "peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant." iam non Salomonis liber cum euangelio, sed Pauli apostoli epistola uidetur confligere. Salomonem paululum sine iniuria seponamus: Christum dominum et Paulum seruum eius audiamus. quid dicis, domine? "si peccauerit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum." quid dicis, apostole? "peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant." quid facimus? controuersiam istam uelut iudices audimus? absit. imo sub iudice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas domini dei nostri. non enim apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: "an uultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus?" Christus in euangelio, Christus in apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. quia quando praeco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in gestis, praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperauit.
duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. cum corde nostro nos concordemus, et scriptura sancta in nulla parte discordat. uerum est omnino, utrumque uerum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. sed dicit mihi aliquis: quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere?
cito uidebit charitas uestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. intendite, et uidete: "si peccauerit," inquit, "in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum." quare? quia peccauit in te. quid est, in te peccauit? tu scis quia peccauit. quia enim secretum fuit, quando in te peccauit; secretum quaere, cum corrigis quod peccauit. nam si solus nosti quia peccauit in te, et eum uis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. attende quemadmodum uir iustus, Ioseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia grauidam senserat, et se ad illam non accessisse nouerat. restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait euangelium? "Ioseph autem cum esset uir iustus, et nollet eam diuulgare." mariti dolor non uindictam quaesiuit: uoluit prodesse peccanti, non punire peccantem. "cum," inquit, "nollet eam diuulgare, uoluit eam occulte dimittere." haec eo cogitante, ecce angelus domini apparuit ei in somnis; et indicauit quid esset, quia non uiolauit uiri torum, quia de spiritu sancto conceperat dominum amborum. peccauit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc uere in te solum peccauit. nam si multis audientibus tibi fecit iniuriam, et in illos peccauit, quos testes suae iniquitatis effecit. dico enim, fratres charissimi, quod et uos ipsi in uobis ipsis potestis agnoscere. quando me audiente, fratri meo quisque iniuriam facit, absit ut a me iniuriam illam alienam putem. prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putauit placere quod fecit. ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. distribuite tempora, et concordat scriptura.
sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. in secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne uolentes publice arguere, prodamus hominem. nos uolumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? nouit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo nouit. ego uolo publice corripere, at tu quaeris inscribere. prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos dei iudicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. hac charitate praediti esse debemus. unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare uolo, non accusare. sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. ubi contigit malum, ibi moriatur malum. non tamen uulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud uulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua peruersitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et uana conquirunt, dicentes, peccata carnis deus non curat. ubi est quod hodie audiuimus: "fornicatores et adulteros iudicat deus?" ecce attende, quisquis tali morbo laboras. quod dicit deus audi: non quod tibi dicit fauens peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, uel potius inimicus tuus et suus. audi ergo quod dicit apostolus: "honorabiles," inquit, "nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. fornicatores autem et adulteros iudicat deus. }
age ergo, frater, esto correctus. times ne te inscribat inimicus; et non times ne te iudicet deus? ubi est fides? time cum est quando timeas. longe est quidem dies iudicii: sed uniuscuiusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia breuis est uita. et quia ipsa breuitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. corrige te hodie, propter cras. prosit tibi et modo in secreto correptio. palam enim loquor, et in secreto arguo. aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam conuenio. si dicerem, tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. non dico, tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. publica est correptio, sed secreta correctio. scio quia ille qui timuerit, corrigit se.
non dicat in corde suo, peccata carnis non curat deus. "nescitis," inquit apostolus, "quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis? quisquis templum dei uiolauerit, disperdet illum deus." nemo se fallat. sed forte ait aliquis, templum dei animus meus est, non corpus meum: adiecit etiam testimonium, "omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni." infelix interpretatio. punienda cogitatio. fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. uis nosse apertam etiam inde sententiam? "nescitis," inquit idem apostolus, "quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" - iam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et "corpora uestra templum in uobis sunt spiritus sancti, quem habetis a deo." - contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? ipsum corpus tuum templum in te est spiritus dei. iam uide quid facias de templo dei. si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? modo autem tu ipse es templum dei. templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. uide quid agas, uide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam uertaris. "nescitis," inquit, "quia corpora uestra" - et hoc de fornicatione loquebatur apostolus, ne contemnerent corporalia peccata - "templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno." si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum.
scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius considerauerit, neminem deum timentem sub uerbis eius non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet uiuere. ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, cras, cras: et subito ostium clauditur. remansit foris cum uoce coruina, quia non habuit gemitum columbinum. cras, cras: corui uox. geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne non uidearis conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pauimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. geme non inani gemitu. forte enim dicis tibi: promisit mihi deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego diuinam scripturam, "iniquus in qua die conuersus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit iustitiam, omnes iniquitates eius obliuiscar. } securus sum; quando me correxero, dat mihi deus indulgentiam de malis meis. et quid ego dicturus sum? contra deum reclamaturus? dicturus sum deo: noli illi dare indulgentiam? dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc deum non promisisse? si ista dixero, omnia falsa dico. bene dicis, uerum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum uicturus sis. non lego, inquis. nescis ergo quantum uicturus sis. esto correctus et semper paratus. noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed uigila, et corrige te hodie. quid differs in crastinum? longa uita erit. ipsa longa, bona sit. prandium bonum longum nemo differt, et uitam malam longam uis habere? utique si longa erit, melius bona erit: si breuis erit, bene factum est, ut bona produceretur. sic autem homines negligunt uitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. uillam emis, bonam quaeris; uxorem uis ducere, bonam eligis; filios tibi uis nasci, bonos optas; caligas locas, et non uis malas: et uitam amas malam. quid te offendit uita tua, quam solam uis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus?
ergo, fratres mei, si aliquem uestrum uellem in parte corripere, forte audiret me: multos uestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. non amo in uoce laudatorem, et in corde contemptorem. cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. in omnibus uerbis meis speculum propono. nec mea ista sunt uerba: sed domino iubente loquor, quo terrente non taceo. nam quis non eligeret tacere, et rationem de uobis non reddere? sed iam suscepimus onus, quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus. audistis, fratres mei, cum epistola ad Hebraeos legeretur: "obedite praepositis uestris, et subditi estote; quia ipsi uigilant pro animabus uestris, tanquam rationem reddituri pro uobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit uobis." quando facimus ista cum gaudio? quando uidemus homines proficere in uerbis dei. quando laborat cum gaudio operarius in agro? quando attendit arborem, et fructum uidet; quando attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine causa laborauit, non sine causa dorsum curuauit, non sine causa manus attriuit, non sine causa frigus et aestum tolerauit. hoc est quod ait, "ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit uobis." numquid dixit, non illis expedit. non; sed dixit, "non expedit uobis." nam illi praepositi quando contristantur de malis uestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit uobis. nihil autem nobis uolumus expedire, quod non expedit uobis. simul ergo in dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus.
Sermão 83
hesterna die sanctum euangelium admonuit nos non negligere peccata fratrum nostrorum: "sed si peccauerit," inquit, "in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. si te audierit, lucratus es fratrem tuum. si autem contempserit, adhibe tecum duos uel tres: ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum. si autem et ipsos contempserit, dic ecclesiae. quod si ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum legeretur audiuimus. cum enim dixisset hoc dominus Iesus Petro, subiecit et interrogauit magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesiuit utrum sufficeret septies. respondit illi dominus: "non solum septies, sed etiam septuagies septies." deinde narrauit similitudinem ualde terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum seruis suis; in quibus inuenit debitorem decem millium talentorum. et cum iussisset, ut omnia quae habebat, et omnis eius familia, et ipse uenderetur, et debitum solueretur, aduolutus genibus domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. misertus est enim dominus eius, sicut audiuimus, et omne debitum dimisit illi. at ille debito liber, sed iniquitatis seruus, posteaquam egressus est a facie domini sui, inuenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere, "redde quod debes." at ille rogabat conseruum, sicut et ipse rogauerat dominum: sed non talem iste inuenit conseruum, qualem ille dominum. non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. contortum rapiebat ad solutionem, iam debito dominico liber. displicuit conseruis; et renuntiauerunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit adesse seruum, et dixit ei, "serue nequam," cum mihi tanta deberes, misertus tui, "omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum?" et iussit omnia, quae illi dimiserat, exigi.
ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. "sic," inquit, "et uobis faciet pater uester coelestis, si non remiseritis unusquisque uestrum fratri suo ex cordibus uestris." ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et ualde salubris obedientia debetur, ut quod iussum est impleatur. quia omnis homo et debitor est dei, et debitorem habet fratrem suum. quis est enim qui non sit debitor dei, nisi in quo nullum potest inueniri peccatum? quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccauit? putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. ideo deus iustus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breuiter ipse dominus posuit in euangelio, "dimittite, et dimittetur uobis; date, et dabitur uobis. dimittite, et dimittetur uobis," ad ignoscendum pertinet. "date, et dabitur uobis," ad praestandum beneficium pertinet. quod ait de ignoscendo; et tu uis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es dei mendicus. omnes enim quando oramus, mendici dei sumus: ante ianuam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid uolentes accipere; et ipsum aliquid, ipse deus est. quid a te petit mendicus? panem. et tu quid petis a deo, nisi Christum, qui dicit, "ego sum panis uiuus, qui de coelo descendi?" ignosci uobis uultis? ignoscite: "remittite, et remittetur uobis." accipere uultis? "date, et dabitur uobis."
sed quid in hac aperta praeceptione mouere possit, audite. in remissione ubi uenia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest mouere, quod et Petrum mouit. "quoties debeo," inquit, "ignoscere? sufficit usque septies?" non sufficit, ait dominus: "non dico tibi, septies; sed, septuagies septies." iam tu enumera quoties in te peccauerit frater tuus. si potueris peruenire usque ad septuagesimam et octauam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire uindictam. itane uerum est quod dicit, et uere ita se res habet, ut si peccauerit septuagies septies, ignoscas; si autem peccauerit septuagies octies, iam liceat tibi non ignoscere? audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccauerit, ignoscas. si autem peccauerit, ut dixi, septuagies octies ignosce. et si centies peccauerit, ignosce. et quid dicam toties et toties? omnino quoties peccauerit, ignosce. ergo ego ausus sum supergredi modum domini mei? ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? non est uerum, non sum ausus plus aliquid. ipsum dominum meum audiui loquentem in apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. ait enim: "donantes uobismetipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut deus in Christo donauit uobis." audistis formam. si septuagies septies peccata tibi donauit Christus, si huc usque ignouit, et ultra negauit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. si autem Christus millia peccata peccatorum inuenit, et tamen omnia donauit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. non enim sine causa dominus "septuagies septies" dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. ecce ille ipse seruus, cuius debentis inuentus est debitor, decem millia talentorum debebat. puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. seruus autem ille quantum ei debebat? centum denarios debebat. iam plus non est quam septuagies septies? et tamen iratus est dominus, quia ei non dimisit. non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. sed quid ad decem millia talentorum?
ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. ergo quotidie petimus, quotidie diuinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: "dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris." quae debita tua? omnia, an aliquam partem? respondebis, omnia. sic ergo et tu debitori tuo. hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, "dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."
quid sibi ergo uult "septuagies septies?" audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. quando dominus baptizatus est, Lucas euangelista sanctus ibi commemorauit generationes eius, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem uentum fuerit, qua natus est Christus. Matthaeus coepit ab Abraham, et uenit usque ad Ioseph descendendo: Lucas autem ascendendo coepit numerare. quare ille descendendo, ille ascendendo? quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem compleuit generationes septuaginta septem. a quo numerabat? intendite a quo. exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccauit, et nos cum peccati obligatione generauit. peruenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumerauit, quem numerum dominus in peccatorum remissione commendauit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata soluuntur.
et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum maius. in septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. tot generationes inueniuntur a Christo usque ad Adam. deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque eius inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. iustitia lege dei constat: uerum est. nam lex in decem praeceptis commendatur. ideo ille debebat decem millia talentorum. ipse est ille memorabilis decalogus scriptus digito dei, traditus populo per Moysen famulum dei. debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. a legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque inuenies utraque peccata. uterque debitor, et uterque ueniae deplorator et impetrator: sed ille seruus malus, seruus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.
uidete ergo, fratres: quisque incipit a baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, inuenire habet conseruum suum debitorem. obseruet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. lex enim denarius, peccatum undenarium. lex enim per decem, peccatum per undecim. quare peccatum per undecim? quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. in lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. iam ubi transgrederis denarium, ad undenarium uenis. adeo magnum mysterium figuratum est, quando iussum est tabernaculum fabricari. multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. inter caetera uela cilicina iussa sunt fieri, non decem, sed undecim: quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. quid autem amplius quaeris? uis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus uoluitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma uoluatur. per huiusmodi formae reuolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. omnia enim peccata dixit, quando "septuagies septies" dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. omnia ergo dimitti peccata uoluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignauit. nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. dicit enim deus, dimitte, et dimittetur tibi. sed ego prior dimisi: dimitte uel postea. nam si non dimiseris, reuocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. non enim mentitur ueritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens: "sic et uobis faciet pater uester, qui in coelis est." inuenis patrem, imitare patrem. si enim imitari non uis, exhaeredari disponis, "faciet" ergo "ita uobis," inquit, "pater uester coelestis, si non remiseritis unusquisque fratribus uestris ex cordibus uestris." ne dicas in lingua, ignosco, et corde differas. supplicium enim ostendit tibi deus, minando uindictam. nouit deus ubi dicas. uocem tuam homo audiuit: conscientiam tuam deus inspicit. si dicis, dimitto; dimitte. melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde.
iam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt uapulare, qui sic praescribunt nobis, quando uolumus dare disciplinam: peccaui, ignosce mihi. ecce ignoui, et iterum peccat. ignosce: ignoui. peccat tertio. ignosce: tertio ignoui. iam quarto uapulet. et ille: numquid septuagies septies te fatigaui? si hac praescriptione seueritas disciplinae dormiat, repressa disciplina saeuit impunita nequitia. quid ergo faciendum est? corripiamus uerbis, et si opus est, et uerberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abiiciamus. ideo enim dominus subdidit, "de cordibus uestris," ut si per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. non est illa crudelitas; absit ut saeuitia medici dicatur. saeuit in uulnus, ut homo sanetur: quia si uulnus palpetur, homo perditur. sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccauerint omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter deum accusari; quia recitatum est nobis, "peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant." certe si quis, quod solum uerum est, distinguit tempora, et soluit quaestionem, uerum est. si peccatum in secreto est, in secreto corripe. si peccatum publicum est et apertum, publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant.
Sermão 87
de sancto euangelio praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui operantur in uinea. est enim modo tempus uindemiae corporalis. est autem et spiritualis uindemia, ubi deus gaudet ad fructum uineae suae. colimus enim deum, et colit nos deus. sed non sic deum colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. colimus enim eum adorando, non arando. ille autem colit nos tanquam agricola agrum. quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis quaerit, ut eum colamus. cultura ipsius est in nos, quod non cessat uerbo suo exstirpare semina mala de cordibus nostris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. et fructus noster non illum ditiorem facit, sed nos beatiores.
ecce audite, quia sicut dixi, colit nos deus. nam quia nos colimus deum, non opus est ut probetur uobis. omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt deum. quia uero deus colit homines, quasi expauescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia deus colit homines; sed quia deum colunt homines. debemus ergo probare uobis quia et deus colit homines; ne forte putemur uerbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. hoc ergo constitutum est demonstrare uobis; quia et deus colit nos; sed iam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. dominus dicit in euangelio: "ego sum uitis, uos estis sarmenta, pater meus est agricola." quid facit agricola? interrogo uos, qui agricolae estis; quid facit agricola? puto quia agrum colit. si ergo pater deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.
denique plantauit uineam, sicut dicit ipse dominus Iesus Christus, et locauit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. et misit ad eos seruos suos, ut peterent mercedem uineae. illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. misit alios; talia perpessi sunt. et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator uineae suae: "mittam unicum filium meum; forte uel ipsum uerebuntur. et misit," inquit, "etiam filium suum." dixerunt illi apud se ipsos: "hic est haeres; uenite, occidamus eum, et nostra erit haereditas." et occiderunt eum; et proiecerunt extra uineam. cum uenerit dominus uineae, quid faciet illis malis colonis? responsum est: "malos male perdet, et uineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo." plantata est uinea, lege data in cordibus Iudaeorum. missi sunt prophetae, quaerentes fructum, bonam uitam eorum: prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. missus est et Christus unicus filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. in contrarium eis uertit malum consilium. ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt.
et modo audistis similitudinem ex euangelio sancto, quia "simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad uineam suam." exiit mane, et quos inuenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. exiit et hora tertia, inuenit alios, et adduxit ad opus uineae. et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, inuenit quosdam uacuos et stantes; et ait illis: quid hic statis? quare non operamini in uinea? responderunt: quia nemo nos conduxit. uenite, inquit, et uos, et quod iustum fuerit, dabo uobis. mercedem denarium placuit. isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. adducti sunt et ipsi ad unam horam. finito die, iussit omnibus reddi mercedem, a nouissimis usque ad primos. inde coepit reddere ab eis qui hora undecima uenerant, iussit eis dare denarium. illi qui prima hora uenerant, uidentes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, sperauerunt se plus aliquid accepturos: uentum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. murmurauerunt aduersus patremfamilias, dicentes: ecce nos qui sustinuimus ardorem dici et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in uinea. et ait paterfamilias, iustissimum responsum reddens uni eorum: sodalis, non tibi feci iniuriam; hoc est, non te fraudaui; quod placui reddidi tibi. fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. huic non uolo reddere, sed donare. non licet mihi facere quod uolo de meo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et iniustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum uero debitum reddo, et cui uolo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donaui debet amplius gaudere. non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt nouissimi primi et primi nouissimi; aequando, non praeposterando. quid est, facti sunt nouissimi primi et primi nouissimi? quia tantumdem acceperunt et primi et nouissimi.
quid est ergo, quod a nouissimis coepit reddere? nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? legimus enim in alio loco euangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram: "uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi." si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? si potuero sic dicere, ut perueniat ad intellectum uestrum, deo gratias. illi enim debetis gratias agere, qui uobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. si interroges de duobus, uerbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. sic ergo quamuis una hora acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. primi iusti, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora uocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. alii iusti post illos, Abraham, Isaac, Iacob, et quicumque erant saeculi ipsorum, quasi tertia hora uocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. alii iusti, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam hora sexta uocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. post ipsos prophetae sancti tanquam nona hora uocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. in fine saeculi omnes Christiani tanquam undecima hora uocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. omnes simul accepturi sunt: sed uidete illos primos, post quantum tempus accipiunt. si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamuis simul accipiamus, priores uidemur accepisse, quia merces nostra non tardabit.
erimus ergo in illa mercede omnes aequales, tanquam primi nouissimi, et nouissimi primi: quia denarius ille uita aeterna est, et in uita aeterna omnes aequales erunt. quamuis enim meritorum diuersitate fulgebunt, alius magis, alius minus: quod tamen ad uitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus. non enim alteri erit longius, alteri breuius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. alio modo ibi erit castitas coniugalis, alio modo ibi erit integritas uirginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad uiuere in aeternum, nec ille plus uiuet illo, nec ille plus illo. pariter enim sine fine uiuunt, cum in suis quisque claritatibus uiuat: et ille denarius uita aeterna est. non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur.
est et in ista uita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis huius, qua intelliguntur prima hora uocati Abel et ipsius saeculi iusti, tertia Abraham et ipsius saeculi iusti, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi iusti, nona prophetae et ipsius saeculi iusti, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis huius, et in ista uita nostra potest aduerti haec similitudo. tanquam enim prima hora uocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse Christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, iuuenes; quasi nona, uergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen uitae aeternae denarium omnes accepturi.
sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat uenire ad uineam, quia securus est quoniam quandocumque uenerit, ipsum denarium accepturus est. securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non iubetur. numquid enim et illi qui sunt ad uineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos inuenit hora tertia, et conduxit, uerbi gratia, dixerunt illi, exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos inuenit hora sexta, dixerunt, non imus nisi hora nona? aut quos nona inuenit, dixerunt, non imus nisi undecima? omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando uocaris, ueni. merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. si enim illi, uerbi gratia, qui uocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi iuueniles anni feruent, sicut ipsa hora sexta feruet; si dicerent illi iuuenes uocati: exspecta, audiuimus enim in euangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima ueniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi? responderetur eis et diceretur: laborare non uis, qui utrum uiuas usque ad senectam, nescis? sexta hora uocaris, ueni. paterfamilias tibi quidem etiam undecima uenienti denarium promisit: sed utrum uiuas usque ad septimam, nemo tibi promisit. non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. quare ergo differs uocantem te, certus de mercede, incertus de die? uide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de iuuenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, ecce iam hora undecima est, et adhuc stas, uenire piger es?
an forte non exiit ad te uocandum paterfamilias? si non exiit, quid est quod loquimur? nempe nos serui de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. quid ergo stas? finisti iam annorum numerum, festina ad denarium. hoc est enim exire patremfamilias, innotescere: quoniam qui in domo est, in abdito est, non uidetur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, uidetur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. ex occulto enim processit ad notitiam: notus est Christus, ubique praedicatur Christus; gloriam Christi omnia quaecumque sunt sub coelo clamant. fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Iudaeos, uisus est humilis, contemptus est. occultabat enim maiestatem, promptam habebat infirmitatem. contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum erat. si enim cognouissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. numquid adhuc contemnendus est sedens in coelo, si contemptus est cum penderet in ligno? agitauerunt caput qui eum crucifixerunt, et ante crucem eius stantes, et tanquam ad fructum suae saeuitiae peruenientes, insultantes dicebant, "si filius dei est, descendat de cruce. alios saluos fecit, se ipsum saluum facere non potest? descendat de cruce, et credimus in eum." non descendebat, quia latebat. multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. ad nostram informationem demonstrabat patientiam, differebat potentiam, et non est agnitus. non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. tertio die resurrexit, demonstrauit se discipulis, ascendit in coelum, et misit spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. missus spiritus sanctus impleuit omnes qui fuerunt in uno conclaui, centum uiginti homines. impleti illi spiritu sancto, coeperunt loqui linguis omnium gentium, expressa est uocatio, exiit ille conducere. coepit enim ueritatis potentia omnibus innotescere. nam tunc etiam unus accepto spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. modo autem in ecclesia ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. ad quam linguam religio Christiana non peruenit? ad quos fines non pertendit? iam non est qui se abscondat a calore eius: et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima.
manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam deus noster Iesus Christus, quando quisque se conuerterit ad fidem ipsius, a uia sua uel superflua uel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae nouae. prorsus omnia dimittuntur. nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. sed iterum nemo peruerse sit securus. ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut peruersa spes. de his duobus malis pauca audite. nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit peruersa spes. prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam iam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: iam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? impleamus saltem praesentis temporis uoluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suauitatem uel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. talia dicentes desperando pereunt, siue antequam omnino credant, siue iam Christiani et in aliqua peccata et scelera male uiuendo prolapsi. procedit ad eos dominus uineae, et tanquam desperantes et uocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: "in quacumque die conuersus fuerit homo a uia sua pessima, omnes iniquitates eius obliuiscar. } hac uoce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda uoragine, qua submersi fuerant, emergunt.
sed his timendum est, ne in aliam uoraginem incurrant, et peruerse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. mutant enim cogitationes longe quidem diuersas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: si quacumque die conuersus fuero a uia mea pessima, deus misericors, sicut ueraciter per prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliuiscitur, quare hodie conuertor, et non cras? quare hodie, et non cras? eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima uoluptate, sit in flagitiorum gurgite, uolutetur in mortifera delectatione: cras conuertar, et finis est. respondetur tibi: cuius rei finis? dicis: iniquitatum mearum. bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. quid, si ante crastinum tuus erit finis? ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas conuerso tibi indulgentiam deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam deus. multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna inuenerunt. ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. quemadmodum processit ad illos qui male desperauerant, et perierant desperando, et reuocauit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando uolunt perire; et dicit eis per alium librum, "ne tardes conuerti ad dominum." quomodo illis dixerat, "in quacumque die iniquus conuersus fuerit a uia sua pessima, omnes iniquitates eius obliuiscar;" et tulit eis desperationem, qua iam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo uolunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, "ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius, et in tempore uindictae disperdet te." ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? ne ergo differas. de misericordiae operibus quodam loco scriptura dicit, "ne dixeris, uade et reuertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere:" non enim scis quid contingat sequenti die. audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? non debes differre panem daturus, et differs indulgentiam accepturus. si miserando alterum non differs, miserere et animae tuae placens deo. exhibe et animae tuae eleemosynam. non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.
sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. multum ualent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. ideo dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. magna artificis misericordia. sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: dignitas mea electa est. si prius eligeret diuitem, diceret diues: opulentia mea electa est. si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: potestas mea electa est. si prius eligeret oratorem, diceret orator: eloquentia mea electa est. si eligeret philosophum, diceret philosophus: sapientia mea electa est. interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. da mihi, inquit, prius istum piscatorem. ueni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. idiota pauper, sequere me. non est quod in te expauescatur, sed multum est quod in te impleatur. tam largo fonti uas inane admouendum est. dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est diuinus orator. ecce quid fecit dominus, de quo dicit apostolus: "infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint, ut ea quae sunt euacuentur." denique leguntur modo uerba piscatorum, et colla subduntur oratorum. tollantur ergo de medio inanes uenti; tollatur de medio fumus, qui crescendo euanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.
si quisquam corpore aegrotaret in ciuitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in ciuitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem ciuitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, noli eum adhibere, nihil nouit: dicerent autem, non iudicante animo, sed inuidente: nonne ille pro salute sua remoueret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus uiueret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendauerat, adhiberet? aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. iacet toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. humiliauit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. dat salutis praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. contemnitur, cum dicunt amici potentes, nihil nouit. si nihil nosset, potentia eius gentes non impleret. si nihil nosset, non esset antequam apud nos esset. si nihil nosset, prophetas ante se non mitteret. nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? nonne probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? nonne per totum mundum perniciosi euertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? nemo dicat, antea melior erat mundus quam modo: ex quo coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic uidemus horrenda. noli mirari. antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici uidebatur: imo iam tu hoc uidens excute uanas delicias, ueni ad medicum; sanitatis tempus est, non uoluptatis.
curemur ergo, fratres. si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeuiamus, non ab eo tanquam lethargici auertamur. multi enim saeuiendo, multi dormiendo perierunt. phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. prorsus tales sunt homines. contra istum medicum alii saeuire in eum uolunt; et quoniam ipse iam in coelo sedet, membra eius fideles in terra persequuntur. curat et tales. multi ex eis conuersi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. tales etiam ipsos Iudaeos, in se ipsum, cum hic esset, saeuientes, tanquam phreneticos sanauit, pro quibus in ligno pendens orauit. dixit enim: "pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." multi tamen eorum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognouerunt deum, cognouerunt Christum. post ascensionem misso spiritu sancto, conuersi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in sacramento credentes sanguinem eius biberunt, quem saeuiendo fuderunt.
habemus exempla. persequebatur membra eius iam sedentis in coelo Saulus: persequebatur grauiter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. at ille una uoce de coelo clamans ei, "Saule, Saule, quid me persequeris?" percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, uiuificauit praedicatorem. etiam lethargici multi sanantur. ipsis enim similes sunt, qui non saeuiunt in Christum, nec malitiosi sunt aduersus Christianos; sed tantum differendo languescunt uerbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare uolunt, molesti sunt. recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. quare? dormire uolo. sed morieris inde. ille amore somni, mori uolo, respondet. et charitas desuper, nolo. plerumque istum charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, iam utique aetate finita. si lethargicum uidet, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si uis ut uiuat: adest puer seni, pulsat, uellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si uixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies uiuat cum decessuro successurus. quanto maiore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud deum in aeternum uiuamus? ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. conuersi ad dominum.
Sermão 88
Bene nobiscum nouit sanctitas uestra, dominum nostrum et saluatorem Iesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. "et quamuis crucifixus est ex infirmitate nostra," sicut ait apostolus; "sed uiuit ex uirtute dei." eiusdem apostoli uerba sunt: "et quia iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur." haec ergo bene nota sunt fidei uestrae. simul et hoc consequens est, ut nouerimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, ualere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitauit Lazarum, iterum moriturum. et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. sed quia illa quae non uidebantur, non credebantur; per ista temporalia quae uidebantur aedificabat fidem ad illa quae non uidebantur.
nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo dominum nostrum Iesum Christum, et propter hoc praesentibus ecclesiae temporibus priora praeponere. quodam quippe loco idem dominus uidentibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non uident et credunt. namque usque eo illo tempore discipulorum eius mutabat infirmitas, ut quem uidebant iam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. non sufficiebat oculis, quod uiderent, nisi et manus admouerentur membris, et cicatrices recentium uulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, "dominus meus et deus meus." cicatrices ostendebant eum, qui omnia uulnera in aliis sanauerat. numquid non poterat dominus sine cicatricibus resurgere? sed in corde discipulorum uulnera nouerat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo seruauerat. et quid dominus illi iam confitenti ac dicenti, "dominus meus et deus meus? quia uidisti me," inquit, "credidisti: beati qui non uident, et credunt." quos dixit, fratres nisi nos? non quia solos nos, sed et post nos. post paruum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non uidentes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admouerunt pium, non et palpantem manum.
haec ergo fecit dominus, ut inuitaret ad fidem. haec fides nunc feruet in ecclesia, toto orbe diffusa. et nunc maiores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. modo caro caeca non aperit oculos miraculo domini; et cor caecum aperit oculos sermoni domini. modo non resurgit mortale cadauer; resurgit anima, quae mortua iacebat in uiuo cadauere. modo aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quae tamen uerbo dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene uiuant qui male uiuebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noueramus. cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, deo seruientem; nisi quia conspicis uidentem, quem noueras caecum; conspicis uiuentem, quem noueras mortuum; conspicis audientem, quem noueras surdum? nam uidete aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat dominus cuidam ideo tardanti, ne dominum sequeretur, quia sepelire patrem uolebat: "sine," inquit, "mortuos sepelire mortuos suos." certe mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. tamen mortuos eos uocat: ubi, nisi intus in anima? sicut enim etiam uisibiliter plerumque in domo integra et salua dominus eiusdem domus mortuus iacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat apostolus, "surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus." ipse illuminat excaecatum, qui excitat mortuum. eius enim uoce per apostolum clamatur ad mortuum, "surge, qui dormis." caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. surdos autem quam multos ante oculos suos dominus intuebatur, cum diceret: "qui habet aures audiendi, audiat." quis enim ante illum sine corporis auribus stabat? quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat?
item quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique uidentibus, sed uidentibus per oculos carnis? nam cum ei diceret Philippus, "domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis:" bene quidem hoc intelligebat, ut demonstratus pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis patri, quomodo sufficeret pater? quare autem non sufficiebat? quia non uidebatur. quare non uidebatur? quia nondum erat sanus oculus, unde posset uideri. hoc enim quod in carne domini uidebatur his oculis, non soli discipuli uiderunt qui honorauerunt, sed et Iudaei qui crucifixerunt. qui ergo aliter se uideri uolebat, alios oculos requirebat. et ideo sic respondit dicenti, "ostende nobis patrem, et sufficit nobis: tanto tempore uobiscum sum, et non me cognouistis? Philippe, qui me uidit, uidit et patrem." et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem peruenire. et ne sic putaret Philippus cogitandum deum, quomodo uidebat in corpore dominum Iesum Christum, statim subiecit: "non credis quia ego in patre, et pater in me est?" iamdudum dixerat, "qui me uidit, uidit et patrem." sed nondum habebat Philippus sanum oculum, unde uideret patrem: atque ideo nec unde uideret ipsum filium patri coaequalem. itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non ualentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomentisque suscepit, et ait, "non credis quia ego in patre, et pater in me est?" qui ergo nondum potest uidere quod demonstraturus est dominus, non quaerat prius uidere quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo uideat. sola enim forma serui exhibebatur seruilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, si ab eis quos sanari uoluit iam uideri posset aequalis deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam serui accipere. sed quia non erat unde uideretur deus, et erat unde uideretur homo; qui deus erat, factus est homo, ut id quod uidebatur, sanaret illud unde non uidebatur. ipse enim alio loco ait: "beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt." poterat utique Philippus respondere, et dicere, domine, ecce te uideo: talisne est pater, quale est hoc quod uideo; quoniam dixisti, qui me uidit, uidit et patrem? antequam hoc responderet Philippus, uel fortasse antequam cogitaret, cum dixisset dominus, "qui me uidit, uidit et patrem;" continuo subiunxit, "non credis quia ego in patre, et pater in me est?" illo enim oculo nondum uidere poterat, nec patrem, nec aequalem patri filium: sed ut sanaretur oculus ad uidendum, inungendus erat ad credendum. ideo antequam uideas quod uidere non potes, crede quod nondum uides. ambula per fidem, ut peruenias ad speciem. species non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in uia. sic enim dicit apostolus: "quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino." statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamuis iam crediderimus: "per fidem," inquit, "ambulamus, non per speciem."
tota igitur opera nostra, fratres, in hac uita est, sanare oculum cordis, unde uideatur deus. ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo dei praedicatur; ad hoc exhortationes ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non uoce tantum, sed mutata uita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt diuinae sanctaeque litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu dei. sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem uidendam, et quamuis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam uilissimis animantibus - ad hoc enim factus est, ut hanc lucem uideat - ; tamen si aliquid iniectum fuerit, uel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamuis eum sua praesentia circumfundat, ille tamen se auertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam uidendam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus auertit se a luce iustitiae, nec audet eam contemplari, nec ualet.
quid turbat oculum cordis? cupiditas, auaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista uideatur? curritur, nemo requiescit, nemo differt, si uel stipula in oculum cadat. solem certe, quem sanis oculis uidere uolumus, deus fecit. multo est utique lucidior ille qui fecit: nec huius generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. lux illa est aeterna sapientia. fecit autem te deus, o homo, ad imaginem suam. daretne tibi unde uideres solem quem fecit, et non tibi daret unde uideres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? dedit et hoc: utrumque dedit tibi. sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. poena tibi est, si se uoluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. nam et in paradiso peccauit Adam, et abscondit se a facie dei. cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare diuinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, ueritatem fugiens, umbras appetens.
ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit apostolus, "in Adam omnes moriuntur:" omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. "non opus est," inquit, "sanis medicus, sed aegrotantibus." sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. aegrotare iam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. quia enim ad medicum uenire non poteramus, ipse ad nos uenire dignatus est. non contempsit saucium contemptus a sano. non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam diceret, certe experimento sensisti uerum me dixisse, quando dixi, noli tangere hoc. sanare ergo tandem, et reuiuisce. ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec uita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. bibe, inquit, bibe, ut uiuas. et ne responderet ei languidus, non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? si contumelia: prior audiuit cum daemones expelleret, "daemonium habet," et quod "in Beelzebub eiicit daemonia." unde ut ipse consolaretur aegros, ait, "si patremfamilias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius?" si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. si mors amara est: etiam mortuus est. si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. non enim frustra commendans eius obedientiam apostolus addidit, dicens: "factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis."
sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine huius saeculi, prius honorauit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Iudaei domino procurarunt, magna fiducia serui eius, etiam reges in fronte nunc portant. non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis dominus subire dignatus est: sicut ait apostolus, "factus pro nobis maledictum." et cum ei pendenti Iudaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. haec ergo dominus faciens diuina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa inuisibilia quae carnis oculus nescit. hoc ergo agens curauit caecos istos, de quibus nunc euangelium recitatum est. et in curando uidete quid admonuerit aegrotum interiorem.
attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. sedentes illi in uia duo caeci, transeunte domino exclamabant, ut eorum misereretur. a turba uero, quae cum domino erat, compescebantur ne clamarent. neque hoc sine mysterio derelictum putetis. illi autem compescentem se turbam perseuerantissimo clamore uincebant, ut perueniret uox eorum ad aures domini: quasi non iam ille cogitata praeuenerit. clamauerunt ergo duo caeci ut audirentur a domino, et a turbis comprimi nequiuerunt. transibat dominus, et illi clamabant. stetit dominus, et sanati sunt. nam "stetit" dominus, "Iesus, et uocauit eos, et ait: quid uultis uobis faciam? at illi dixerunt: ut aperiantur oculi nostri." pro fide ipsorum fecit dominus, instaurauit oculos eorum. si intelleximus iam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. clausi sunt oculi cordis: transit Iesus, ut clamemus. quid est, transit Iesus? agit temporalia Iesus. quid est, transit Iesus? agit transitoria Iesus. attendite et uidete quanta eius gesta transierint. natus est de uirgine Maria: numquid semper nascitur? infans lactatus est: numquid semper sugit? per aetates cucurrit usque ad iuuentutem: numquid semper corporaliter crescit? infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae iuuentus transeunti cedentique successit. ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et diuinitas eius semper manet, et immortalitas iam corporis eius nunquam deficiet. sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. in illis ergo omnibus transiit Iesus.
quid duo caeci iuxta uiam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos uenit Iesus? ostendamus hos duos populos in scripturis sanctis. est in euangelio scriptum, "habeo alias oues, quae non sunt de hoc ouili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor." qui sunt ergo duo populi? unus Iudaeorum, et alius gentium. "non sum missus," ait, "nisi ad oues quae perierunt domus Israel." quibus hoc dixit? discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. et quia meruit, iam duo demonstrati sunt ad quos uenerat: Iudaicus scilicet populus, de quo ait, "non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel:" et gentium populus, cuius typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, "non est bonum panem filiorum mittere canibus:" et cui dicenti, "ita, domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum;" responderat; "o mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut uis. } inde enim erat et ille centurio, de quo dicit idem dominus: "amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel. } quia ille dixerat: "non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic uerbo, et sanabitur puer meus." ita ergo dominus ante passionem et clarificationem suam duos iam populos designabat: unum, ad quem uenerat propter promissa patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae, "in semine tuo benedicentur omnes gentes." propterea et apostolus iam post resurrectionem domini et ascensionem, ubi contemptus est a Iudaeis, perrexit ad gentes. nec tamen ecclesiis quae de Iudaeis crediderant, tacuit: "eram," inquit, "ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo. tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem quam aliquando uastabat: et in me," inquit, "magnificabant deum." sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum. angulus enim duos parietes copulat de diuerso uenientes. quid tam diuersum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Iudaea, alterum parietem de gentibus? sed angulari lapide copulantur, "lapidem" enim "quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli." angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diuerso uenientes in unum conueniunt, et quadam unitate iunguntur. isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad dominum.
attendite nunc, dilectissimi. dominus transibat, caeci clamabant. quid est, transibat? transitoria opera faciebat, sicut iam diximus. secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. credimus enim in filium dei, non tantum quia uerbum dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma dei manens aequalis deo, non semetipsum exinaniret formam serui accipiens; nec sentirent caeci, ut possent clamare. sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamauerunt duo caeci, { miserere nostri, fili Dauid." quia et hoc ipsum quod dominus et creator Dauid, etiam filius Dauid esse uoluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit.
quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes uocibus, et muti moribus. quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? quis est qui clamat ad Christum? qui contemnit mundum, clamat ad Christum. qui spernit saeculi uoluptates, clamat ad Christum. qui dicit non lingua, sed uita, "mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;" clamat ad Christum. quid dispergit, et dat pauperibus, ut iustitia eius maneat in saeculum saeculi; clamat ad Christum. qui enim audit, et non surdus audit, "res uestras uendite, et date pauperibus; facite uobis sacculos non ueterascentes, thesaurum non deficientem in coelo:" tanquam uestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. uox eius in factis sit. incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat iniurias, non appetat uindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum.
cum ista facere coeperit, omnes sui cognati, affines, amici commouentur. qui diligunt saeculum, contradicunt. quid insanis? nimius es: numquid alii non sunt Christiani? ista stultitia est, ista dementia est. et caetera talia turba clamat, ne caeci clament. turba clamantes corripiebat: sed eorum clamores non uincebat. intelligant quid faciant, qui uolunt sanari. et nunc Iesus transit: qui iuxta uiam sunt, clament. hi sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a deo. ipsi sunt iuxta uiam, quibus praecipit dominus obtritis corde. nam cum recitantur ea quae fecit dominus transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Iesus. quia usque in finem saeculi non desunt caeci sedentes ad uiam. opus ergo est ut clament illi iuxta uiam sedentes. turba quae cum domino erat, compescebat clamorem quaerentium sanitatem. fratres, uidetis quid dicam? nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam. hoc dico, et aperte dico. timeo enim Iesum transeuntem et manentem: et ideo tacere non possum. bonos Christianos, uere studiosos, uolentes facere praecepta dei, quae in euangelio scripta sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. turba ipsa quae cum domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne perseuerando sanentur. clament illi, non deficiant, neque ducantur quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores Christiani facti sunt, male uiuentes, et bonis operibus inuidentes imitentur. non dicant: quomodo isti uiuunt tam multi, sic uiuamus. quare non potius quomodo dicit euangelium? quare uis uiuere secundum increpationem turbae prohibentis, et non secundum uestigia domini transeuntis? insultabunt, uituperabunt, reuocabunt: tu clama quo usque peruenias ad aures Iesu. nam qui perseuerauerint in faciendo talia qualia praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque magnipenderint quod Christum uidentur sequi, id est, quod Christiani appellantur; sed plus amauerint lucem quam Christus est redditurus, quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et stabit Iesus, et sanabit eos.
quomodo enim sanantur oculi nostri? quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem incommutabili aeternitate. ibi enim sanatur oculus, quando intelligitur Christi diuinitas. percipiat hoc charitas uestra: attendite quod dicam grande sacramentum. omnia temporaliter gesta a domino nostro Iesu Christo, fidem nobis inserunt. credimus in filium dei, non solum in uerbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum uerbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de uirgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci uestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, uita professionem fidei commemorantes. iam ut clamantes sanentur, stat Iesus. etenim iam stantem uidet Iesum, qui dicit: "et si noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus." Christi enim diuinitatem uidebat, quantum in hac uita potest. est diuinitas Christi, est humanitas Christi. diuinitas stat, humanitas transit. quid est, diuinitas stat? non mutatur, non conuellitur, non recedit. non enim sic ad nos uenit, ut a patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moueretur. assumpta carne, locum mutauit: deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. sed quorum oculi? clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos paruulos.
sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? lumen hoc qui uident quod factum est, quod fulget de coelo, uel quod exhibetur de lucerna, gaudent. et quomodo miseri uidentur, qui hoc uidere non possunt? ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes uos ad clamandum, cum transit Iesus? lucem commendo sanctitati uestrae amandam, quam forte non uidetis. credite, dum nondum uidetis; et clamate, ut uideatis. quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non uident? excaecatus est aliquis: continuo dicitur, iratum deum habuit, aliquid mali commisit. hoc uxor Tobiae dicebat uiro. clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, reddite, si de furto est; illa respondebat insultans, ubi sunt iustitiae tuae? quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem uidebat, qui furtum reddi imperabat. illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce iustitiae. quis eorum erat in luce meliore?
ad hanc lucem, fratres, amandam hortamur dilectionem uestram; ut clametis operibus, cum dominus transit: sonet uox fidei; ut stans Iesus, id est, incommutabilis manens dei sapientia, et maiestas uerbi dei, per quod facta sunt omnia, aperiat oculos uestros. idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera monebat. dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: "fili, eleemosynae non sinunt ire in tenebras." consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat. { eleemosynae," inquit, "non sinunt ire in tenebras." si ei filius responderet miratus, quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis, "eleemosynae non sinunt ire in tenebras?" nouerat ille de qua luce doceret filium, nouerat in interiore homine quod uidebat. filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitaret in coelo.
breuiter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, uidete esse turbas quae corripiant caecos clamantes. omnes qui in hac turba sanari uultis, non uos deterreant: quia multi sunt nomine Christiani, et operibus impii; non uos deterreant a bonis operibus. clamate inter turbas compescentes, reuocantes, insultantes, male uiuentes. non enim solis uocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. non uult bonus Christianus ire spectare. hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. alii concurrunt, sed forte pagani, forte Iudaei. imo uero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseueranti ad aures saluatoris, ut stet Iesus, et curet te. inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus domini. non enim et illi caeci ex illa parte clamauerunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. inter ipsas turbas clamauerunt: et tamen dominus audiuit. sic et uos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium uanitatum, ibi clamate, ut sanet uos dominus. nolite per aliam partem clamare ad dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad dominum. attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant.
nam et hoc attendat sanctitas uestra, quid sit perseuerare in clamando. dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat ecclesia tales parere. cum quisque Christianus coeperit bene uiuere, feruere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa nouitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. si autem perseuerauerit, et eos superauerit perdurando, et non defecerit a bonis operibus; iidem ipsi iam obsequentur, qui ante prohibebant. tamdiu enim corripiunt et perturbant et uetant, quamdiu sibi cedi posse praesumunt. si autem uicti fuerint perseuerantia proficientium, conuertunt se, et dicere incipiunt: magnus homo, sanctus homo: felix cui deus concessit. honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba quae cum domino erat. ipsa prohibebat ne caeci clamarent: sed postquam illi ita clamauerunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam domini, ipsa turba rursum dicit, "uocat uos Iesus." iam et hortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut tacerent. solus autem ille non uocatur a domino, qui non laborat in hoc saeculo. sed quis in hac uita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? si autem omnes laborant, omnibus dictum est, "uenite ad me, omnes qui laboratis." si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis inuitatori tuo? ueni. non tibi fit angusta domus eius: pariter ab omnibus, totum a singulis possidetur regnum dei; crescente possessorum numero non minuitur, quia non diuiditur. unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis.
hoc tamen in mysterio lectionis huius cognouimus, fratres, quod aliis librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. quod enim toleret, in horreo non habebit. ueniet uentilator, qui diuidet malos a bonis. erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritualis praecedit. a malis corde semper disiungimini; ad tempus caute corpore copulamini. nec tamen negligentes sitis in corrigendis uestris, ad curam scilicet uestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. quibuscumque modis potestis, agite. nec, cum inuenitis in scripturis et in exemplis sanctorum, siue qui ante, siue qui post domini aduentum in hac uita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. communicatur quippe, quando facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur. hoc ergo nos admonens apostolus ait: "nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum." et quia parum erat, non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae: "magis autem," inquit, "et redarguite." uidete quemadmodum utrumque complexus est, "nolite communicare: magis autem et redarguite." quid est, "nolite communicare?" nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. quid est, "magis autem et redarguite?" reprehendite, corripite, coercete.
deinde in ipsa correctione uel coercitione alienorum peccatorum cauendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: "quapropter qui se putat stare, uideat ne cadat." foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis teneatur dilectio. "si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto," sicut dicit idem apostolus; "uos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi." item alio loco: "seruum," inquit, "domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes: ne forte det illis deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem." neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis.
qui autem deseruit unitatem, uiolat charitatem: et quisquis uiolat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. si linguis hominum loquatur et angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest. uniuersa inutiliter habet, qui unum illud, quo uniuersis utatur, non habet. amplectamur itaque charitatem, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. non nos seducant qui carnaliter intelligunt et corporalem separationem facientes, ab ecclesiae frumentis toto orbe diffusis spirituali sacrilegio separantur. per totum enim mundum seminatum est bonum semen. bonus ille seminator filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum. inimicus autem superseminauit zizania. sed tamen quid ait paterfamilias? "sinite utraque crescere usque ad messem." per quid crescere? utique per agrum. quis est ager? numquidnam Africa? non. quis est ergo? non interpretemur nos, dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. dixerunt enim magistro discipuli: "enarra nobis parabolam zizaniorum." et enarrauit dominus: "semen bonum," dixit, "filii sunt regni; zizania uero, filii mali." quis ea seminauit? "inimicus autem," inquit, "qui ea seminauit, diabolus est." quis est ager? "ager est," inquit, "hic mundus." quae es messis? "messis est," ait, "finis saeculi." qui sunt messores? "messores," inquit, "angeli sunt." numquid Africa est mundus? numquid messis hoc tempus? numquid messor Donatus? per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. non uos seducant peruersi, paleae nimis leues, quae euolant ante aduentum uentilatoris ex area: non uos seducant. tenete eos ad istam uel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. ille codices tradidit. non. sed ille codices tradidit. quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem dei euacuauit? quae est fides dei? quam promisit Abrahae, dicens: "in semine tuo benedicentur omnes gentes." quae est fides dei? "sinite utraque crescere usque ad messem." per quid crescere? per agrum. quid est, per agrum? per mundum.
hic illi dicunt: creuerat quidem utrumque per mundum, sed iam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque reuocata. non te permittit dominus interpretari quod uis. ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem uocanti? quomodo claudit os tuum? dicendo, "sinite utraque crescere usque ad messem." si iam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. sic enim ait: "colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum." si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseuerando usque ad finem saluum fiat, crescunt utraque usque ad messem. et si propter abundantiam malorum dictum est, "putas, ueniens filius hominis inueniet fidem in terra?" hocque nomine significantur quicumque legis praeuaricatione imitantur eum cui dictum est, { terra es, et in terram ibis:" tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, "sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris," etiam illud non tacitum est, "quia multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno dei." utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in scripturis habent zizania uel paleae, suas autem frumenta. quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere uel patefacta ueritate.
ecce, inquiunt, dicit propheta, "recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis:" quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus immundum? nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi corporaliter. nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus uasa, utitur nobis deus in dispensationem uestram: clamamus et nos, et dicimus uobis, "recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis;" sed contactu cordis, non corporis. quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona salua pace fieri potest? displicuit tibi quod quisque peccauit; non tetigisti immundum. redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non uiolet, disciplinam; existi inde. attendite in facta sanctorum, ne forte nostra uideatur interpretatio. quomodo haec uerba intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. "exite inde," inquit propheta. prius usitata ipsius uerbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter iusteque defenderit, qui audiunt, dicunt, exiit inde. quo inde exiit? manens loco, exiit inde. quomodo inde exiit? ratione reddita, et defensione iustissima. hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant puluerem de pedibus suis, aduersus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant. exiit inde ille speculator, cui dictum est, "speculatorem posui te domui Israel." illi enim dicitur, "si dixeris iniquo, et non se auerterit ab iniquitate et a uia sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis." hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperauit, cui obtemperandum fuit. hoc est, "exite inde."
clamauit ista Moyses, clamauit Isaias, clamauit Ieremias, clamauit Ezechiel. uideamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt populum dei, et se ad gentes alias transtulerunt. quam multa et quam uehementer Ieremias increpauit in peccatores et sceleratos populi sui. inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione uiuebat, sed clamando exibat inde. hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et uoluntate non consentire, et ore non parcere. quid dicam de Ieremia, de Isaia, de Daniele, de Ezechiel, de caeteris prophetis, qui non recesserunt a populo malo, ne desererent bonos illi populo commixtos, ubi et ipsi tales esse potuerunt? Moyses ipse, fratres, cum acciperet legem in monte, populus deorsum idolum fecit. populus dei, populus ductus cedentibus fluctibus rubri maris, qui sequentes inimicos obruerant, post tanta signa et miracula in Aegyptiorum plagis ad mortem, et in sua protectione ad salutem, tamen idolum poposcit, idolum extorsit, idolum fecit, idolum adorauit, idolo sacrificauit. indicat deus famulo suo populi factum, et dicit eos se perditurum a facie sua. intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus: et habuit occasionem recedendi et exeundi ab eis, sicut isti intelligunt, ne immundum tangeret, ne cum talibus uiueret; non fecit tamen. et ne forte hoc necessitate potius quam charitate fecisse uideretur, obtulit illi deus alium populum: "faciam te," inquit, "in gentem magnam:" ut illos deleret. at ille non accepit, cohaeret peccatoribus, petit pro peccatoribus. et quomodo petit? magna probatio dilectionis, fratres. quomodo petit? uidete illam, de qua saepe locuti sumus, maternam quodam modo charitatem. cum deus minaretur sacrilego populo, pia Moysi uiscera tremuerunt, opposuit se pro illis iracundiae dei. "domine," inquit, "si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti." quam paternis maternisque uisceribus, quam securus hoc dixerit attendens iustitiam et misericordiam dei. ut quia iustus est, non perderet iustum, quia misericors est, ignosceret peccatoribus.
certe iam manifestum est prudentiae uestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia scripturarum: ut quando scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intelligere iubeamur, nisi ut corde recedamus; ne maius malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum coniunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. qui si uere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnauerunt. certe manifeste dixit propheta, "recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis." ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. facto suo mihi exponit dictum suum. dixit, "recedite." quibus dixit? utique iustis. a quibus ut recederent, dixit? utique a peccatoribus et iniquis. quaero, a talibus utrum ipse recesserit? inuenio quod non recesserit. ergo aliter intellexit. nam utique prior faceret quod praecepit. recessit corde, obiurgauit atque arguit. continendo se a consensu non tetigit immundum: obiurgando autem exiit liber in conspectu dei; cui neque sua deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbauit; neque negligentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore saeculi praegrauantur, auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter uos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.
Sermão 90
Nuptias filii regis eiusque conuiuium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est uoluntati propositus. interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non uetatur. scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse conuiuia; unum quo ueniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. ergo conuiuium domini, unde modo cum euangelium legeretur audiuimus, habet utique bonos et malos. omnes qui ab hoc conuiuio excusauerunt, mali sunt: sed non omnes qui intrauerunt, boni sunt. alloquor ergo uos, qui in hoc conuiuio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est. "qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." omnes qui tales estis, alloquor uos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos.
non dubito audire uelle charitatem uestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputaui, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? prius ergo adiuuante domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus deus. habes apertissime dominum dicentem, "quid me interrogas de bono? nemo bonus, nisi unus deus." quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus deus? primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. possumus enim nos apostolis comparare? quibus ipse dominus ait, "si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris." si consideremus scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim apostolos, propter quem dominus ait quodam loco, "et uos mundi estis, sed non omnes." allocutus tamen in commune omnes ait, "si uos cum sitis mali." audiuit hoc Petrus, audiuit Ioannes, audiuit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim apostoli. quid audierunt? "uos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris: quanto magis pater uester qui in coelis est, dabit bona petentibus se?" audito quod mali essent, desperauerunt: audito quod deus in coelis esset pater ipsorum, respirauerunt. "cum sitis," inquit, "mali:" quid ergo debetur malis, nisi supplicium? "quanto magis, } inquit, "pater uester, qui in coelis est?" quid debetur filiis, nisi praemium? in nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum.
secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. quibus enim dictum est, "cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris;" continuo subiectum, "quanto magis pater uester qui in coelis est?" pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. secundum ergo quemdam modum mali erant. et tamen illi conuiuae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, "inuitauerunt bonos et malos;" ut in numero malorum deputentur, quos audiuimus exclusos in illo, qui inuentus est non habere uestem nuptialem. secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. audi Ioannem secundum quid mali erant: "si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est." ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. secundum quid boni erant? "si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate." si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum uoluerimus accipere quod dictum est, "inuitauerunt bonos et malos," id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc uoluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inuentus est non habens uestem nuptialem, et non utcumque proiectus, ut tantum illo conuiuio priuaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur.
sed dicit aliquis: quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si seruis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens uestem nuptialem? numquid propter illum poterat dici, "inuitauerunt bonos et malos?" intendite ergo, et intelligite, fratres mei. unus ille unum genus erat; nam multi erant. respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi uolo quia unus ille multi erant. aderit dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. in ipsis suis uerbis deus adiuuabit me, et quod uobis apertum sit ministrabit per me. ecce "ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes." uidete, fratres mei, quia non pertinuit ad seruos, nisi inuitare et adducere bonos et malos: uidete quia non dictum est, considerauerunt serui discumbentes, et ibi inuenerunt hominem non habentem uestem nuptialem, et dixerunt ei. non hoc scriptum est. paterfamilias inspexit, paterfamilias inuenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separauit. hoc quidem praetereundum non fuit. aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. "intrauit" ergo "paterfamilias inspicere discumbentes, et inuenit hominem non habentem uestem nuptialem: et ait illi, amice, quomodo huc uenisti non habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. uestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam seruis non fuisset occultata. ubi sit induenda uestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, "sacerdotes tui induantur iustitiam." de ea ueste dicit apostolus, "si tamen induti, et non nudi inueniamur." ergo inuentus est a domino qui seruos latebat. interrogatus obmutescit: ligatur, proiicitur, damnatur unus a multis. domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. recolite mecum uerba quae audistis, et multos fuisse unum illum modo inuenietis, modo iudicabitis. unum certe interrogauerat dominus, uni dixerat, "amice, quomodo huc intrasti?" unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, "ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium." quare hoc? "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." quid huic manifestationi ueritatis quispiam contradicat? "mittite, } inquit, "illum in tenebras exteriores." illum certe unum, de quo dicit dominus, "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." ergo pauci non mittuntur foras. certe unus erat ille, qui non habebat uestem nuptialem. "proiicite eum." quare proiicitur? "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." dimittite paucos, proiicite multos. certe unus erat. unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. quomodo probamus quia in se ipsis multi? "multi ab oriente et ab occidente uenient." quo uenient? ad illud conuiuium, in quod boni et mali intrant. de alio conuiuio locutus adiunxit, "et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum." illud est conuiuium quo non accessuri sunt mali. hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perueniatur. iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. ergo quid ait dominus? inuenit unum, et ait, proiiciantur multi, remaneant pauci. dicere enim, "multi uocati, pauci uero electi," nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto conuiuio tales habeantur, ut ad aliud conuiuium perducantur, quo nullus accedet malorum.
quid ergo est? omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conseruandis. unde hoc poteritis? accipite uestem nuptialem. expone, inquies, nobis uestem nuptialem. procul dubio illa uestis est, quam non habent nisi boni, in conuiuio relinquendi, seruandi ad conuiuium quo nullus malus accedit, per domini gratiam perducendi: ipsi habent uestem nuptialem. quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit uestis nuptialis. si sacramenta dixerimus, uidetis quemadmodum sint malis bonisque communia. baptismus est? sine baptismo quidem nemo ad deum peruenit: sed non omnis qui habet baptismum ad deum peruenit. non ergo possum intelligere baptismum esse uestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam uestem uideo in bonis, uideo in malis. forte altare est, uel quod accipitur de altari. uidemus quia multi manducant, et iudicium sibi manducant et bibunt. quid ergo est? ieiunatur? ieiunant et mali. ad ecclesiam concurritur? concurrunt et mali. postremo miracula fiunt? non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. ecce in uetere populo magi Pharaonis miracula faciebant, Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed uidebant, timebant, credebant. numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non ualebat, et ad deum tamen populus pertinebat? in ipsa ecclesia, apostolum audi, "numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur?"
quae est ergo uestis illa nuptialis? haec est uestis nuptialis: "finis autem praecepti est," apostolus dicit, "charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta." haec est uestis nuptialis. non quaecumque charitas: nam plerumque uidentur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et uenatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis "charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta." talis charitas uestis est nuptialis. "si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum," inquit, "ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens." aduenerunt linguae solae, et dicitur eis, quid huc intrastis non habentes uestem nuptialem? { si habuero," inquit, "prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum." ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium uestem nuptialem. si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. "nihil," inquit, "sum." ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. quanta bona nihil prosunt sine uno bono? si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: "si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest." haec est uestis nuptialis. interrogate uos; si habetis illam, securi estis in conuiuio dominico. duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, alatur, nutriatur, crescat. illa uero cupiditas, et si in hac uita exstingui penitus non potest; "quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est:" in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. induite uos uestem nuptialem: uos alloquor, qui necdum habetis. iam intus estis, iam ad conuiuium acceditis, et uestem in honorem sponsi nondum habetis: uestra adhuc quaeritis, non quae Iesu Christi. uestis enim nuptialis in honore accipitur coniugationis, id est sponsi et sponsae. nostis sponsum: Christus est. nostis sponsam: ecclesia est. deferte nubenti, deferte ducenti. si istis bene detuleritis qui nubent, uos filii eritis. ergo in hoc proficite. diligite dominum, et ibi discite diligere uos: ut cum diligendo dominum dilexeritis uos, securi diligatis proximos sicut uos. quando enim non inuenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? ecce quis est: "qui diligit iniquitatem, odit animam suam." numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? quis autem diligit animam suam? qui diligit deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. iam tali committo proximum. diligite proximos, tanquam uos ipsos.
quis est, inquit, mihi proximus? omnis homo proximus tuus est. nonne duos parentes habuimus omnes? proxima sunt sibi cuiusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? recolite institutionem creaturae. dixit deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. numquid de una aue omnes aues? numquid de uno uulture omnes uultures? numquid de uno columbo omnes columbi? numquid de uno colubro omnes colubri? numquid de una aurata omnes auratae? numquid de una oue omnes oues? utique simul terra genera protulit omnia. uentum est ad hominem, et non protulit terra hominem. factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a deo factus est, et una de illo. attendite genus nostrum: de uno fonte manauimus; et quia ille unus in amaritudinem uersus est, omnes ex oliua oleaster facti sumus. uenit et gratia. generauit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. uenit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. sic contra unum qui occidit, unus qui uiuificat. "sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes uiuificabuntur." sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, uiuificatur. sed si habeat uestem nuptialem, si inuitetur seruandus, non separandus.
habete itaque charitatem, fratres mei. exposui uobis uestem nuptialem, exposui uobis uestem. laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit apostolus. nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, obiurgat apostolus Iacobus, et dicit: "tu credis quoniam unus est deus, et bene facis. et daemones credunt, et contremiscunt." unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. quia dixit, "tu es Christus filius dei uiui?" ille non sonum uerborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiauit. nam uultis nosse beatitudinem Petri non in illis uerbis fuisse? haec dixerunt et daemones. "scimus qui sis; tu es filius dei." filium dei confessus est Petrus: filium dei confessi sunt daemones. distingue, domine, distingue. distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. denique ille dicit, "tecum sum usque ad mortem." illi dicunt, "quid nobis et tibi?" ergo qui uenisti ad conuiuium, noli de sola fide gloriari. distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur uestis nuptialis. distinguat apostolus, doceat nos: "neque circumcisio," inquit, "aliquid ualet, neque praeputium, sed fides." dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: "sed fides, quae per dilectionem operatur." quae ergo fides? qualis fides? "quae per dilectionem operatur. omnem," inquit, "scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum." habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine domini doceo charitatem uestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. nam non uos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? quomodo amat deum, qui non credit in deum? quomodo amat deum stultus, qui dicit in corde suo, "non est deus?" potest fieri ut credas uenisse Christum, et non diligas Christum. non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas uenisse Christum.
ergo habete fidem cum dilectione. ista est uestis nuptialis. amate inuicem, qui Christum diligitis: amate amicos, amate inimicos. non sit uobis durum. quid ergo perditis, ubi multum acquiritis? quid pro magno rogas deum, ut moriatur inimicus tuus? non est uestis ista nuptialis. attende ipsum sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis patrem rogantem: "pater," inquit, "ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." uidisti sponsum ista dicentem, uide et amicum sponsi cum ueste nuptiali inuitatum. benedictum Stephanum attendite, quomodo increpat Iudaeos, tanquam saeuus, tanquam iratus: "dura ceruice, et non circumcisi corde et auribus, uos restitistis spiritui sancto. quem prophetarum non occiderunt patres uestri?" audisti quomodo lingua saeuiat. adhuc tu paratus es dicere in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui deum offenderit, non qui te. offendit deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi est uestis illa nuptialis? audistis ergo quomodo saeuierit Stephanus: audite quomodo dilexerit. offendit eos quos increpabat, lapidatus est ab eis. et cum undique furentium manibus, et lapidum ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: "domine Iesu Christe, accipe spiritum meum." deinde posteaquam pro se stans orauit, pro illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: "domine, ne statuas eis hoc delictum:" ego moriar in carne, non illi in corde. et hoc dicto obdormiuit. post haec uerba nihil addidit: dixit, et abiit; nouissima eius oratio pro inimicis fuit. discite habere uestem nuptialem. ita et tu fige genua, et collide frontem in terra, et accessurus ad mensam domini, ad conuiuium sanctarum scripturarum, noli dicere, si moriatur inimicus: domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. quod si forte dicis, non times ne tibi respondeat: si occidere uellem inimicum tuum, te prius occiderem? an gloriaris, quia modo inuitatus uenisti? cogita, paululum ante quid fuisti. nonne me blasphemasti? nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere uoluisti? sed plaudis tibi, quia inuitatus uenisti. si te occidissem inimicum, quem facerem amicum? quid male orando doces me, quod non feci in te? imo ego, dicit tibi deus, doceam te, ut imiteris me. in cruce pendens dixi, "ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." docui hoc militem meum. esto tiro meus contra diabolum. aliter inuicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraueris. dic plane, dic etiam hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue quod dicis. ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? non. sed quid? quod malus est. quod homo est, quod ego feci, non tibi inimicatur. dicit tibi: ego hominem feci non malum: factus est malus per inobedientiam, qui potius zabulo obediuit, quam deo. quod ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non unde homo est. audio enim hominem, et malum: unum nomen est naturae, alterum culpae: sano culpam, et seruo naturam. hoc tibi dicit deus tuus: et ecce uindico te, occido inimicum tuum; de illo tollo quod malus est, seruo quod homo est: numquid si fecero illum hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? sic roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae pereant. si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra malum: et cum dicis, occide malum; respondet tibi, quem uestrum.
extendite ergo dilectionem, non usque ad coniuges et filios uestros. ista dilectio etiam in pecoribus et passeribus inuenitur. scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant coniuges, simul oua foueant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. non enim dicit passer: nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me. nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. et nos, noui, scio, sic amatis filios uestros. "non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis." hinc etiam multi excitatis auaritiam uestram, quia filiis uestris acquiritis, eisque seruatis. sed extendite dilectionem, crescat ista dilectio: amare autem filios et coniuges, nondum uestis illa nuptialis est. habete fidem ad deum. prius diligite deum. extendite ad deum; et quos poteritis, rapite ad deum. inimicus est: rapiatur ad deum. filius est, uxor est, seruus est: rapiatur ad deum. peregrinus est: rapiatur ad deum. inimicus est: rapiatur ad deum. rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus. sic proficiatur, sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur: sic uestis nuptialis induatur: sic imago dei, ad quam creati sumus, proficiendo resculpatur. peccando enim obsolefacta erat, attrita erat. unde attrita? unde obsolefacta? cum fricatur ad terram. quid est, ad terram fricatur? terrenis cupiditatibus teritur. "quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen uane conturbatur." ueritas quaeritur in dei imagine, non uanitas. amando enim ueritatem imago illa, ad quam creati sumus, resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. sic enim ex responsione domini audistis, tentantibus Iudaeis dicentem dominum, "quid me tentatis, hypocritae? ostendite mihi numisma census," id est, expressionem imaginis et superscriptionem. ostendite mihi quid soluitis, quid paratis, quid a uobis exigitur; ostendite mihi. ostenderunt illi denarium: et quaesiuit cuius haberet imaginem et superscriptionem. responderunt, "Caesaris." Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non uult sibi perire quod iussit, et deus non uult perire quod fecit. Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt; artificibus iubetur, suis ministris imperauit. imago exprimebatur in nummo: in nummo est imago Caesaris. et tamen quod alii impresserunt quaeritur: ille thesaurizat, ille non uult sibi negari. moneta Christi homo est. ibi imago Christi, ibi nomen Christi, munus Christi, et officia Christi.
Sermão 92
Quaestionem propositam Iudaeis debent soluere Christiani. dominus enim Iesus Christus, qui eam Iudaeis proposuit, ipse non soluit, sed Iudaeis, nobis autem soluit. et commemorabo charitatem uestram, et inuenietis quia soluit. primo nodum uidete quaestionis. quaesiuit a Iudaeis quid eis uideretur de Christo, cuius esset filius: quia et ipsi sperant Christum. in prophetis legerunt, uenturum exspectauerunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant uenturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. sed illius futurum aduentum sperabant in prophetis: nam futurum suum facinus non uidebant. sic ergo eos interrogauit de Christo, non quasi de incognito, aut cuius nomen nunquam audissent, aut cuius aduentum nunquam sperassent. nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. equidem et nos speramus eum; sed uenturum iudicem, non uenturum iudicandum. prophetae autem sancti utrumque prophetauerunt, uenturum eum iniuste prius iudicandum, uenturum postea iuste iudicaturum. "quid ergo," inquit, "uobis uidetur de Christo? cuius filius est?" responderunt illi: "Dauid." prorsus de scripturis. at ille: "quomodo Dauid in spiritu uocat eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? si ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo filius eius est?"
hic cauendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse Dauid. non se filium Dauid negauit, sed modum quaesiuit. dixistis filium esse Dauid, non nego: sed ille eum dominum uocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et dominus: dicite quomodo. illi non dixerunt, sed tacuerunt. dicamus nos, exponente ipso Christo. ubi? per apostolum suum. prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? apostolus dicit: "an uultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus." ergo in apostolo istam dignatus est soluere quaestionem. primum per apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? "memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid, secundum euangelium meum." ecce Christus filius est Dauid. quomodo est et dominus Dauid? dic, apostole: "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." agnosce dominum Dauid. si agnoscis dominum Dauid, dominum nostrum, dominum coeli et terrae, dominum angelorum, aequalem deo in forma dei si agnoscis: unde filius Dauid? attende quod sequatur. apostolus dominum Dauid tibi ostendit dicendo, "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." filius Dauid unde? "sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo: humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit." resurrexit Christus ex semine Dauid, filius Dauid, quia exinaniuit se. quomodo exinaniuit? sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. exinaniuit se, humiliauit se. cum esset deus, homo apparuit. contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. contemptus est quasi homo, quasi nullius uirtutis. non solum contemptus, sed insuper et occisus. lapis erat iacens, offenderunt in eum Iudaei, et quassati sunt. quid autem ait ipse? "qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem uenerit autem lapis iste, conteret eum." prius iacuit, et offenderunt: ueniet desuper, et conteret quassatos.
accepistis et filium Dauid, et dominum Dauid: dominum Dauid semper, filium Dauid ex tempore: dominum Dauid natum de substantia patris, filium Dauid natum ex Maria uirgine conceptum de spiritu sancto. utrumque teneamus. unum horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a peregrinatione liberatio. dominus enim noster Iesus Christus nisi dignatus esset fieri homo, perisset homo. factus est quem fecit, ne periret quem fecit. homo uerus, deus uerus: deus et homo totus Christus. haec est catholica fides. qui negat deum Christum, Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. qui confitetur deum aequalem patri Christum et hominem uerum, passum uere, sanguinem fudisse uerum: non enim ueritas nos liberaret, si falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, catholicus est. habet patriam, habet uiam. habet patriam, "in principio erat uerbum:" habet patriam, "cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis deo." habet uiam, "uerbum caro factum est:" habet uiam, "semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens." ipse est patria quo imus, ipse uia qua imus. per ipsum ad ipsum eamus, et non errabimus.
Sermão 95
Scripturas sanctas exponentes uobis, quasi panes frangimus uobis. uos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis diuites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. quod ego erogo uobis, non est meum. quod manducatis, manduco: unde uiuitis, uiuo. commune habemus in coelo cellarium: inde enim uenit uerbum dei.
septem panes significant septiformem operationem spiritus sancti: quatuor millia hominum, ecclesiam sub quatuor euangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem ecclesiae. hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. unde est enim quod dictum est, "septies in die laudabo te?" numquid errat homo, qui toties laudauerit dominum? quid est ergo, "septies laudabo;" nisi, nunquam a laude cessabo? totum enim tempus significat qui dicit, "septies." unde septem dierum uolumine saecula prouoluuntur. quid est ergo, "septies in die laudabo te," nisi quod alio loco dicitur, "semper laus eius in ore meo?" propter ipsam perfectionem ad septem ecclesias scribit Ioannes. apocalypsis liber est sancti Ioannis euangelistae: scribit ad septem ecclesias. ueraces estote, sportas agnoscite. non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et uos ad ecclesiam pertinetis, uobis utique profecerunt. quod uobis ista expono, Christo ministro: uos cum tranquille auditis, discumbitis. ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro uobis; ne forte aliquem uestrum offendat uasculum, non cibus. epulas dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non uentres.
certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. o magna mysteria. operabantur, et opera loquebantur. facta illa si intelligas, uerba sunt. et uos ad quatuor millia pertinetis, quia sub euangelio quaternario uiuitis. ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. sic enim dictum est: "erant autem qui manducauerunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus." quasi sine numero essent insensati et effeminati. tamen manducent et ipsi. manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. manducent: erogamus, impendimus. qui sint autem isti, deus inspicit conuiuium suum, et si se non correxerint, qui nouit inuitare, nouit et separare.
nostis, charissimi: recolite euangelicam parabolam; quia intrauit dominus inspicere recumbentes in quodam conuiuio suo. paterfamilias qui inuitauerat, sicut scriptum est, "inuenit ibi hominem non uestitum uestem nuptialem." ad nuptias enim inuitauerat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. unde foedus factus est pulcher? si non probo, blasphemo. dat mihi pulchritudinis eius testimonium propheta, dicens: "speciosus forma prae filiis hominum." dat mihi deformitatis eius testimonium alius propheta, dicens: "uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed uultus eius abiectus, deformis positio eius." o propheta qui dixisti, "speciosus forma prae filiis hominum," contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, mentiris: "uidimus eum." quid est quod dicit, "speciosus forma prae filiis hominum? uidimus eum non habentem speciem neque decorem." ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? de Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. in angulo concordant parietes. si non concordauerunt, non est aedificium, sed ruina. concordant prophetae, non eos dimittamus in rixa. imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. o propheta qui dixisti, "speciosus forma prae filiis hominum," ubi uidisti? responde, responde, ubi uidisti? "cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ibi uidi. an tu dubitas eum qui aequalis est deo, speciosum esse prae filiis hominum? respondisti: respondeat ille qui dixit, "uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem." dixisti: dic ubi uidisti. a uerbis ipsius sumit exordium: ubi ille finiuit, ibi iste incipit. ubi ille finiuit? "qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo." ecce ubi uidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi uidisti quia non habebat speciem neque decorem. "sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo." de deformitate ipsius adhuc dicit: "humiliauit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." ecce ubi uidi. concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. quid est speciosius deo? quid deformius crucifixo?
iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, "o decora inter mulieres." de qua dicitur, "quae est ista quae ascendit dealbata." illuminata, non colore mendacii fuscata? inuenit ergo iste qui uocauit ad nuptias, hominem non habentem uestem nuptialem, et ait illi, "amice, quid huc intrasti non habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." non enim inuenit quod responderet. et ait paterfamilias qui intrauerat: "ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium." de tam parua culpa tam magna poena? magna enim. parua dicitur culpa non habere uestem nuptialem: parua, sed non intelligentibus. quando ille sic succenseret, quando ille sic iudicaret, ut propter uestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset ualde grauis uestem non habere nuptialem? dico: quia per me inuitati estis, et si uos ille inuitauit, per nos inuitauit. in conuiuio estis omnes, habetote uestem nuptialem. expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam ueniat paterfamilias et conuiuas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat uestem nuptialem, securus discumbat.
non enim uere, charissimi, ille qui inde proiectus est unum hominem significat: absit. multi sunt. et ipse dominus qui hanc parabolam proposuit, sponsus ipse conuiuii conuocator et conuiuarum uiuificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. ait enim, cum inde missus esset ille non habens uestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adiunxit, "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." unum hinc proiecisti, et dicis, "multi enim sunt uocati, pauci electi." sine dubio electi non sunt proiecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet uestem nuptialem.
quid est uestis nuptialis? quaeramus illam in litteris sanctis. quid est uestis nuptialis? sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inueniamus, et inuenimus uestem nuptialem. in donis dei quid est quod commune non habent boni et mali? quod homines sumus et pecora non sumus, dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. quod nobis lux de coelo oritur, de nube pluuiae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non uenerunt uocati. ipsos conuiuas, id est, Christianos consideremus. baptismus donum dei est, habent illum boni et mali. altaris sacramenta simul accipiunt boni et mali. prophetauit Saul iniquus, et uiro sancto atque iustissimo infestus; dum eum persequeretur prophetauit. numquid dicuntur credere soli boni? "et daemones credunt, et contremiscunt." quid facio? excussi omnia, et ad uestem illam nondum perueni. inuolucrum meum explicaui, omnia uel pene omnia consideraui, ad uestem illam nondum perueni. quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum inuolucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, ostende mihi si forte hic illam uestem nuptialem reperisti. coepit excutere singula, et dicere: "si linguis hominum loquar et angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam." magnae uestes: nondum tamen est illa nuptialis. iam profer nobis nuptialem uestem. quid nos, apostole, suspendis? prophetia forte dei donum est, quod non habent boni et mali. "si charitatem," inquit, "non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest." ecce uestis nuptialis: induite uos, o conuiuae, ut securi discumbatis. nolite dicere: ad istam uestem habendam pauperes sumus. uestite, et uestimini. hiems est: uestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis uestem nuptialem, dabit illam. ad illum currite, ipsum rogate: nouit sanctificare fideles suos, nouit uestire nudos suos. ut possitis uestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, uincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? illam teneatis uestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando uenit inspicere. dies iudicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando uestiatur.
Sermão 99
Quod admonemur domini eloquiis de diuinis lectionibus, hinc credentes deum uelle nos loqui, proferimus charitati uestrae, illo adiuuante, sermonem de remissione peccatorum. euangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque uersata est ante oculos cordis uestri. uidistis enim, non carne, sed mente, dominum Iesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo inuitatum non fastidientem. uidistis etiam mulierem in ciuitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non inuitatam irruisse conuiuio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. irruens quasi importuna conuiuio, opportuna beneficio - nouerat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem uenerat, sciebat - : accessit ergo, non ad caput domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulauerat, uestigia recta quaerebat. prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lauit domini pedes obsequio confessionis. capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed deuotionem ostendebat.
quia ergo tetigit dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes eius: Pharisaeus qui inuitauerat dominum Iesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, "qui dicunt longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum;" putauit dominum nescisse mulierem: hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: "hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes." ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. nam illum nescisse, unde sciebat? quid enim si sciebat, o Pharisaee, inuitator et irrisor domini? dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. unde scis, nescisse dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes eius, nisi quia tersit, nisi quia unxit? haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? ad illius ergo Pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: "recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum." accessit autem ad dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.
audiuit enim dominus Pharisaeum cogitantem. iam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat uidere peccantem, qui potuit audire cogitantem. proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus traiicere uolebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, "sitio. " quid est, "sitio?" desidero fidem tuam. dicuntur ergo uerba domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et inuitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, dominum Iesum Christum pariter uidentibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. "debebat unus," inquit, " quinquaginta denarios, alius quingentos, donauit ambobus: quis eum plus dilexit?" respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: "credo," domine, "cui plus donauit." et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: "uides hanc mulierem? intraui in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lauit mihi pedes, et capillis suis tersit. osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessauit pedes meos osculari. oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. ideo dico: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. cui autem modicum dimittitur, modicum diligit."
oritur quaestio profecto soluenda, quae attentionem uestrae charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus uerbis ad totam eius obscuritatem remouendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, iam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae auiditatem impediens ostendat quod dictum est: "spiritus quidem promptus est, caro autem infirma." metuendum est, et ualde metuendum, ne in his uerbis domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus fauent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: "et sicut quidam dicunt nos dicere, faciamus mala, ut ueniant bona." dicit enim aliquis: si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, domino ipso dicente, " dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum." quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? denique addidit et adiunxit, "cui autem modicum dimittitur, modicum diligit." nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam dominum meum? uidetis certe profunditatem quaestionis: scio, uidetis. uidetis angustias temporis, et hoc uidetis et sentitis.
accipite ergo pauca. si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. da nunc duos homines, ut sub exemplis euidentioribus quod proposui cogitetis. unus eorum peccatis plenus est, diu pessime uixit; alter eorum pauca peccauit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus Donatum est uni, minus alteri. interrogo quantum quisque diligat. si inuenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccauit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. interrogo alium quantum diligat, inuenio minus: nam si inuenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo uerbis domini? quomodo uerum erit quod ueritas dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccaui; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. tu uerum dicis, an Christus? ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit." illi ergo plus credo, qui te plus nouit. parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. quid ergo, inquit, facere debui? multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? angustat nos; sed dominus qui haec uera proposuit, ab angustiis liberet me.
dictum est hoc propter Pharisaeum illum, qui uel nulla uel pauca se putabat habere peccata. non enim dominum inuitaret, nisi aliquantum diligeret. sed quam parum erat? non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae nouerat quid sanaretur, et a quo sanaretur. o Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. quid ergo, inquit ille? ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. uenit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. sed petra est refugium hericiis et leporibus. uenit ergo ad petram, inuenit refugium, accipit auxilium. alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? contra domini uerba ueniemus, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ita plane, cui modicum dimittitur. sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? deo gratias, quod motu et uoce uestra intellexisse uos significastis. iam, ut uideo, soluta quaestio est. hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante deo pauca commisit. cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. adulter non fuisti in illa tua uita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. hoc tibi dicit deus tuus: regebam te mihi, seruabam te mihi. ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. agnosce ergo gratiam eius, cui debes et quod non admisisti. mihi debet iste quod factum est, et dimissum uidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.
iam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis breuitate soluimus; aut si nondum soluimus debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breuiter uideamus de remissione peccatorum. homo putabatur Christus, et ab illo qui inuitauit, et ab eis qui pariter discumbebant. nescio quid illa peccatrix plus in domino uiderat. nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? nouerat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem nouerant hominem non posse dimittere. et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes domini, omnes hi nouerant hominem non posse peccata dimittere. cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. denique cum dixisset mulieri, "dimittuntur tibi peccata tua;" continuo illi, "quis est iste qui et peccata dimittit?" quis est iste, quem iam mulier peccatrix cognouit? tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia maiore forsitan febre mentem etiam perdidisti. nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et deum credidit. "quis est iste," inquiunt, "qui et peccata dimittit?" et dominus, "quis est iste," dicentibus, non dixit, filius dei, uerbum dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, soluit quaestionem motus illorum. qui enim uidebat discumbentes, audiebat cogitantes; conuersus ad mulierem, "fides tua," inquit, "te saluam fecit." isti qui dicunt, " quis est iste qui et peccata dimittit?" qui me putant hominem, hominem putent. "fides tua te saluam fecit."
medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praeuidebat. futuri erant homines qui dicerent: ego peccata dimitto, ego iustifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, "noli me tangere." usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in gestis ipsis legere potestis, cum eis a cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos uelut nostra contagio perueniret. uide si non est, "noli me tangere, quia mundus sum." alio autem die, ubi opportunius erat, commemorauimus eos huius miserrimae uanitatis, cum ageretur de ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se scriptura dei fuisse commonitos, quia uidelicet scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis:" diximus, si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis;" quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, "et cum iniqua gerentibus non introibo?" ergo in hoc quod dicunt, "noli me tangere, quia mundus sum," similes sunt illi Pharisaeo qui dominum inuitauerat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. melior ergo Iudaeis quam haereticis apparuit intellectus. Iudaei quid dixerunt? "quis est hic, qui et peccata dimittit?" audet sibi homo hoc usurpare? quid contra haereticus? ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. respondeat illi, non ego, sed Christus: o homo, quando ego a Iudaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. non ego, respondet tibi Christus. o haeretice, tu cum sis homo, dicis: ueni, mulier; ego te saluam facio. ego cum putarer homo, dixi: "uade, mulier; fides tua saluam te fecit."
respondent, "nescientes," sicut ait apostolus, "neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant:" respondent et dicunt, si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, "quae solueritis in terra, soluta erunt et in coelo." nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. daturus erat dominus hominibus spiritum sanctum, et ab ipso spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum uolebat intelligi dimitti peccata. nam quid es homo, nisi aeger sanandus? uis mihi esse medicus? mecum quaere medicum. nam hoc ut euidentius ostenderet dominus, ab spiritu sancto quem donauit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, "accipite spiritum sanctum;" et cum dixisset, "accipite spiritum sanctum," continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" hoc est, spiritus dimittit, non uos. spiritus autem deus est. deus ergo dimittit, non uos. sed ad spiritum quid estis uos? "nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis?" et iterum: "nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia uiua templa sunt.
sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. per Ioannem quibusdam dedit, ipsi Ioanni per quem dedit? merito uolens deus hoc ostendere, et huic ueritati attestari, cum quidam in Samaria euangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo euangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt spiritum sanctum, et baptizati erant. nuntiatum est discipulis, qui erant Ierosolymis, et uenerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent spiritum sanctum. et ita factum est: uenerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt spiritum sanctum. quia tunc sic dabatur spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. acceperunt ergo spiritum sanctum, et in eis euidenter apparuit. quod cum uidisset Simon, putans hoc esse hominum, uoluit esse et suum. quod hominum putauit, ab hominibus emere uoluit. "quantam," inquit, "uultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur spiritus sanctus?" tunc eum detestatus Petrus ait: "non est tibi pars neque sors in hac fide. donum enim dei putasti pecunia comparandum? pecunia tua tecum sit in perditionem:" et caetera quae ibi congruenter locutus est.
quare autem hoc ego commemorare uolui, intendat charitas uestra. oportebat ut deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putauit Simon, hominum illud esse, non dei. quanquam et ipsi discipuli iam hoc nouerant. nam centum uiginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem uenit spiritus sanctus. quis enim tunc eis manus imposuerat? et tamen uenit, et primos impleuit. post illud scandalum Simonis, quid egit deus? uidete doctorem, non sermonibus, sed rebus. idem ipse Philippus, qui baptizauerat homines, et non in eos uenerat spiritus sanctus, nisi conuenissent apostoli, et eis manus imposuissent, baptizauit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adorauerat in Ierusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, euangelizauit Christum. credidit eunuchus in Christum, et ait cum uenissent ad quamdam aquam: "ecce aqua, quis prohibet me baptizari?" ait illi Philippus: "si credis in Iesum Christum?" respondit ille: "credo filium dei esse Iesum Christum." continuo descendit cum illo in aquam. impleto baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut uenirent apostoli, sed continuo uenit spiritus sanctus. soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.
deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus uenit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Iesum, et illi, et eis qui cum illo erant. adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent - natum quippe erat inter Iudaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex gentibus facti erant, scandalum, id est, Iudaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi - ; ut hanc deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, uenit spiritus sanctus, impleuit Cornelium, impleuit eos qui cum illo erant. et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: quid de aqua dubitas? iam ego hic sum.
secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in ecclesia, credat, accedat ad pedes domini, quaerat uestigia domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. pedes domini, praedicatores euangelii. capilli mulieris, superfluae possessiones. tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, "imitatores mei estote, sicut et ego Christi." baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Iesu Christi: audiat a domino, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite." secura sit et in illo, siue in bonum euangelistam incurrat, siue in eum qui quod dicit non facit. a domino enim secura audit, "uade, mulier; fides tua te saluam fecit."